Distinctio IX — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio IX

Distinctio IX

Nunc ad distinctionem personarum etc.

Circa distinctionem 9 quaeritur :

 

QUAESTIO I.

Utrum generatio Filii sit aeterna.

 

Videtur quod non.

  1. Quia ubi est idem esse et duratio ; si esse habet principium, et duratio habet principium ; sed in Filio Dei idem est esse et duratio, et esse habet principium, puta Patrem ; ergo et duratio habet principium. Sed duratio quae habet principium non est aeterna ; ergo ista duratio non est aeterna.
  2. Praeterea generatio et corruptio sunt mutationes oppositae ; sed corruptionem necessario praecedit esse ; ergo omnem generationem necessario praecedit non esse ; sed nullum tale est aeternum ; ergo, etc.

 

In contrarium est Magister in littera, qui probat quadrupliciter intentum.

 

Circa istam questionem sunt quatuor videnda.

Primo, sub qua ratione ponitur generatio in divinis.

Secundo, si illa generatio est aeterna.

Tertio si est eadem aeternitas Patris et Filii.

Quarto, si in illa aeternitate est aliqua prioritas Patris ad Filium.

 

De primo dico : Generatio in creaturis duo dicit, scilicet mutationem et productionem. Istorum autem sunt aliae et aliae rationes formales, et ab invicem sine contradictione separabiles, quia mutatio est actus subiecti mutabilis quod transit de potentia ad actum, ut patet 6 Phys. ; productio autem est formaliter ipsius producti, cui accidit quod fiat cum mutatione.

Ad propositum illa applicando, dico quod generatio non ponitur in divinis sub ratione mutationis, quia ut sic dicit imperfectionem propter potentialitatem adnexam, et nihil tale est ponendum in Deo. Ponitur ergo generatio in divinis sub ratione productionis ut est terminus producti, et non sub ratione mutationis, ut est subiectum mutati.

 

De secundo articulo dico quod generatio Filii est aeterna. Probo : Agens ex se sufficiens et a nullo dependens, producens per modum naturae et sine motu, habet productionem sibi coaevam ; sed tale agens est Deus Pater respectu generationis Filii ; ergo habet illam generationem sibi coaevam. Sed ipse est aeternus ; ergo ista generatio est aeterna. Maior patet, quia si agens non potest habere effectum sibi coaevum, hoc est vel quia dependens, vel quia insufficiens, vel quia non agit per modum naturae, vel quia agit per motum. Omnes autem istae circumstantiae excluduntur in maiore. Possunt etiam ad istam conclusionem adduci probabilitates quas adducit Magister in littera. Require ibi.

 

De tertio articulo dico quod est eadem aeternitas numero Patris et Filii. Cuius ratio est illa : quorum est unum esse existentice, eorum est una duratio, quia duratio respicit esse existentiae : sed Patris et Filii est unum esse existentiae, non dico subsistentiae ; ergo eorum est una duratio sive aeternitas.

 

De quarto articulo sunt opiniones. Una dicit quod inter divinas personas est ordo, non tamen cum priori et posteriori, quod probat sic : Ubicunque est origo ibi est ordo ; sed inter divinas personas est origo ; ergo ibi est ordo. Sed ubi ordo fundatur supra idem indivisibile, ibi non est prius neque posterius ; talis autem ordo fundatur supra idem indivisibile ; ergo in illo ordine non est ratio prioris et posterioris.

Alia opinio fundatur in dictis Doctoris nostri, quod prioritas potest accipi quinque modis, quia est prioritas durationis, naturae, perfectionis, rationis et originis. In divinis autem non cadunt tres primae prioritates, quia, ut patet per Augustinum Lib. de fide Petrum, loquens de tribus personis divinis : Nullus, ait, horum praecedit alium aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Ponitur autem in Patre prioritas rationis et originis respectu Filii, quia agere praesupponit esse ; sed Pater producit Filium ; ergo aliquo modo ratione vel origine Pater praesupponitur Filio. Per istam prioritatem originis nihil aliud intelligo, nisi a quo aliud, et ipsum a nullo, sicut Filius a Patre, et Pater a nemine.

In isto articulo accipiatur illud quod plus placet, quia inferius plus et magis declarabitur Dist. 12, q.2.

 

Ad primum in oppositum dicitur quod est aequivocatio de principio, quia ut patet per Philosophum 1 Phys. contra Melissum c.6 ; principium aliter dicitur de principio temporis et generationis.

Sed ista solutio non valet, nam verum est in creaturis quod aliter est loquendum de principio temporis et aliter de principio generationis , quia generatio et duratio non sunt idem, cuius contrarium est in proposito ; ideo argumentum accipiebat sic : ubi est idem esse et duratio ; si aliquid est principium essendi, est etiam principium durationis.

Ideo dico ad argumentum quod maior est vera ubi esse geniti praecedit non esse, ita quod ante esse est non esse, quod non conceditur in proposito, quia nullo modo est intelligendum in Filio non esse ante esse.

 

Ad secundum dico quod argumentum bene vadit de generatione sumpta sub ratione mutationis, sed non de generatione sumpta sub ratione productionis quomodo ponitur generatio in Deo, ut patet ex I art. huius Quaest.