Distinctio XLVII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XLVII
Voluntas quippe Dei.
Circa istam Distinctionem 47 quaeritur primo.
QUAESTIO I
Utrum aliquid eveniat In universo praeter voluntatem Dei.
Et loquitur hic de voluntate beneplaciti.
Videtur quod non.
1 Quia Deus est omnipotens ; sed si aliquid eveniret praeter eius voluntatem, non esset omnipotens ; ergo.
- Praeterea, idem est in Deo scientia et voluntas beneplaciti ; sed nihil evenit in universo praeter Dei scientiam ; ergo nihil evenit in universo praeter eius voluntatem.
- Praeterea, nihil evenit in entibus praeter principium effectivum omnium entium ; sed voluntas Dei est principium effectivum omnium entium ; ergo nihil evenit in entibus praeter Dei voluntatem.
In contrarium est Magister in littera.
Circa istam quaestionem sunt duo videnda.
Primo, si aliquod bonum evenit in universo praeter Dei voluntatem ;
secundo, si omne malum culpie evenit in universo praeter Dei voluntatem.
Quantum ad primum dico quod nullum bonum evenit in universo praeter Dei voluntatem, quod probatur sic : In essentialiter ordinatis, quod est per se agens respectu prioris, est per se agens respectu posterioris. Sed ista bona inferiora habent ordinem essentialem ad bona superiora, quae sunt intelligentiae, coelum et animae rationales ; cum ergo Deus sit per se agens respectu istorum bonorum superiorum, sequitur quod sit per se agens respectu omnium bonorum inferiorum, et per consequens nullum bonum evenit in universo praeter Dei voluntatem. Quod autem Deus sit per se agens respectu omnium bonorum superiorum, patet, quia bonitas participata est ab alio effective ; sed bonitas illorum est participata ; ergo oportet quod sit ab aliqua causa effective. Illa autem causa vel est Deus, et habetur propositum, vel aliqua alia, et quaeretur de illa sicut de prima, quia cum illa causa non sit Deus, habebit bonitatem participatam.
Praeterea, ad quaecunque extendit se obiectum alicuius potentiae, ad eadem extendit se virtus illius potentiae ; sed obiectum voluntatis divinae est bonum simpficiter, et illud extendit se ad omnia bona ; ergo virtus divina extendit se ad omne bonum, et sic nullum bonum evenit praeter Dei voluntatem.
De secundo articulo dico quod malum culpae evenit praeter Dei voluntatem, quia sicut est in ordine agentium naturalium, ita suo modo est in ordine agentium per voluntatem. Sed in agentibus naturalibus defectus qui eveniunt in particularibus, non reducuntur in causam universalem sed in casum particularem. Exemplum, patet in corporibus monstruosis, in quibus defectus non reducuntur in caelum, quod est causa universalis, sed in agens particulare. Ergo similiter malum sive defectus culpae non reducitur in Dei voluntatem, quae est causa universalis. Praeterea, illud ad quod voluntas neutraliter se habet, si evenit, non evenit secundum voluntatem illam ; sed voluntas divina neutraliter se habet ad malum culpae ; ergo. Praeterea, iustus iudex non iudicat aliquem de illo quod evenit secundum voluntatem iudicis ; sed Deus iudicat hominem de malo culpae ; ergo malum culpae non evenit secundum voluntatem Dei.
Ad primum principale dico quod aliud est evenire praeter voluntatem Dei, et aliud est evenire contra voluntatem Dei ; nam si eveniret aliquid contra voluntatem Dei, non esset omnipotens, sed cum aliquid evenit praeter Dei voluntatem, non impeditur eius omnipotentia.
Ad secundum dico sicut pluries dictum est in superioribus, quod voluntas et scientia non sunt formaliter idem ; vel secundum alios, non sunt idem secundum rationem intelligentiae.
Ad tertium dicendum quod aliter loquendum est de effectione, et aliter de defectione, nam peccare non est efficere sed deficere. Maior autem argumenti est vera de effectione, non autem de defectione.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum Deus possit praecipere malam.
Videtur quod sic.
- Furtum est malum ; sed Deus praecepit filiis Israel furtum, ut patet Exodi cum praecepit filiis Israel ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea, etc. ; ergo Deus praecepit malum.
- Praeterea, fornicari est malum ; sed Deus praecepit Oseae quod acciperet uxorem fornicariam et faceret filios fornicationum ; ergo.
Contra. Qui praecipit malum actor est mali ; sed Deus non est actor mali ; ergo non potest praecipere malum.
Ad evidentiam huius quaestionis, praemitto quod malum potest accipi dupliciter. Uno modo formaliter, ut dicit rationem defectivam. Alio modo quasi materialiter, scilicet quando talis actus esset malus, nisi fieret ex praecepto divino. His praemissis dico ad quaestionem duas conclusiones.
Prima, quod Deus non potest praecipere malum formaliter, quae est ratio defectiva, quia Deus nihil praecipit nisi quod cadit sub obiecto suae voluntatis quod est bonum ; sed ratio defectiva excludit rationem boni ; ergo.
Praeterea, si Deus posset praecipere malum sub ratione mali vel defectiva, tunc idem actus factus ab homine posset esse meritorius et demeritorius. Meritorius quidem inquantum praecipitur a Deo, demeritorius autem propter deformitatem et rationem defectivam.
Secunda conclusio est opinio aliquorum, quod Deus potest praecipere malum materialiter, quando scilicet esset malum nisi fieret ex praecepto Dei, quia Deus potest praecipere illud unde sequitur bonum ; sed multa mala sunt quae videntur mala, et ex eis sequitur magnum bonum, sicut verbi gratia : Si Deus praecipit quod aliquod alienum sit meum proprium, si accipio hoc proprium iam non est malum sed bonum.
Et per hoc patet ad primum principale, nam praecepit filiis Israel ut acciperent ab Aegyptiis vasa, etc. quia Aegyptii gravaverant filios Israel et damnificaverant eos in bonis corporalibus. Ideo iusto iudicio ea quae erant Aegyptiorum data sunt filiis Israel a Deo.
Ad secundum dicendum secundum aliquos, quod ista fornicatio intelligitur spiritualiter et non carnaliter ; et mulier ista quam Deus praecepit ei accipere fuerit gentilis, et sic fuerat fornicata a Deo per idololatriam. Si autem intelligatur carnaliter potest dici quod prius fuerat fornicata, sed quando accepit eam, accepit illam in uxorem propriam.
