Distinctio XXXIX — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXXIX

Distinctio XXXIX

Praeterea quaeri solet.

 

Circa istam Distinctionem 39 ad evidentiam eorum quae dicta sunt in praeced. quaest. et eorum quae dicentur hic, quaeritur primo :

 

QUAESTIO I

Utrum in universo eveniant contingenter aliqua.

 

Et videtur quod non.

  1. Omne futurum de necessitate est futurum ; ergo omne futurum de necessitate evenit, et sic non contingenter. Consequentia patet. Antecedens probatur sic : Illa propositio est vera et necessaria in qua praedicatur idem de seipso ; sed in ista praedicatur idem de seipso cum dicitur : omne futurum de necessitate est futurum ; ergo illud antecedens est verum.
  2. Et praeterea, quod evenit determinate, evenit de necessitate ; sed omne futurum evenit determinate ; ergo omne futurum evenit de necessitate.

 

In contrarium est Philosophus I Periherm. et ratio sua ibi est quia si non evenirent aliqua contingenter, tunc non oportet consiliari, quia sive consiliaremur sive non, ipsa evenirent, et ideo nullus consiliatur utrum sol debeat oriri cras.

 

Circa istam quaestionem sunt duo videnda :

primo, si in universo eveniant aliqua contingenter ;

secundo, quae est causa primae contingentiae.

 

Quantum ad primum, est una opinio falsa quod nihil eveniat contingenter, sed omnia eveniunt de necessitate, quod probatur primo, sic : Si aliquid evenit contingenter, scientia Dei posset falli, quod est falsum. Probatio consequentiae ; nam possibile posito in esse, nullum sequitur impossibile ; sed contingens est possibile ad utrumlibet, scilicet ad esse et non esse ; si ergo ponatur non esse, fallitur scientia Dei, quia Deus scit illud tamquam futurum.

Praeterea, illud evenit de necessitate quod non potest impediri ; sed ea quae eveniunt in universo non possunt impediri ; ergo et omnia eveniunt de necessitate. Probatio minoris : Illa quae eveniunt in universo proveniunt ex ordinatione et providentia divina ; sed providentia et ordinatio divina non potest impediri ; ergo.

 

Ista opinio est falsa et contra Sanctos et philosophos, unde Philosophus improbat eam in I Periherm., et ideo arguit contra eam sic : Nullus laudatur et vituperatur ex his quae facit ex necessitate, II Ethic. ; sed homines laudantur et vituperantur ex his quae faciunt ; ergo aliqua sunt quae non eveniunt ex necessitate, et sic eveniunt contingenter.

Praeterea, nullus punitur vel praemiatur ex his quae facit ex necessitate ; sed homines puniuntur et praemiantur ex his quae faciunt ; ergo.

Praeterea, hoc est contra experientiam, quia quilibet experitur in seipso quod potest facere aliqua et non facere ; sed hoc esset falsum si omnia evenirent ex necessitate ; ergo.

Praeterea, arguitur ab aliis sic : Si unum contrariorum ponitur in natura oportet ponere alterum, I de Generat. : sed necesse et contingens contradantur ; ergo cum aliqua eveniant necessario, oportet quod aliqua eveniant contingenter.

Ultimo sic : Si aliqua eveniunt eveniunt ut prima causa vult ea evenire ; sed prima causa vult aliqua evenire contingenter ; ergo aliqua eveniunt in universo contingenter.

Et conclusionem istarum rationum teneo.

 

Ad primum argumentum praecedentis opinionis, nego consequentiam. Ad probationem, quando dicitur : possibile posito in esse nullum sequitur impossibile, concedo absolute ; sed facta suppositione est impossibile, verbi gratia : possibile est quod ego non moveor, et hoc posito in esse nullum sequitur impossibile ; sed facta suppositione quod ego curram, si poneretur illud impossibile quod non moverer, sequitur impossibile, immo sequerentur impossibilia. Ita in proposito est ; supposito enim quod Deus sciat aliquid futurum ex determinatione voluntatis, si illud futurum ponatur non esse sequitur impossibile ex suppositione facta.

Eodem modo dico ad secundum : cum dicitur, illud quod non potest impediri evenit de necessitate, concedo si illud simpliciter non potest impediri. Et tu dicis : illud futurum praescitum non potest impediri, concedo facta suppositione quod praesciatur, sed absolute potest impediri.

 

De secundo articulo, quae sit prima causa contingentiae, dicit una opinio quod contingentia non debet accipi in ordine ad causam universalem primam, sed in ordine ad causas particulares, et sic contingentia sumitur ex causis particularibus. Ad cuius evidentiam notat quod effectus contingens potest comparari ad causam primam, et sic non est contingens, sed evenit de necessitate ; potest etiam comparari ad causas particulares secundas, et sic est contingens. Exemplum de calore respectu solis qui evenit de necessitate, sed propter causas particulares secundas, aliquando est effectus contingens ; igitur pluries impeditur.

Hoc non teneo quia eo modo causa secunda movet, quo movetur a prima ; sed prima causa movet necessario ; ergo et secunda, et sic periret omnis contingentia.

Praeterea, contra eam arguitur sic : Prima causa prius naturaliter agit in suum effectum quam causa secunda ; sed prima causa per te habet necessitatem ; ergo prius effectus habet necessitatem quam contingentiam. Sed quod primo inest, simpliciter inest ; ergo iste effectus simpliciter est necessarius et non contingens.

Praeterea, illud competit alicui propriissime quod competit sibi in ordine ad primam causam ; sed in ordine ad primam causam, per te, effectus habet necessitatem ; ergo effectus propriissime erit necessarius et non contingens.

Dico ergo quod prima causa contingentiae est voluntas divina. Probo, quia primum contingens est causa prima omnis contingentiae ad ea quae sunt ad extra ; sed voluntas divina est primum contingens ad ea quae sunt ad extra ; ergo voluntas divina est prima causa contingentiae. Maior probatur ex Philosopho II Metaph., ubi dicit quod primum in unoquoque genere est causa in omnibus aliis ut sint talia, unde primum calidum est causa in omnibus calidis, ut sint calida.

Praeterea, illud est causa prima contingentiae respectu cuius est omnis contingentia ; sed ex ordinatione et dispositione divinae voluntatis est omnis contingentia ; ergo voluntas divina est prima causa.

 

Ad primum principale, cum dicitur : omne futurum de necessitate est futurum, dico quod ly de necessitate aut determinat identitatem praedicati ad subiectum, et tunc propositio est vera, sed non ad propositum, aut determinat modum eveniendi, et sic propositio est falsa.

Ad secundum, nego maiorem, nam artifex determinate facit arcam, non tamen facit eam de necessitate, quare non valet.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur : Utrum Deus habeat scientiam necessariam de fUturis contingentibus.

 

Videtur quod sic, quia scientia infallibilis est scientia necessaria : sed Deus habet scientiam infallibilem de futuris contingentibus ; ergo Deus habet de eis necessariam scientiam.

Minor probatur, nam scientia quae non est conformis obiecto est infallibilis ; sed scientia quam Deus habet de contingentibus non est conformis obiectis ; ergo illa scientia est infallibilis.

 

Contra. Scientia specificatur ex obiecto, ex VI Metaph. et I de Anima, ubi dicitur : scientiae secantur quemadmodum et res ; sed de obiectis necessariis sunt scientiae necessariae ; ergo de contingentibus habetur scientia contingens.

 

Circa istam quaestionem sunt duae opiniones.

 

Una dicit quod Deus habet scientiam necessariam de contingentibus, quia contingentia ut habent habitudinem ad causam primam habent necessitatem,, et in eis est contingentia propter causas particulares. Sed illud fundamentum patet esse falsum ex dictis in praeced. quaest., quia non potest esse contingentia in effectu, nisi sit contingentia in causa prima.

Ideo est alia opinio et distinguit de necessario, quia ut patet circa finem VII Phys. necessarium est duplex, scilicet absolutum et ex suppositione. Et sic dicuntur ad Quaestionem duae conclusiones.

Prima, quod Deus non habet scientiam necessariam de contingentibus necessitate absoluta vel simpliciter ;

secunda, quod Deus habet scientiam necessariam de contingentibus necessitate ex suppo sitione vel conditionata.

 

Prima conclusio probatur sic : Nihil est simpliciter necessarium, quod de necessitate supponit aliquod contingens ; sed scientia Dei de contingentibus necessario praesupponit aliquid contingens, scilicet divinum velle ad extra ; ergo scientia contingentium non est simpliciter necessaria. Quod autem velle divinum respectu contingentium sit contingens, probatur sic : Voluntas nihil vult necessario nisi quod habet habitudinem necessariam ad primum eius obiectum, idest ad essentiam divinam ; sed contingentia non habent necessariam habitudinem ad essentiam divinam ; ergo voluntas non vult illa necessario, et per consequens vult ea contingenter.

Confirmatur, quia potentia quae est indeterminata ad duo opposita contingenter se habet ad ista ; sed voluntas divina est indeterminata ad duo opposita ; ergo contingenter se habet ad illa.

 

Secunda conclusio declaratur sic : Cum enim intellectus divinus ab aeterno cognoscit voluntatem divinam vel suam et omnes determinationes eius, si voluntas determinavit aliquid futurum fore, illud cognoscit intellectus divinus necessario necessitate suppositionis, scilicet quia voluntas sic determinavit.

Sed hic videtur dubium quomodo voluntas Dei indeterminata ad opposita ab aeterno potest se determinare ad alterum istorum sine sui mutatione.

Et dicit hic Scotus primo per simile de voluntate nostra, nam voluntas nostra est in potentia ad actum, ita quod praecedit actum.

Item est in potentia passiva ad diversos et oppositos actus.

Tertio voluntas nostra per diversos actus determinat se ad diversa obiecta.

Quarto voluntas nostra ut tendit in diversa obiecta producit diversos effectus.

Quia vero duo prima dicunt imperfectionem, ideo non ponuntur in Deo. Accipiendo autem tertium et quartum dictum, dicit quod sicut voluntas creata per diversos actus potest se determinare ad plura, ita quod per actum novum determinat se ad aliquid novum, ita voluntas divina per unum actum illimitatum continentem virtualiter omnem actum, potest se determinare ab aeterno ad hoc vel ad illud, ita quod voluntas divina per unum actum illimitatum potuit facere quidquid posset fieri per omnes, actus formales in creaturis.

 

Ad primum principale, dico quod sicut scientia Dei est infallibilis ita est necessaria ; sed scientia de contingentibus est infallibilis ex suppositione, ergo similiter est necessaria ex suppositione, idest ex determinatione voluntatis divinae quae est prima causa contingentium.