Distinctio XXVIII-XXIX — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXVIII-XXIX

DISTINCTIONES XXVIII et XXIX.

Praeterea considerare oportet.

Circa istam dist. 28 et 29 quaeruntur tria ; primo.

 

Quaestio I.

Utrum ingenitum sit proprietas Patris.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia proprietas personalis non dicitur de essentia ; sed haec est vera : essentia est ingenita ; ergo ingenitum non est proprium Patris. Minor probatur sic : Ad affirmativam de praedicato finito sequitur negativa de praedicato infinito ; sed haec est vera : essentia est non genita, et haec est de praedicato finito ; ergo haec est vera : essentia est ingenita de praedicato infinito, sicut eam probat Augustinus 5 de Trin., ubi vult quod idem sit ingenitum et non genitum.
  2. Praeterea quod est proprium uni personae non dicitur de altera ; sed ingenitum dicitur de Spiritu Sancto ; ergo non est proprietas Patris. Minor probatur sicut minor praecedentis rationis.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Circa istam quaestionem sunt duo videnda.

Primum quomodo ingenitum convenit Patri ;

secundo si est proprietas Patris.

 

Quantum ad primum dico quod ingenitum est multipliciter multiplex. Cuius ratio est ista : dictio composita ex particula multiplici et ex particula privativa est multiplex multiplicitate particulae affirmativae et multiplicitate privationis ; sed ingenitum est huiusmodi quia componitur ex genito et ex in, quod dicit privationem. Genitum autem et privatio dicuntur multipliciter ; ergo ingenitum dicitur multipliciter. Maior patet ex 9 Metaph. ubi Philosophus distinguit impotentiam penes multiplicitatem potentia et penes multiplicitatem privationis. Prima pars minoris, scilicet quod ingenitum dicatur multipliciter patet quia genitum dicitur uno modo per respectum ad terminum totalem, sicut Philosophus 7 Metaph. quod solum compositum per se generatur ; secundo dicitur genitum terminus formalis, puta forma ; tertio dicitur genitum quodlibet productum, large tamen. Similiter privatio dicitur multipliciter ; nam aliquid privatur aliquo, quando caret eo quod competeret ei secundum suam speciem, sicut homo dicitur privatus visu, quia videre competit homini secundum quod homo ; secundo privatur aliquid quando caret eo quod debet habere secundum rationem generis propinqui, sicut talpa privatur visu quem deberet habere secundum quod animal, quod est genus propinquum ; tertio privatur aliquid quando caret aliquo quod deberet habere secundum rationem generis remoti, sic lapis privatur animalitate quae deberet ei competere secundum rationem entis vel substantiae.

Ex his dico quod similiter ingenitum dicitur tripliciter : uno modo secundum quod dicit negationem extra genus praedicamenti, quia non est ab aliquo nec per generationem nec per spirationem, nec per aliquam productionem, et sic ingenitum competit soli Patri. Alio modo dicitur ingenitum prout dicit negationem infra genus, idest secundum quod negat unum modum producendi, qui dicitur generatio, et sic Spiritus Sanctus potest dici ingenitus quia non generatur. Alio modo dicitur ingenitum prout dicit negationem productionis in rationem termini producti totaliter, ut totalitas aspicit suppositum, puta incommunicabilem subsistentiam, et sic essentia potest dici ingenita.

 

De secundo principali, scilicet si ingenitum est proprietas Patris, dicit una opinio duo : Primo, quod ingenitum proprie non dicit proprietatem personalem quia nihil dicit proprietatem personalem nisi quod spectat ad dignitatem ; sed ingenitum cum dicat negationem non spectat ad dignitatem ; ergo non dicit proprietatem personalem ; secundo dicit quod ingenitum dicit proprietatem ratione connotati inquantum connotat fecunditatem quae est in Patre respectu generationis Filii et productionis Spiritus Sancti.

Contra primum dictum, obiicitur quia si proprietas personalis dicit dignitatem sive nobilitatem, cum proprietas unius personae non sit in altera, sequitur quod aliquid dignitatis et nobilitatis sit in una persona quod non sit in alia.

Contra secundum, obicitur sic : Ingenitum aut connotat fecunditatem respectu generationis Filii, et hoc non, per Augustinum 6 de Trin. : si Pater non genuisset Filium nihil prohiberet eum ingenitum esse ; aut connotat foecunditatem respectu productionis Spiritus Sancti, et hoc non, quia dato per impossibile quod non produceretur Spiritus Sanctus, adhuc poneretur aliud suppositum ingenitum.

 

Ideo dico quod ingenitum sub propria ratione ut dicit non esse ab alio, est proprietas Patris, et non oportet quod dicat dignitatem, sufficit tamen sibi quod non dicat oppositum, scilicet indignitatem. Unde sicut relationes originis non dicunt perfectionem simpliciter nec imperfectionem, ita innascibilitas non dicit dignitatem nec indignitatem. Si autem velis omnino concedere quod proprietas dicat dignitatem, respondeo distinguendo, quia dignitas est duplex, scilicet absoluta et personalis, et sic licet ingenitum non dicat dignitatem absolutam, potest tamen concedi quod dicat dignitatem personalem.

Ex dictis in I art. patet ad argumenta principalia quomodo ingenitum dicitur de essentia et de Spiritu Sancto.

 

 

Quaestio II.

Secundo quaeritur :

Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva Patris.

 

Videtur quod sic :

  1. Quia Pater aut constituitur paternitate aut innascibilitate ; sed non constituitur paternitate ; ergo constituitur innascibilitate. Probatio minoris : prius est suppositum quod agat et generet, quia agere praesupponit esse ; ergo Pater in illo priori, aut est suppositum ad se, et sic non constituitur paternitate, aut est ad aliud, puta ad Filium, et sic Filius est antequam generetur.
  2. Praeterea, haec est vera : in divinis innascibilitas est paternitas ; ergo si Pater constituitur paternitate, sequitur quod constituatur innascibilitate.

 

Contra : si Filius constituitur filiatione, ergo Pater constituitur paternitate, et sic non constituitur innascibilitate.

 

Circa istam quaestionem primo ponetur una opinio, secundo una alia, tertio dicetur ad argumenta primae opinionis.

 

Quantum ad primum dicit una opinio antiqua quod innascibilitas est proprietas constitutiva Patris, quod

Probatur sic : Persona Patris cum sit prima constituitur per primam proprietatem ; sed innascibilitas est prima proprietas ; ergo constituit Patrem. Minor probatur multipliciter :

primo per Augustinum 3 de Trin. Si Pater non genuisset Filium, nihil prohiberet eum ingenitum esse.

Secundo sic : quia innascibilitas dicit modum essendi, paternitas autem dicit modum communicandi ; sed modus essendi est prior modo communicandi ; ergo innascibilitas est prior paternitate.

Tertio, illa est prima proprietas ad quam stat ultima resolutio ; sed ultima resolutio stat ad innascibilitatem ; ergo innascibilitas est prima proprietas. Minor probatur dicimus enim quod Spiritus Sanctus est a Patre et Filio, Filius autem a solo Patre, Pater autem a nullo ; sed esse a nullo est esse ingenitum.

Quarto sic : innascibilitas dicit carentiam originis ad primum, paternitas autem dicit ordinem ad secundum. Sed prior est comparatio ad primum quam ad secundum ; ergo innascibilitas est prior paternitate.

 

Secundo arguitur principaliter pro opinione sic : Illud constituit Patrem quo Pater generat ; sed Pater generat innascibilitate ; ergo innascibilitas constituit Patrem. Probatio minoris : Filius non generat, quia est genitus ; ergo Pater generat quia est ingenitus.

Tertio sic : Proprietas constitutiva est incommunicabilis ; sed paternitas non est incommunicabilis cum reperiatur in creaturis, innascibilitas autem est incommunicabilis ; ergo innascibilitas constituit Patrem.

Pro ista opinione possunt adduci quinque rationes quae sunt positae superius Dist. 27 pro tertia opinione illius quaest., require supra cum solutionibus.

 

Alia est opinio quam teneo, quod innascibilitas non est proprietas constitutiva Patris, pro qua congrue arguit Scotus sic in Report. Primum suppositum divinum non potest constitui per illud quod dicit privationem formaliter ; sed innascibilitas dicit privationem formaliter ; ergo. Maior patet quia suppositum in divinis constituitur per illud quod habet esse reale, privatio autem nullam realitatem dare potest.

Praeterea si illa persona constitueretur in esse personali per innascibilitatem, sequitur quod esset magis necesse esse quam aliae personae ; sed hoc est inconveniens ; ergo prima persona non constituitur per innascibilitatem. Maior probatur, quia ista proprietas cum sit relativa non habet esse per connexionem cum aliis.

Praeterea personae sunt aeque perfectae in personalitate ; sed Filius et Spiritus Sanctus constituuntur in esse personali per proprietates relativas ; ergo et Pater.

Ultimo sic : Inter personas divinas est essentialissima connexio ; sed si Pater constitueretur per innascibilitatem, non esset talis connexio inter personas, quia magis sunt connexa relativa quam absoluta ; ergo Pater non constituitur per innascibitatem.

 

Ad primum alterius opinionis respondeo per interemptionem minoris.

Ad primam probationem per Augustinum dicitur uno modo quod Augustinus non respexit ad naturam essendi, sed ad naturam intelligendi tantum, quod intellectus potest fieri super ingenitum et non super genuisse ; sicut intellectus potest fieri super siccitatem non ferendo se super corruptionem humorum. Aliter dicitur quod illud verbum non est Augustini principaliter et ex intentione, sed habet illud verbum ab Arianis contra quos disputabat, et ideo accipit illam propositionem non tamquam suam, sed tamquam datam ab adversario.

Ad secundam probationem illius minoris, dico quod paternitas dicit modum communicandi et modum essendi.

Ad tertiam probationem minoris, dico quod non est ab alio, bene tamen est ultima proprietas in resolvendo sed non in constituendo. In resolvendo dico, quia relatio paternitatis dicit esse a nullo.

Ad quartam probationem dicit Scotus in Report. quod negatio respectu ad primum est prior in absolutis non tamen in respectivis, quae constituuntur relatione positiva, sicut est in proposito.

 

Ad secundum nego minorem. Ad probationem quare Filius non potest generare, dico quod ratio est non quia est genitus, sed habet principium generandi per productionem adaequatam, sicut patuit Dist. 2.

Ad tertium dico quod proprietas constitutiva non tantum debet esse incommunicabilis, sed etiam positiva, et quia ingpnitum non dicit proprietatem positivam, ideo non constituit ; paternitas autem est proprietas positiva et constitutiva. Et cum dicis, paternitas est communicabilis, dico quod paternitas inquantum paternitas est communicabilis sed non inquantum divina.

 

Ad primum principale ngetur minor. Ad probationem dicitur uno modo secundum viam Thomae quod paternitas potest dupliciter considerari, scilicet inquantum relatio, et sic non praecedit, vel inquantum proprietas, et sic constituit et praecedit.

Contra, proprietas inquantum proprietas constitutiva, aut dicit entitatem ad se, aut ad aliud ; si dicit entitatem ad se, ergo constituit suppositum absolutum : si autem dicit entitatem ad aliud idest ad Filium, ergo Filius est antequam generetur, sicut suppositum primum, puta Patris, praecedit generationem.

Aliter dicitur distinguendo de relatione, quia est relatio ut relatio, et est relatio ut origo, et isto secundo modo constituit et praecedit.

Contra istam solutionem arguitur sicut contra praecedentem, quia relatio ut origo. aut dicit entitatem ad se, aut ad aliud. Si ad se, ergo constituit suppositum absolutum ; si ad aliud, puta ad Filium, ergo Filius est ante generationem origine.

Ideo dicitur aliter, quod Pater et Filius sunt relativa : relativa autem sunt simul natura ; sed cum ista simulate stat prioritas originis, sicut ponitur per Avicennam 6 Metaph., ubi vult quod causa et causatum sunt simul natura, et tamen origine causa praecedit causatum.

Ad secundum dicitur quod ista non est vera de identitate vel formaliter : paternitas est innascibilitas, quia quando una formalitas verificatur de alia praedicatione identica, oportet quod ambae vel ad minus altera dicat infinitatem ; sed nec paternitas nec innascibilitas sunt infinitae cum non dicant perfectionem simpliciter, etc.

 

 

Quaestio III.

Tertio quaeritur pro materia et conclusione Dist.

Utrum in divinis sit ratio princpii.

 

Videtur quod non, quia principium et causa sunt idem ; sed in divinis non est ratio causae ;ergo nec ratio principii.

 

Contra. Magister in littera et Augustinus 4 de Trin. Pater est principium, totius deitatis.

 

Circa istam quaestionem pono quinque conclusiones.

Prima est quod in Deo est vere ratio principii ; quae probatur sic : Ubi est vera productio ibi est principium ; sed inter personas divinas est vera productio ; ergo est vere principium.

Secunda conclusio est ista quod in Deo non est principium sub ratione causae. Cuius ratio est ista : Causa est ad quam sequitur effectus in diversitate naturae ; sed in divinis non est diversitas naturae quia eadem est essentia numero in tribus personis : ergo non est ibi principium sub ratione causae.

Tertia conclusio est quod personae divinae per comparationem ad creaturam sunt principium et causa, quia ubi est effectus cum diversitate naturae ibi est principium et causa ; sed creaturae sunt effectus Dei in diversitate naturae, quia creaturis non communicatur divina natura ; ergo respectu creaturarum, personae sunt principium et causa.

Quarta conclusio, quod principium dictum de principio ad intra, non dicitur univoce, quia enti reali et enti rationi nihil est commune univocum ; sed principium ad intra dicit relationem realem, principium autem ad extra dicit relationem rationis, ut per principium accipitur habitudo ; ergo principium non dicitur univoce de eis. Minor patet, quia Dei ad creaturam non est relatio realis.

Quinta conclusio quod principium dictum de principio ad intra respectu generationis Filii, et de principio ad intra respectu spirationis Spiritus Sancti, dicitur univoce, quod probatur sic : Relatio neutra respectu aliquorum essentialiter inclusa in eis dicitur univoce ; sed principium est huiusmodi, ut dicitur de principio generationis et spirationis, quia potest esse certa certitudo de principio ut sic ignorato utrum sit hoc vel illud principium ; igitur dicitur univoce de hoc et de illo principio.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod principium in plus se habet quam causa, quia omnis causa principium, sed non e converso. Ideo ponitur in Deo ratio principii ad intra sine ratione causae, quia causa est ad effectum cum diversitate naturae.