Distinctio XLVIII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XLVIII

Distinctio XLVIII

Credendum quoque est

 

Circa Dist. illam ultimam quaeritur breviter :

 

QUAESTIO I

Utrum voluntas creata conformis voluntati divinae semper sit recta.

 

Videtur quod sic, quia sicut intellectus creatus ad intellectum increatum in veritate, ita voluntas creata ad increatam in bonitate. Sed intellectus creatus conformis intellectui increato semper est verus. Ergo voluntas creata conformis voluntati increatae semper est bona sive recta.

 

Contra. Deus voluit pati Christum, et Iudad sive crucifixores voluerunt pati Christum, et voluntas Iudaeorum fuit perversa.

 

Ad evidentiam huius quaestionis est sciendum quod voluntatem creatam esse conformem voluntati increatae potest intelligi dupliciter, quia vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi per modum praecepti. His praemissis dico quod si quaeris :

 

Utrum voluntas creata sit recta si est conformis divince voluntati in volito, dico quod non ex hoc quod voluntas divina est causa bonitatis in obiecto sive in volito ; nam ex hoc quod Deus vult aliquid, illud est bonum, voluntas autem creata e converso, quia voluntas creata non est causa bonitatis in obiecto, sed e converso, quia obiectum est bonum ideo voluntas illud vult.

 

Si autem quaeratur : Utrum voluntas creata conformis divina voluntati per imitationem, inquantum est regula volendi per modum praecepti, sit bona, dico quod sic, quia necesse est devenire ad aliquam volitionem et ad aliquam voluntatem omnino inobliquabilem ; sed haec non potest esse nisi voluntas Dei ; ergo si nostra voluntas ipsi conformetur non per similitudinem tantum, sed per imitationem, ex eo quod sequitur ipsam per modum praecepti, ut est regula, est bona sive recta.

 

Ad argumentum principale, dico quod maior est falsa, quia veritas intellectus dependet ab obiecto tantum ; sed rectitudo in voluntate dependet ex obiecto, et cum hoc ex circumstantiis debitis ; sed nobilissima circumstantiarum est circumstantia finis. Et quia voluntas nostra non est perfectissime alligata ultimo fini dum sumus in via ; ideo requiruntur multa ad conformitatem illius finis qui est Alpha et Omega, principium et finis, ipsi laus et gloria in sempiterna saecula. Amen.

 

Explicit Liber primus.

 

Section précédente
Section 42 sur 42