Distinctio XIII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XIII

Distinctio XIII

Post haec considerandum

Circa istam Distinctionem 13 quaeritur primo.

 

QUAESTIO I.

Utrum generatio Filii distinguatur a productione Spiritus Sancti.

 

Videtur quod non.

  1. Quia generatio distinguitur ab aliis mutationibus per hoc quod est ad esse substantiale ; sed productio Spiritus Sancti est ad esse substantiale ; ergo illa productio est generatio.

2 : Praeterea, motus distinguuntur penes terminos ex I Phys. ; sed generatio et spiratio habent eundem terminum formalem scilicet essentiam ; ergo.

  1. Praeterea quaecunque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ; sed generare et spirare sunt idem Patri vel essentiae ; ergo.

 

Contra. Productio per modum nati non est eadem cum productione per modum dati, secundum Augustinum 15 de Trin. ; sed generatio est per modum nati, spiratio per modum dati ; ergo.

 

Circa istam quaestionem est

primo sciendum quid dicitur opinando.

Secundo, quid dicitur veraciter sententiando.

 

Quantum ad primum est una opinio quae dicit istas duas productiones distingui per terminos totales ad quos sunt, quia una est ad Filium, alia ad Spiritum Sanctum.

Et confirmatur per Philosophum 5 Phys. qui ponit motus sive vias distingui per terminos ; sed generatio et spiratio sunt viae ad personas ; ergo.

 

Contra. Productiones quae non habent esse per terminos non distinguuntur per terminos vel penes terminos, quia eodem modo est aliquid ens et unum ex 4 Metaph. sed istae productiones non habent esse per terminos, sed habent esse seipsis formaliter ; ergo.

Praeterea, motus non distinguuntur penes terminos nisi ubi forma fluens est eiusdem rationis cum forma terminante : sed in proposito generatio quae est via, non est eiusdem rationis cum termino, quia generatio est relatio, terminus autem cum sit essentia est quid absolutum ; ergo non distinguitur a spiratione penes terminos.

 

Ideo est alia opinio Gothfredi Quodlib. 7 q.4, qui dicit istas productiones distingui per hoc puta quod generatio est ab una persona puta a Patre, spiratio autem a duabus personis scilicet a Patre et Filio.

Contra. Distinctio suppositorum in quibus est idem principium quo, non est causa distinctionis productionum alterius rationis. Exemplum quod si eadem albedo numero esset in equo et lapide non esset principium visionis alterius rationis : sed in istis suppositis est idem principium quo ; ergo.

Praeterea, secundum istam viam possent poni infinitae personae in divinis, quia posset poni quarta persona a tribus et quinta a quarta, et sic in infinitum.

Praeterea, omnis differentia reducitur ad aliqua primo diversa, quae sunt distincta circumscripto omni alio ; sed circumscripta unitate vel dualitate suppositorum non videtur quod illa unitas vel pluralitas sit ratio distinguendi personas ; ergo.

 

Ideo est alia opinio quod illae productiones distinguuntur penes compossibilitatem et incompossibilitatem, quia generari stat cum spirare sicut patet in Filio : sed spirari non stat cum generare in Spiritu Sancto.

Contra illam opinionem arguitur sicut contra praecedentem per duo ultima argumenta. Et praeterea oportet assignare rationem huius compossibilitatis et incompossibilitatis.

 

Ideo est alia opinio quod illae productiones distinguuntur per rationes prioris et posterioris, quia generatio est prior, spiratio autem est posterior.

Sed contra hoc arguitur : Relatio non distinguitur a relatione per relationem ; sed istae productiones sunt relationes ; ergo non distinguuntur per prius et posterius quae sunt relationes.

 

His ergo opinionibus omissis, de secundo articulo dico tres conclusiones :

Prima quod istae productiones distinguuntur seipsis quidditative et formaliter.

Secunda conclusio quod arguitive distinguuntur ex terminis.

Tertia quod elicitive distinguuntur ex principiis quae sunt memoria et voluntas.

 

Prima conclusio probatur sic : Nihil eiusdem rationis est plurificabile in divinis ; sed illae productiones plurificantur, quia sunt duae ; ergo.

Praeterea, plurificabile in pluribus numero potest plurificari in infinitum per Avicennam I Metaph. ; ergo si illae productiones differunt solum numero et non quidditative, possunt plurificari in infinitum.

Secunda conclusio probatur : Illa distinctio est arguitive ex terminis quae innotescit ex terminis ; sed ista est huiusmodi ; ergo.

Tertia conclusio probatur sic : Illae productiones quarum una est a memoria, alia a voluntate, distinguuntur elicitive ab illis ; sed generatio est a memoria, spiratio a voluntate ; ergo.

Praeterea, memoria est principium assimilativum, voluntas autem non est principium assimilativum ; sed Filius est imago Patris propter similitudinem, Spiritus autem Sanctus non ; ergo principiative est ab illo.

 

Contra primam conclusionem obicitur sic : Quae non sunt a seipsis formaliter non distinguuntur seipsis formaliter ; sed generatio et spiratio sunt huiusmodi ; ergo non distinguuntur seipsis formaliter.

Praeterea, quae distinguuntur seipsis formaliter non conveniunt in aliquo ; sed generatio et spiratio conveniunt, quia de ambobus dicitur productio ; ergo non distinguuntur seipsis formaliter.

Contra tertiam conclusionem obicitur sic : Quia distinctio rationis non est causa distinctionis realis ; sed intellectus et voluntas distinguuntur solum ratione ; ergo non sunt causae distinctionis emanationum quae est realis.

 

Ad primum nego maiorem, quia differentiae specificae non sunt a seipsis effective et tamen sunt seipsis formaliter distinctae.

Ad probationem cum dicitur eodem modo est aliquid ens et unum, concedo effective, sed non formaliter.

Ad secundum dico quod illis quae sunt seipsis formaliter distincta, potest esse aliquid commune communitate praedicationis, et sic in proposito, nam generatio et spiratio conveniunt in productione, quia de eis dicitur praedicatione tantum.

Ad tertium dicitur uno modo per interemptionem maioris per instantiam de ideis, quae differunt solum ratione, et sunt principia distinctionis realis ideatorum.

Sed hoc non valet, quia ens rationis est ens diminutum solum habens esse in intellectu ; sed ens sic diminutum non est propria ratio entis veri et perfecti ; quia causa, vel est univoca, et sic est aequalis perfectioniscum effectu ; vel est cequivoca, et sic est maioris perfectionis ; ergo. Praeterea, unius effectus oportet unam per se assignare causam in suo ordine ; sedens rationis non facit per se unum cum ente reali ; ergo. Ideo oportet negare minorem illius argumenti, quia sicut patuit supra Dist. 8 q.ult., inter attributa est aliqua distinctio ex natura rei.

 

Ad primum principale dico quod generatio non transfertur ad divina sub ratione mutationis, sed sub ratione productionis, cuius termini sunt producens et productum. Et quia producens unam productionem elicit naturaliter, aliam vero non, ideo est ibi distinctio ; ergo.

Ad secundum dico quod maior non est vera nisi ubi ista propositio habet veritatem, scilicet quod forma fluens sit eiusdem rationis cum forma terminante, ut melius patuit supra Dist. 2 q.ult. art.2 require ; nunc autem generatio non est eiusdem rationis cum termino formali, quia generatio est relatio, terminus autem est quid absolutum.

Ad tertium dico : quando duo comparatur ad aliquid illimitatum non sequitur ex unione eorum in tertio, unio eorum inter se. Exemplum : ego sum hic cum Deo, et Papa est Romae cum Deo ; ex hoc non sequitur quod simus simul Papa et ego. Ita est in proposito ; nam causa unitatis productionis in essentia est infinitas essentiae, quae ratio deficit in productionibus ut comparantur inter se et suis praecisis rationibus ; ergo.

 

 

QUAESTIO II.

Secundo quaeritur, sine argumentis : Utrum generare et spirare in Patre sint idem realiter.

 

Circa istam quaestionem sunt duae opiniones contrariae.

Una opinio dicit quod sint idem realiter, quod probat

Primo sic : Quaecunque subsistunt, si differunt realiter, constituunt supposita distincta realiter ; sed generare et spirare subsistunt in Patre ; ergo si differunt realiter, Pater erit duo supposita realiter, quod est haereticum dicere ; ergo. Probatio minoris, quia illae relationes aut sunt inhaerentes, et hoc non, propter simplicitatem divinam, aut subsistentes, et habetur propositum.

Secundo sic : Quae praedicantur de se invicem praedicatione dicente hoc est hoc, non distinguuntur realiter ; sed generatio activa et spiratio activa sic praedicantur de se invicem in Patre ; ergo.

Tertio sic : Omnia sunt unum in divinis ubi non obviat relationis oppositio, per Damasc. Lib. I ; sed inter generare et spirare non obviat relationis oppositio ; ergo sunt idem realiter.

 

Alia opinio tenet oppositum scilicet quod differant realiter realitate formalitatis, quod probat

Primo sic : Quae sic se habent quod unum communicatur altero non communicato, illa non sunt idem omnino ex natura rei ; sed generare non communicatur Filio, spirare autem communicatur Filio ; ergo.

Secundo sic : Quae non possunt convenire uni et eidem respectu eiusdem, non sunt omnino idem ex natura rei ; sed generare et spirare non conveniunt Patri realiter respectu eiusdem personae, sed respectu diversarum personarum.

Tertio sic : Sicut generare ad generari, ita spirare ad spirari ; tunc per locum a transmutata proportione, sicut se habet generari ad spirari, ita generare ad spirare ; sed generari et spirari non sunt idem ; ergo.

Quarto sic : Relatio producentis non est eadem cum relatione producti : sed generari est relatio producti, spirare autem relatio producentis ; ergo non sunt idem Filio ; ergo eadem ratione generare et spirare non sunt idem in Patre.

 

Si teneatur ista opinio quae videtur probabilior, potest responderi ad argumenta primae opinionis.

Ad primum, glossando maiorem cum dicitur : quaecunque subsistunt, si differunt realiter, constituunt diversa supposita realiter, verum est si subsistunt propria subsistentia a se. Relationes autem quamvis subsistant in se, non tamen propria subsistentia a se, sed subsistunt ex infinitate essentiaelargientis eis subsistentiam.

Ad secundum respondetur uno modo per interemptionem minoris. Alio modo distinguendo, scilicet quod ibi est vera praedicatio per identitatem, non tamen formaliter.

Ad tertium patet per illud quod est supra ditum, Dist. 11, quia non tantum sit distinctio per relationem originis, sed etiam per relationes disparatas. In Patre autem generare et spirare sunt relationes disparatae, etc.