Distinctio IV — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO IV
Hic oritur quaestio...
Circa distinctionem 4 quaeritur :
QUESTIO I.
Utrum haec sit rem : Deus genuit alium Deum.
Videtur quod sic :
- Quia haec est vera : Deus genuit Deum. Aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum. Non primo modo, quia nihil est quod seipsum gignat secundum Augustinum I de Trin. et per Philosophum 2 de Anima, nihil, inquit, generat seipsum sed salvat ; ergo remanet secundus modus, scilicet quod Deus genuit alium Deum.
- Praeterea, generans distinguitur a genito ; sed Deus genuit Deum ; ergo Deus genitus distinguitur a Deo generante, et per consequens generat alium Deum.
- Praeterea, Deus generat alium ; aut ergo Deum alium, et habetur propositum ; aut alium non Deum, quod est falsum, quia tunc Deus genitus non esset Deus.
Contra : Si Deus genuit alium Deum, ergo sunt plures dii ; sed hoc est falsum, quia dicitur, Deut. 7 : Audi Israel : Dominus Deus tuus unus est.
In ista questione dico breviter duas conclusiones.
Prima est quod ista est vera : Deus genuit Deum.
Secunda, quod ista est falsa : Deus genuit alium Deum.
Prima conclusio probatur sic : Actus personalis competit ei quod ponitur ad signandum suppositum ; sed Deus in concreto significat suppositum ; ergo actus personalis competit Deo. Sed generare est actus personalis ; ergo Deo competit generare, et sic ista est vera : Deus generat Deum.
Secunda conclusio probatur sic : Cuilibet enti correspondet adaequate aliquod ens vel aliquid ; sed divina essentia est entitas singularis et nullo modo plurificabilis, ut patuit supra dist. 2 q.1 ergo sibi correspondet adaequate aliquod ens vel aliquid. Sed in re quae est haec non cadit aliqua alietas ut sic ; ergo cum non possit dici ibi alia entitas et alia deitas, sequitur quod non possit ibi dici alius Deus.
Est autem notandum quod sicut in creaturis illae propositiones differunt : sortes est alius ab homine, et sortes est alius ab humanitate, et sortes est alius in humanitate, ita etiam respectu deitatis ; alius enim importat negationem identitatis ; quando ergo alius praedicatur primo modo negatio tenetur universaliter respectu praedicati, quod intelligitur universaliter negari a subiecto ; ideo illa est falsa : sortes est alia res ab homine ; ista autem simpliciter vera : equus est alia res ab homine ; et ideo ista est simpliciter falsa de persona Patris : Pater est alius a Deo.
Quando vero accipitur secundo modo, ut : sortes est alius ab humanitate, similiter praedicatum negatur universaliter respectu cuiuslibet non participantis humanitatem, tamen aliquam veram constituit propositionem cum dicitur : sortes est alius a lapide humanitate ; similiter : Deus Pater est alius a lapide deitate. Facit autem propositionem falsam respectu illorum quae ipsum participant, unde ista est falsa : sortes est alius a Platone humanitate ; similiter : Pater est alius a Filio deitate.
Tertio modo, cum dicitur : sortes est alius in humanitate, intelligendum quod in hoc modo locutionis alius importat duo, scilicet distinctionem illorum quae ad invicem comparantur, et communitatem istius in qua comparantur illa ; ita quod illud commune distinguitur ct numeratur in eis. Unde cum dicitur : sortes est alius a Platone in humanitate, importatur distinctio inter sortem et Platonem, et convenientia utriusque in humanitate, cum distinctione et numeratione humanitatis in eis. Cum ergo deitas non numeretur in suppositis, ista est falsa,scilicet : Pater est alius a Filio deitate.
Ad primum principale concedo quod ista est vera : Deus genuit Deum, quia ut patuit in prima conclusione, termini concretive accepti supponunt pro suppositis ; sed quando ulterius arguitur : aut genuit se Deum aut alium Deum, dico una cum Magistro, quod neutra pars est danda. Et si quaeras : aut genuit eundem Deum aut alium, secundum enim Philosophum 4 Metaph., idem et diversum dicuntur de omni, et reducuntur ad contradictoria, dico quod genuit eundem Deum ; non tamen sequitur quod se Deum, immo est fallacia figurae dictionis hoc inferendo, quia commutatur quale quid in hoc aliquid. Cum enim dico ; genuit eundem Deum, nulla est reciprocatio ibi : cum autem dicitur genuit se Deum, ibi est reciprocatio.
Ad secundum dico quod ibi est fallacia accidentis, quia variatur habitudo medii. Cum enim dicitur : generans distinguitur a genito, accipitur alietas respectu suppositi et cum relatione opposita. Cum autem dicitur : Deus est alius a Deo absolute, ibi non est oppositio relativa.
Ad ultimum dico quod Deus genuit alium ; non tamen concedenda est ista disiunctiva scilicet, alium Deum aut alium non Deum, quia ista non sunt contradictoria : alius Deus et alius non Deus ; sed illa sunt contradictoria alius Deus et non alius Deus ; ideo est concedenda ista : genuit non alium Deum.
Quod si obicias contra, quia ad negativam de praedicato finito, sequitur affirmativa de praedicato infinito cum constantia subiecti, et ideo si genuit non alium Deum genuit alium non Deum ; dico quod ista regula, ut dicit Philosophus I Perhierm. non tenet in complexis, unde istae duae propositiones sunt falsae de lapide ; lapis est lignum album, vel : lapis est lignum non album. Ita in proposito, istae duae sunt falsae : Deus genuit alium Deum, vel : Deus genuit alium non Deum.
