Distinctio XVII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

Iam nunc accedamus

 

Circa istam Distinctionem 17 in qua tractat Magister de missione Spiritus Sancti per infusionem caritatis, quaeritur primo de essentia caritatis.

 

Quaestio I.

Utrum caritas sit aliquid creatum in anima, rei sit ipse Spiritus Sanctus.

 

Et videtur quod sit formaliter Spiritus Sanctus per Augustinum 8 de Trin. qui, inquit, diligit proximum, conveniens est ut ipsam dilectionem diligat ; sed dilectio est Deus ; ergo qui diligit proximum, diligit Deum. Sed minor huius rationis accipit dilectionem sive caritatem formaliter, alias in syllogismo essent quatuor termini ; ergo caritas est ipse Deus.

  1. Praeterea, Augustinus 15 de Trin. : Nullum est donum isto dono excellentius, quod est caritas ; sed nullum donum est excellentius eo dono quod est Spiritus Sanctus ; ergo caritas est ipse Spiritus Sanctus.
  2. Praeterea, omnis creatura potest intelligi non bona, quia est ens per participationem ; sed caritas non potest intelligi non bona ; ergo caritas non est aliquid creatum.

 

In contrarium arguitur : Nihil est album formaliter nisi per albedinem formaliter inhaerentem ; sed Spiritus Sanctus non est forma inhaerens ; ergo oportet ponere caritatem creatam inhaerentem animae.

 

Circa istam quaestionem, primo ponitur opinio Magistri, secundo opinio vera modernorum, tertio dicetur ad rationes pro opinione Magistri.

 

Quantum ad primum est opinio Magistri quod caritas non sit aliquid creatum in anima, sed Spiritus Sanctus speciali assistentia movet animam ad actum meritorium. Et quod caritas non sit aliquid creatum, probatur multipliciter.

Primo sic : Sicut actus habitus acquisiti ad habitum acquisitum, ita actus habitus infusi ad habitum infusum sive creatum ; sed habitus acquisitus creatus dat delectabiliter et faciliter operari, ex 2 Ethic. ; ergo similiter habitus infusus, si poneretur, daret delectabiliter operari. Sed hoc non est verum, quia non magis delectabiliter operatur peccator nunc de novo dono iustificatus, quam ante ; ergo non est ponenda caritas infusa sive creata.

Secundo sic : Non est ponenda pluralitas sine necessitate ; sed nulla necessitas est ponendi caritatem creatam in anima ; ergo. Probatio minoris : Caritas creata si ponitur in anima, ponitur ut moveat ipsam ad diligendum ; sed propter hoc non valet ponere caritatem, quia voluntas ex se potest moveri ad diligendum bonum sibi ostensum.

Tertio sic : Habens habitum utitur eo cum voluerit, per Comment. 3 de Anima ; sed non experimur quod habens caritatem utatur eo cum voluerit, sicut patet in viris contemplativis qui aliquando eliciunt actum cum maiori conatu, aliquando cum minori ; ergo.

Quarto sic : Quidquid potest causa prima mediante causa secunda in genere causae efficientis, potest per se immediate ; sed caritas creata, si ponitur, habet se in ratione causae efficientis respectu actus ; ergo Deus potest hoc per se immediate. Cum ergo nulla pluralitas sit ponenda sine necessitate, non videtur quod debeat poni caritas creata in anima.

Quinto sic : Quanto aliqua potentia est magis activa, tanto minus determinatur per habitum ; sed voluntas est magis activa quam intellectus ; ergo minus determinatur per habitum ; sed in intellectu non ponitur aliquis habitus creatus qui correspondeat caritati ; ergo similiter in voluntate non ponitur caritas creata.

 

De secundo articulo arguitur contra Magistrum, et videtur quod necesse sit ponere caritatem creatam in anima.

Primo sic : Nihil dicitur formaliter agere aliqua actione quod non est in actu formali secundum illud quod est proxima ratio agendi ; sed assistentia Spiritus Sancti non dat animae actum formalem : ergo per istam assistentiam anima non agit opera meritoria ; sed anima agit ista opera formaliter ; ergo principium erit in ea formaliter. Sed hoc est caritas ; ergo caritas est aliquid creatum in anima. Maior patet ex 2 de Anima ; per hoc enim quod anima est quo vivimus, infert Philosophus animam esse formam corporis.

Secundo sic : Nulla actio est in potestate agentis, nisi habeat formam, per quam possit agere ; sed assistentiam Spiritus Sancti non habet anima, ut formam ; ergo nulla actio meritoria est in potestate nostra, quod est falsum ; et sic oportet ponere caritatem creatam esse, quae informat animam.

Tertio sic : Peccator ante poenitentiam est iniustus, post poenitentiam autem est iustus ; sed iniustitia cum sit privatio non removetur a subiecto, nisi per positionem habitus oppositi ; sed hoc fit per caritatem creatam ; ergo.

Quarto sic : Peccator ante poenitentiam est indignus vita aeterna, et post poenitentiam est dignus vita aeterna ; ergo nunc sibi aliquid inhaeret quod prius non inhaerebat. Istud autem non est fides nec spes, quia ista erant in peccatore ante conversionem ; ergo est ibi caritas inhaerens, et sic habetur propositum.

Quinto sic : Deus non acceptat peccatorem ante conversionem ad vitam aeternam, et post conversionem acceptat ipsum ad vitam aeternam ; ergo oportet quod sit ibi aliqua alietas, quare nunc acceptat et prius non acceptabat. Haec autem alietas non potest assignari ex parte Dei quia est immutabilis ; ergo est ex parte peccatoris. Sed hoc non est ratione fidei nec spei ; ergo est ratione caritatis creatae quae nunc inest et prius non inhaerebat. Dico ergo quod oportet ponere caritatem creatam in anima ut beatificetur, et hoc de potentia Dei ordinata, non absoluta, quia de tali potentia Deus posset aliquem salvare sine habitu caritatis infuso.

 

De tertio articulo, ad primum pro opinione Magistri negetur maiory quia habitus acquisitus aggeneratur per frequenter agere ut probat Philosophus in principio 2 Ethic. Ideo dicitur ibi quod signum aggenerati habitus est delectabiliter operari, habitus autem infusus non sic acquiritur per frequenter agere.

Ad secundum negetur minor, ut necessitas respicit potentiam Dei ordinatam.

Et ad probationem cum dicitur quod voluntas potest ex se moveri ad diligendum bonum sine caritate, dico quod verum est de dilectione naturali, sed non est verum de dilectione meritoria quae praesupponit caritatem creatam, sicut agere praesupponit esse.

Ad tertium dico quod maior est vera de habitu acquisito per frequenter agere ; sed non est vera de habitu infuso sicut est caritas.

Ad quartum concedo quod Spiritus Sanctus posset immediate causare actum meritorium ; sed tunc talis actus non esset in potestate nostra, et ideo de potentia Dei ordinata est factum, ut praesupponatur caritas creata.

Ad quintum negetur minor prosyllogismi, quia intellectus dum est in via, vel habet habitum scientialem secundum unam opinionem, vel habet speciem quae informat intellectum secundum aliam opinionem. In prima autem habet ad minus lumen gloriae, et hoc correspondet habitui caritatis in anima.

 

Ad primum principale exponitur ratio Augustini quod bene valet sub isto sensu : qui diligit proximum si reflectat se super dilectionem diligit istam dilectionem ; sed qui diligit dilectionem creatam, cum sit bona per participationem, multo magis diligit dilectionem, quae est bona per essentiam ; sed dilectio quae est bona per essentiam est Deus ; ergo qui diligit proximum diligit Deum, et sic patet quomodo Augustinus accipit dilectionem.

Ad secundum dico inter dona creata nullum donum Dei est excellentius isto dono quod est caritas.

Ad tertium dico quod caritas creata est quoddam bonum limitatum, et per consequens deficit sibi aliquis gradus entitatis, et sic potest dupliciter considerari. Uno modo quantum ad entitatem positivam, et sic non potest intelligi non bona. Alio modo consideratur quantum ad carentiam alicuius gradus, quia non est infinita, et sic potest intelligi non bona.

 

 

Quaestio II.

Secundo quaeritur : Utrum caritas vel quicumque habitus sit principium activum respectu actus.

 

Videtur quod non.

  1. Quia relatio non est principium motus ex 5 Phys. ; sed habitus est relatio, quia est de numero eorum quae sunt ad aliquid ex 8 Phys. ; ergo.
  2. Praeterea, accidens non est principium activum respectu actus recepti in potentia, cuius est accidens ; sed actus recipitur in potentia habituata et est ei accidens ; ergo.

 

Contra. Habitus est quo habens utitur cum voluerit, per Comment. 3 de Anima ; sed uti competit agenti ; ergo habitus habet se effective respectu actus.

Praeterea, habens habitum operatur faciliter, delectabiliter, expedite et prompte ; sed istae conditiones non essent verae nisi habitus esset principium activum respectu actus ; ergo.

 

 

Circa hanc quaestionem sunt quatuor articuli, secundum quod de ea sunt quatuor opiniones.

Una opinio dicit quod aliter loquendum est de habitibus infusis, aliter de acquisitis ; nam habitus acquisiti non sunt causae substantiae actus, sed sunt causae expeditionis in actu ; habitus autem infusi sunt totales causae tam substantiae actus quam etiam expeditionis in actu.

Contra istam opinionem, quantum ad illud quod dicit de habitu infuso, quod sit causa totalis substantiae actus et expeditionis in actu, arguitur.

Primo sic : Illud sine quo aliquid simpliciter non potest, et cum quo simpliciter potest, est potentia vel pars potentiae ; sed sine habitu simpliciter non possumus, cum habitu simpliciter possumus : ergo habitus est potentia, vel pars potentiae, cuius oppositum dicit Philosophus 2 Ethic.

Praeterea omnis forma quae est sufficiens principium alicuius actionis, si per se est, potest agere illa actione ; sed habitus est per se sufficiens principium substantiae actus ; ergo si esset aliquis habitus separatus posset per se operari.

Praeterea, illa actio non est libera cuius principium activum totale est mere naturale ; ergo nulla actio mere esset libera.

Praeterea, sequitur quod habens semel caritatem nunquam posset peccare mortaliter, quod est manifeste falsum. Consequentia probatur, quia habens formam praedominantem suae actioni non potest moveri contra inclinationem illius formae, sicut patet de corporibus mixtis in quibus dominatur terra, quae non possunt ex se moveri sursum ; sed si caritas sive habitus esset principium totale actus praedominaretur in actione meritoria, et sic habens eam non posset ex se moveri ad contrarium.

 

Ideo est alia opinio quod habitus est causa intensionis in actu, et potentia est causa substantiae actus, ita quod duobus in effectu puta substantiae et intensioni, correspondent duo in causa puta potentia et habitus.

Contra. Intensio actus facit per se unum cum actu, quia est intrinsecus gradus illius ; sed a quo est effective individuum, ab eodem est intensio, sive gradus illius ; sed substantia actus est potentia ; ergo et intensio.

Praeterea, quandocunque principium naturale concurrit cum causa libera, illud principium coagit quantum potest, et hoc quia est principium activum naturale ; sed habitus est tale principium cum sit quaedam qualitas naturalis ; ergo semper agit quantum potest, et sic semper causabit actum aeque intensum, cuius contrarium experimur.

Praeterea, si habitus est totalis causa intensionis in actu, hoc est in aliquo gradu signato, qui vocetur «a», et sic voluntas quae est cum isto habitu potest habere actum intensum in gradu «a» ; fiat ergo voluntas aliqua perfectior prima voluntate, quae excedit eam secundum proportionem ad gradum «a», et tunc voluntas non habituata poterit in effectum aeque perfectum, sicut voluntas habituata.

 

Ideo est tertia opinio quae dicit quod habitus nullam actionem vel activitatem habet respectu actus, sed tantummodo habet inclinare potentiam, ut eliciat actum, et quod habitus non habeat talem activitatem, probat sic :

Primo : Nulla duo specie distincta sunt sibi invicem causae aequivocae ; sed actus et habitus distinguuntur specie ; ergo non sunt sibi invicem causae aequivocae ; sed actus est causa aequivoca habitus, quia habitus generantur ex actibus ex 2 Phys. ; ergo habitus non est causa actus.

Secundo sic : Quando duo effectus comparantur ad eandem causam, necessario unus eorum praecedit secundum totam suam speciem ; sed aliquis habitus et actus comparantur ad potentiam tanquam ad causam ; ergo unus eorum simpliciter praecedit secundum totam speciem suam. Sed aliquis actus necessario praecedit habitum ; ergo omnis actus simpliciter praecedit, et sic non causatur ab habitu.

Tertio sic : Si habitus est causa aequivoca actus, ergo causa ipsius habitus est nobilior habitu ; sed illa causa est actus, quia habitus generantur ex actibus ; ergo actus est nobilior habitu. Sed potentia existens sub habitu elicit actum ; ergo multo fortius poterit hoc potentia existens sub actu, et sic potentia eliciet actum mediante actu, quod est inconveniens.

 

Quarta opinio ponit quod habitus est causa partialis respectu actus perfecti, ita quod potentia et habitus sunt duae causae partiales integrantes unam totalem, sed quae sit nobilior dubium est. Videtur enim quod sit habitus, tum quia habitus habet inclinare, tum quia habitus habet determinare potentiam. Sed oppositum videtur tum quia potentia est illimitatior, tum quia potentia agente habitus coagit et non e converso, tum quia actus non essent ita liberi.

Circa autem istum secundum modum non oportet hic multum immorari : potest tamen quantum ad primum modum rationabiliter sustineri, quod habitus est causa partialis respectu substantiae actus et intensionis in actu.

Ad argumenta tertia opinionis respondetur : Ad primum sic, quod maior est vera de causis totalibus ; est autem falsa in causis aequivocis partialibus sicut ponitur habitus respectu actus ; et eodem modo ad secundum : dico enim quod maior est vera in causis totalibus. Ad tertium quod est difficilius, dico quod non oportet actum generativum habituum esse rationem agendi quo, sicut habitus generatus potest esse ratio quo : et si dicas ; quidquid est causa causae est causa causati, respondetur quod verum est sicut remotum quo et non sicut propinquum quo.

 

Ad argumentum principale dico quod habitus potest accipi dupliciter ; uno modo formaliter pro respectu, et sic est relatio nec est principium actus ; alio modo sumitur fundamentaliter prout est prima species qualitatis, et sic est principium actus.

Ad secundum nego maioremy quia species est accidens in intellectu, et tamen non est principium intensionis sive cognitionis abstractivae, quae est actio immanens in intellectu.