Distinctio XXXVII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XXXVII
Et quoniam demonstratum.
Circa istam Distinctionem 37 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum Deus sit ubique.
Videtur quod non per Augustinum 83 Quaest. q. 20. Deus, inquit, non est alicubi, quia in eo sunt omnia ; si ergo esset ubique sequeretur quod esset in seipso.
- Praeterea, si Deus est ubique ; ergo est mutabilis. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatio consequentia ; quod est ubi prius non fuit, mutatur ; sed si Deus crearet novum ccelum, esset in eo ; si ponatur ubique, et prius non fuit in eo ; ergo mutatur.
In contrarium est Magister in littera, et probat per Ambrosium Lib. de Trin.
In ista quaestione sunt quatuor videnda :
Primo, si Deus est ubique ;
secundo, per quid formaliter est ubique ;
tertio, si esse ubique est proprium Dei ;
quarto, quibus modis generaliter loquendo est ubique.
Quantum ad primum, probat Thomas Parte I q.8 a.1 sic : Oportet agens esse coniunctum ei in quod immediate agit ; sed Deus agit immediate in omnes res ; ergo Deus est in omnibus rebus, et per consequens est ubique.
Maior patet ex VII Phys., ubi probat Philosophus quod movens et motus sunt simul.
Minor probatur, tum quia esse creaturae est proprius effectus Dei, tum quia creaturae immediate conservantur a Deo, quemadmodum lumen in aere conservatur a sole.
Contra istam rationem instatur ; quia propositio assumpta ex VII Phys. est vera de agente naturali, sicut patet per omnia exempla adducta a Philosopho ibidem, in pulsione, tractione, vectione et vertigine ; Deus autem est agens voluntarium et non naturale.
Ex his arguitur ulterius sic : Agens per voluntatem non requirit silmutatem sui effectus ut sit in illo, quia voluntas potest esse respectu obiecti absentis sicut praesentis ; sed Deus est agens per voluntatem ; ergo non requirit simultatem suorum effectuum ut sit in eis.
Praeterea, agens pro quanto est virtuosius tanto potest agere in obiectum magis distans. Exemplum de sole qui potest producere vermem, cum tamen plus distet quam aliae res inferiores ; sed Deus est virtuosius agens quam sol ; ergo non oportet quod sit praesens suis effectibus. Si dicas quod hoc facit sol per radium qui non est distans sed praesens vermi : contra, accidens est imperfectius substantia ; sed impossibile est quod imperfectius sit forma vel ratio producendi perfectius. Cum ergo radius sit accidens, non potest esse ratio producendi vermem.
Ideo conclusio probatur sic ab aliis. Illud ens spirituale quod habet ordinem ad omnia est in omnibus ; sed Deus habet ordinem ad omnia gubernando et conservando ; ergo Deus est in omnibus, et sic est ubique.
Maior probatur sic : quod facit situs in corporibus, hoc facit ordo in spiritualibus ; sed res corporales determinantur ad locum per situm ; ergo res spirituales sunt in loco per ordinem, et ideo illud ens quod habet ordinem ad omnia est in omnibus.
Contra. Iste ordo aut dicit relationem rationis aut relationem realem. Si dicit relationem rationis, tunc nihil facit ad propositum de modo essendi Deum ubique ; si autem dicit relationem realem, hoc est falsum quia probatum est Dist. io. quod Dei ad creaturam non est relatio realis.
Doctor autem noster Scotus dicit quod conclusio ista est credita ; tamen si aliqua ratio esset efficax inter omnes, ratio tamen Magistri esset efficacior ad probandum istam conclusionem, quae talis est : Deus aut nusquam est, aut alicubi est, aut alicubi non, aut ubique ; non primo modo patet, nec secundo modo, quia non esset ratio quare plus esset ibi quam hic ; ergo Deus est ubique.
De secundo articulo dico quod ratio essendi Deum ubique, est sua infinitas, quia illud est ratio essendi Deum ubique, quo posito Deus est ubique et quo circumscripto Deus non est ubique ; sed circumscripta Dei infinitate et simplicitate Deus non esset ubique, posita autem simplicitate et infinitate Dei, Deus est ubique ; ergo ratio essendi Deum ubique est infinitas Dei et simplicitas.
Praeterea, probatur idem per dictum Augustini Lib. de quantitate Animae : sicut se habet anima ad corpus, ita se habet Deum ad universum, praeter hoc quod informat ; sed anima est tota in toto •et tota in qualibet parte corporis propter suam simplicitatem et virtutem, virtus autem Dei est sua infinitas ; ergo.
De tertio articulo dico quod esse ubique -est proprium Dei, quod probatur per Ambrosium Lib. de Spiritu Sancto. Spiritus, inquit, Sanctus in omnibus et ubique et semper, quod utique deitatis et dominationis est proprium.
Praeterea, esse ubique convenit Deo per rationem simplicitatis et infinitatis ; sed esse infinitum est proprium soli Deo ; ergo esse ubique est proprium soli Deo.
Praeterea, illud est proprium alicui quod convenit sibi quacumque positione facta circa universum ; sed quacunque positione facta circa universum convenit Deo esse ubique ; ergo esse ubique est proprium Deo. Minor probatur, quia si Deus faceret unum alium mundum sive plures, adhuc esset in eis.
De quarto articulo dico quod Deus, loquendo generaliter, tribus modis est ubique, scilicet per praesentiam, potentiam et essentiam. Cuius ratio est ista ; nam Deus aspicit creaturas per intellectum, voluntatem et illapsum. Propter intellectum quidem est ubique per praesentiam, propter voluntatem est ubique .per potentiam, propter illapsum est ubique per essentiam, nam essentia Dei cuilibet creatae entitati habet illabi.
Notandum autem quod praeter istos tres modos generales quibus Deus est ubique, adhuc est Deus ubique modo spirituali, quia est in sanctis per duritatem et gratiam. Item, est in Christo par unionem Verbi ad naturam humanam, quae unio est nobilissima et excellentissima.
Ad primum principale dico quod Augustinus intellegit quod Deus non est alicubi localiter. Et cum ulterius dicitur quod idem esset in se, dico quod non est inconveniens, nisi esset modus uniformis essendi, et isto modo negat Philosophus nihil esse in se formaliter.
Ad secundum nego consequentiam, non enim oportet quod Deus mutetur si Deus est ubique. Et cum probatur quia si Deus crearet novum mundum, ibidem de novo esset, dico quod non sequitur propter hoc mutatio in Deo, quia non haberet Deus propter hoc aliquam novam relationem ad istam creaturam quamvis ista creatura haberet relationem realem ad Deum.
Circa istam partem istius Distinctionis in qua incidentaliter quaerit Magister de locatione substantiarum spiritualium, consuevit quaeri a Doctoribus : Utrum substantia spiritualis, puta Angelus, sit in loco, et per quid est in loco, et si plures Angeli possunt simul esse in eodem loco. Hanc autem difficultatem nolo hic tangere, quia ponam eam in Lib. II dist. 2.
