Distinctio XLV — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XLV
Nunc de voluntate Dei.
Circa istam Distinctionem scilicet 45 quaeritur primo :
QUAESTIO I
Utrum Deus velit aliud a se.
Videtur quod non.
- Quia in Deo idem est esse et velle ; sed Deus non est aliud a se : ergo Deus non vult aliud a se.
- Praeterea, quod vult aliud a se est imperfectum, quia appetit aliquid aliud quam se ; sed Deus non est imperfectus ; ergo non vult aliud a se.
Contra. Apostolus, Epist. Thess. c.4. : Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra.
Circa istam quaestionem duo sunt videnda.
Primo, si in Deo est voluntas ;
secundo, si vult aliud a se.
Veritas primi articuli patet ex dictis supra Dist. XXXV.
De secundo articulo dico quod Deus vult alia a se. Sed dubium est de modo quo vult alia a se. Et ideo est notandum quod creaturae habent duplex esse, unum inquantum sunt obiecta cognita a Deo ab aeterno ; aliud esse habent extra inquantum sunt productae. Et sic dico duas conclusiones.
Prima quod Deus necessario et ab aeterno vult creaturas inquantum sunt obiecta cognita. Cuius ratio est, quia eadem necessitate vult Deus creaturas ut obiectum cognitum, qua necessitate vult se perfecte intelligere ; sed Deus ab aeterno vult se perfecte intelligere omne intelligibile ; ergo ab aeterno vult creaturas in esse cognito.
Sed dubium est hic de malo, quomodo Deus malum cognoscit ut ponitur obiectum cognitum. Et est dicendum quod in Deo ponitur duplex notitia, una simplicis apprehensionisy alia approbationis ; Deus autem non cognoscit malum notitia approbationis, sed notitia simplicis apprehensionis.
Secunda conclusio est quod Deus vult creaturas ut sunt extra contingenter tantum et non necessario. Cuius ratio est, quia sic Deus vult alia a se ut habent esse extra, et quomodo producit ea ; sed producit ea contingenter ; ergo vult ea contingenter et non necessario.
Ad primum principale, dico quod sicut velle et esse sint idem in Deo realiter, non tamen sunt idem formaliter. Vel secundum alios, distinguuntur secundum rationem, quia unum connotat obiectum,, et alterum non.
Ad secundum dicendum quod maior est vera in agentibus creatis, est autem falsa in Deo ; Deusenim vult alia a se ut communicet eis suam perfectionem, et non ut recipiat perfectionem ab eis.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum Deus velit mala fleri.
Et videtur quod sic, quia Deus vult quidquid pertinet ad decentiam universi. Sed malum esse pertinet ad decentiam universi ; secundum Dionysium cap. IV de Divinis nominibus.
In contrarium est Magister in littera.
Circa istam quaestionem, est primo una distinctio praemittenda, secundo est quaestio solvenda.
Quantum ad primum dico quod malum est triplex, scilicet malum natura, scilicet ut quis nascatur caecus, secundo est malum poena quo aliquis punitur, tertio est malum culpa quo quis reprobatur.
De secundo articulo dico tres conclusiones :
Prima quod Deus non potest velle malum absolute loquendo de ratione mali, quia illud non potest esse volitum quod est extra formalem rationem obiecti voluntatis ; sed malum sub ratione mali est extra formalem rationem obiecti voluntatis ; ergo.
Secunda conclusio est quod malum naturae et malum poenae potest Deus velle per accidens, quia illud potest esse volitum a Deo per accidens unde provenit universo maius bonum ; sed ex malo naturae et ex malo poenae potest universo evenire maius bonum ; ergo. Minor probatur quantum ad malum natura, quia ex corruptione unius sequitur generatio alterius in universo. Similiter probatur de malo poena, quia provenit universo manifestatio divinae bonitatis.
Tertia conclusio est si malum culpae potest Deus velle fieri. Et haec est opinio Hugonis, quod malum culpae potest esse volitum a Deo per accidens, quia malum pertinet ad decentiam universi.
Alia est opinio Magistri, quod non, quia illud non potest esse volitum a Deo nec per se nec per accidens, quod non potest habere bonum recompensans ; sed malum culpae non potest habere bonum recom pensans ; ergo.
Praeterea, voluntas volens malum culpae sive per se sive per accidens est obliqua et torta ; sed voluntas divina mullatenus est torta vel obliqua ; ergo voluntas Dei non potest velle malum culpae nec per se nec per accidens.
Tertia opinio aliquorum modernorum dicit quod Deus non vult malum culpae voluntate efficaci, sed vult illud voluntate pcrmissiva, quia permittit illud ; ergo.
Si teneatur opinio Magistri potest dici ad argumentum principale, quia malum culpae non facit decentiam universi. Et quando probatur per Dionysium, dico quod loquitur de malo poenae et non de malo culpae.
