Distinctio XXVI — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXVI

Distinctio XXVI

Nunc de proprietatibus personarum.

Circa istam distinctionem 26 quaeritur :

 

Quaestio I

Utrum personae divinae constituantur in essentia personali per relationes originis.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia ubicunque constituenda sunt alterius rationis, ibi constituta sunt alterius rationis ; sed relationes originis sunt alterius rationis ; ergo personae divinae constitutae essent alterius rationis. Sed ubi constituta sunt alterius rationis, ibi est productio aequivoca ; ergo in divinis esset generatio aequivoca, cuius contrarium probatum est supra in 2 q.7 Dist. 1.
  2. Praeterea relationes communes distinctiones requirunt in extremis sicut relationes originis, et aeque sunt eaedem essentiae divinae ; sed relationes communes non constituunt personas ; ergo nec relationes originis.
  3. Praeterea, cui est notum constitutivum, ei est notum constitutum ; sed cognita proprietate relativa Filii non cognoscitur Filius ; ergo Filius non constituitur proprietate relativa Filii. Probatio minoris ; dicitur Prov. 3 quod nomen eius et quod nomen Filii eius si nosti ; et sic cognoscebat proprietatem Filii et tamen ignorabat Filium.

4 Praeterea, relationes moventis et moti sunt compossibiles in eodem supposito, sicut patet quando voluntas vult ; ergo similiter relationes producentis et producti sunt compossibiles in eodem supposito, et sic non constituunt suppositum.

 

Contra Boetius Lib. de Trin. : essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem.

 

Circa istam quaestionem oportet primo videre si generatio generaliter sumpta ponit aliquam entitatem in re, et hoc patebit Lib. 2 q.4 dist.1. Insistendo ergo circa principale quaesitum sunt tres articuli secundum tres opiniones.

 

Prima est Magistri, videlicet quod personae divinae seipsis constituuntur et distinguuntur, et sic non oportet quaerere quomodo constituantur et distinguantur. Quod probat

Primo sic : Persona divina est aeque simplex sicut essentia ; sed essentia divina, propter suam simplicitatem, a quocunque distinguitur seipsa distinguitur ; ergo et persona seipsa distinguitur.

Praeterea, abstractum et concretum idem significant ; sed Pater et paternitas habent se sicut abstractum et concretum ; ergo idem significant ; ergo dicere Patrem paternitate distingui est dicere seipsum seipso distingui.

 

Contra istam opinionem obicitur sic : Quae non sunt primo seipsis diversa aliquo modo distinguuntur, et oportet quaerere de eis quomodo distinguuntur ; sed personae non sunt primo seipsis diversae, quia conveniunt in essentia ; ergo oportet quaerere de eis quomodo distinguuntur.

Praeterea, in Patre est generatio activa et spiratio activa ; sed in Filio est spiratio activa et non generatio activa ; ergo oportet quaerere quomodo distinguatur Pater a Filio.

Praeterea, si Pater seipso distinguitur a Filio, pari ratione seipso distinguitur a Spiritu Sancto ; ergo habet eandem relationem ad Filium et Spiritum Sanctum ; ergo, e converso, Filius et Spiritus Sanctus habebunt eandem relationem ad Patrem, quod est falsum.

 

Ad primum opinionis Magistri, concedo quod persona est aeque simplex sicut essentia, tamen persona includit aliqua quorum unum non est aliud formaliter, unde Pater includit essentiam et paternitatem, similiter Filius includit essentiam et filiationem, et Pater et Filius conveniunt in essentia et non in proprietate relativa, ideo quaeritur quo primo distinguuntur.

Ad secundum, dico quod concretum et abstractum idem significant, sed differunt in modo significandi, quia concretum semper significat subsistens in forma vel natura ; sed subsistens in supposito includit essentiam et relationem, et personae subsistentes conveniunt in essentia et non in proprietate relativa, ideo quaeritur quomodo distinguuntur.

 

Alia est opinio communis quod personae constituuntur in essentia personali per relationes. Quod probatur sic, personae, aut constituuntur per relationes, aut per absoluta ; sed non constituuntur per absoluta, ergo constituuntur per relationes. Probatio minoris : Persona non constituitur eodem absoluto, quo convenit cum alia persona, ergo alio absoluto; sed absolutum additum absoluto facit compositionem, et sic in Deo esset compositio, quod est falsum.

Praeterea absolutum aut omnino manet, aut omnino transit, si omnino transit tunc non constituit personam, si omnino manet facit compositionem.

Praeterea eadem natura numero non potest esse in pluribus suppositis absolutis : ergo illa supposita non sunt absoluta, nec constituuntur per absolutum.

Praeterea relationes originis secundum omnes sunt in personis, aut ergo iste relationes constituunt personas, aut non. Si constituunt habetur propositium : si non constituunt, ergo sunt adventitii, et accidentales, et relationes rationis, quia supponunt persona sima constitutas.

Praeterea esse absolutum dicit perfectionem simpliciter, ergo  personae non constituuntur per absoluta. Minor probatur, quia constitutivum unius personae non est in alia persona, et sic aliqua perfectio simpliciter esset in una persona, quae non esset in alia. Si ergo quaeratur per quid constituuntur personae, dicitur, quod per relationes originis, quia istae relationes primo constituunt, quae primo pullulant in essentia ; sed  huiusmodi sunt relationes originis, ergo relationes originis constituunt personas.

Et si ulterius quaeratur quomodo eadem natura posset esse in pluribus suppositis realiter distinctis, dicitur quod hoc est propter infinitatem essentiae, et quia supposita sunt relativa. Idem enim illimitatum potest esse fundamentum plurium relationum oppositarum.

 

Alia opinio dicit quod personae constituantur per modos intrinsecos absolutos, qui modi sunt nobis incogniti ; determinantur autem nobis personae Trinitatis per relativas proprietates, ita quod quasi a posteriori per istas relationes aliqualiter cognoscimus personas. Quod autem personae constituantur per absoluta et non per relationes

Probatur sic : Illud quod praesupponit personam iam constitutam non constituit eam ; sed relatio praesupponit personam iam constitutam ; ergo. Probatio minoris : nam illud quo aliquid refertur non constituit ipsum quod refertur ; sed persona refertur relatione ; ergo relatio praesupponit personam iam constitutam.

Praeterea, originans est prius generatione originato, quia agere praesupponit esse in aliquo priori in quo quaeritur, quia suppositum vel est ad se vel ad aliud. Si ad se tunc constituitur per absolutum ; si ad aliud, puta ad originatum ; ergo agere praesupponit esse.

Praeterea, constitutivum suppositi in aliqua natura facit per se unum cum illa natura ; sed relatio non facit per se unum cum esse substantiali ; ergo non constituit personam divinam quae est aliquid in esse substantiali.

Praeterea, quod est extra rationem substantiae non constituit aliquid in esse substantiali ; sed relatio est extra rationem substantiae ; ergo non constituit personam divinam.

 

Dico ergo quod inter tres opiniones, 2 est verior et magis catholica, quia Salvator, Matth. ult., volens exprimere personarum Trinitatem, ipsas expressit nominibus relativis dicens : Euntes baptizate eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeterea, Ioannes, in canonica sua : Tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus.

Praeterea, Damascenus Lib. 1 : Omnia sunt unum in Deo praeter generare et generari, et spirare et spirari quibus ab invicem differunt sanctae tres hypostases.

Praeterea, Augustinus in multis locis Lib. de Trin. : quidquid a se dicitur commune est tribus ; sed constitutivum personae non est commune tribus ; ergo non est ad se, et per consequens est relatio.

Praeterea, Boetius de Trin. : Essentia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem.

Praeterea arguitur per rationes sic : Inter personas divinas est maxima connexio ; sed non esset inter eas connexio si constituerentur per absoluta ; ergo.

Praeterea, cuius constitutivum est absolutum potest intelligi per se esse sine alio absque contradictione ; sed Pater non potest intelligi vel esse sine Filio ; ergo.

Ultimo sic : illa suat formalia constitutiva aliquorum, quibus circumscriptis, ipsa remanent penitus indistincta ; sed relationibus circumscriptis a personis, ipsae remanent penitus indistinctae ; ergo personae constituuntur per relationes.

 

Ad argumenta tertice opinionis quae posuit personas distingui per modos intrinsecos absolutos, sive per proprietates absolutas, respondeo :

Ad primum per interemptionem minoris. Ad probationem, cum dicitur quod illud quo aliquid refertur non constituit ipsum, dico quod hoc verum est in relationibus creaturarum, quae sunt accidentia sed ista propositio est falsa de relationibus divinis, quae non sunt accidentia, sed sunt relationes subsistentes.

Ad secundum dicitur multipliciter : Primo quod relatio dupliciter potest accipi, scilicet inquantum relatio, vel inquantum proprietas, et isto modo relatio divina constituit et praecedit.

Aliter dicitur quod relatio dupliciter dicitur in divinis, scilicet relatio inquantum relatio, et relatio inquantum origo, et isto secundo modo relatio divina constituit et praecedit.

Aliter dicitur quod in relativis est simultas et prioritas ; simultas quidem naturae et prioritas originis. Quae harum solutionum sit verior dicetur infra Dist. 28.

Ad tertium, dico quod relatio est duplex, scilicet inharens, sicut in creaturis, et per se subsistens, sicut in divinis ; prima relatio non facit per se unum cum natura, sed secunda.

Sic eodem modo ad quartum. Concedo enim quod relatio inhaerens non constituit suppositum in esse substantiae, sed relatio divina non est inhaerens sed subsistens.

 

Ad argumentum principale dico quod generatio aequivoca non accipitur penes suppositum, sed penes terminum formalem ipsius geniti ; et ideo ubi est similitudo, immo summa identitas inter generans et genitum respectu termini formalis, ibi est maxima generatio univoca et non aequivoca. Sic autem est in proposito, quia essentia, quae est terminus formalis generationis, est penitus eadem in Patre et Filio.

Ad secundum, dicunt antiqui et bene quamvis aliqui arguant contra, quod relationes originis constituunt, et non relationes communes, quia illae relationes quae primo pullulant in essentia ; relationes autem primo pullulantes sunt relationes originis.

Ad tertium, dico quod eodem modo cognoscitur Filius, quo modo cognoscitur relatio constitutiva Filii ; et quia relatio constitutiva Filii cognoscitur in communi, ideo Filius cognoscitur in communi. Ille autem Sapiens quaerebat notitiam Filii magis in speciali.

Ad ultimum, dico quod quaedam sunt relationes causae et causati, quaedam sunt relationes producentis et producti, quaedam sunt relationes moventis et moti. Relationes causae et causati non sunt compossibiles nec in eadem natura, nec in eodem supposito, sed moventis ad motum sunt compossibiles in eodem supposito et in eadem natura, et hoc quia moventis ad motum est dependentia accidentalis ; non est autem inconveniens aliquid accidentaliter dependere a seipso. Ideo non est similiter de relatione moventis et moti, et relatione producentis et producti, eo quod reiationes producentis et producti sunt compossibiles in eadem natura si illa natura est illimitata sicut est natura divina, sed non sunt compossibiles in eodem supposito.