Distinctio XX — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO XX
Nunc ostendere restat
Circa istam Distinctionem 20 quaeritur primo.
Quaestio I.
Utrum tres persona sint aequales in potentia.
Et videtur quod non.
- Quia non possunt esse plures omnipotentes ; ergo nec plures personae aeque potentes. Antecedens patet per Rich. 2 de Trin. Consequentia probatur, quia ita tenet probatio Richardi quod non sunt plures personae aeque potentes, sicut non sunt plures personae omnipotentes. Ipse enim probat quod non sunt duo omnipotentes, quia unus faceret alium ; et ita potest argui in proposito de duabus personis habentibus aequalem potentiam sive omnipotentiam.
- Praeterea, prima causa plus influit super causatum quam causa secunda ex prima propositione de causis ; sed Pater est prior Filio ; ergo plus influit quam Filius.
- Praeterea, quod accipit virtutem ab alio non habet virtutem aequalem cum illo ; sed Filius accipit virtutem a Patre ; ergo non habet aequalem potentiam cum Patre. Maior accipitur a Proculo 7 propositione libri sui, qui probat eam sic : Si productum habet aequalem virtutem cum producente, tunc poterit producere aliud sicut et ipsum est productum, et sic in infinitum
Contra. Augustinus in Lib. de Fide ad Petrum loquens de tribus personis, nullus, inquit, horum alium praecedit aeternitate aut superat potestate.
Circa istam quaestionem sunt tria videnda.
Primo, ne laboremus in aequivoco, ponitur una distinctio de potentia.
Secundo, videbitur si personae sint aequales in potentia.
Tertio, ad quid se extendit illa potentia in qua sunt aequales.
De primo, Philosophus 9 Metaph. dicit quod potentia sumitur multipliciter, quia primo est potentia mathematica sicut in geometria mathematici dicunt, punctum tantum esse in potentia ad lineam : secundo est potentia logica quae dicit non repugnantiam terminorum : tertio est potentia quae est differentia entis sicut ponit Philosophus 3 Phys. quod ens dividitur per actum et potentiam, et isti tres modi non faciunt ad propositum : quarto modo sumitur potentia pro principio, et hoc dupliciter, quia uno modo sumitur pro principio passivo, et ista potentia non est ponenda in Deo, quia dicit imperfectionem : secundo modo sumitur potentia pro principio activo et de ista potentia est hic sermo.
De secundo articulo dico duas conclusiones. Prima probat quod in Deo est potentia activa. Secunda quod personae divinae sunt aequales in ista potentia.
Prima conclusio probatur, tum quia potentia activa dicit perfectionem simpliciter, et omne tale est ponendum in Deo ; tum quia Deus est ens maxime in actu, sed quod est maxime in actu maxime habet potentiam activam ; tum quia Commentator dicit, 8 Metaph., quod formae quae sunt in potentia mere sunt in actu in primo motore, quod non esset verum nisi in Deo esset potentia activa.
Secunda conclusio probatur per Augustinum Lib. 3 contra Maximin., sicut etiam adducit Magister in littera.
Primo auctoritate Salvatoris, Ioan. c. 16 : Omnia, inquit, quae Patris mei sunt, mea sunt ; quod non esset verum nisi essent aequales in potentia.
Secundo sic : Aut Pater genuit sibi Filium aequalem in potentia, aut non. Si sic, habetur propositum ; si non, hoc fuit quia noluit, et tunc fuit invidus, aut quia non potuit, et sic fuit impotens.
Tertio sic : Pater carnalis generaret sibi filium aequalem si posset ; ergo multo magis Deus qui est Pater potens generat sibi Filium aequalem in potentia.
Ista conclusio potest confirmari aliter sic : Pater generando Filium communicat Filio quidquid habet praeter relationes originis ; sed Pater habet potentiam quae non dicit relationem originis ; ergo communicat eam Filio.
Praeterea, sicut Pater communicat Filio sapientiam, ita communicat ei potentiam, quia utrumque dicit perfectionem attributalem ; sed Pater communicat Filio omnem sapientiam ; ergo communicat ei omnem potentiam.
De tertio articulo dico quod correlativum potentiae activae est possibile. Possibile autem accipitur dupliciter : uno modo ut opponitur impossibili, alio modo ut opponitur ei quod est necessarium. Potentia autem divina non extendit se ad possibile primo modo, quia isto modo possibile est Deum esse, et tamen hoc non est terminus alicuius potentiae activae. Ergo oportet quod ista potentia activa aspiciat possibile secundo modo, scilicet ut opponitur necessario ex se. Sed quidquid est in Deo est ex se necessarium, et quidquid est extra Deum est possibile esse ; ergo potentia activa in qua personae divinae sunt aequales se extendit ad omne possibile esse, et sic ad omne quod est extra Deum.
Sed occurrunt hic duo dubia, quia potentia activa in qua personae divinae sunt aequales ponitur in Deo ad extra. Sed sicut ait Commentator 9 Metaph. si talis potentia activa ponitur in Deo ad extra, tunc non erunt agentia secundaria in universo, vel si sunt, erunt superflua, quod est inconveniens, quia tunc entia non haberent proprias actiones et per consequens nec proprias essentias. Et subdit quod qui ponunt hoc non habent cerebrum naturaliter ad bonum aptum.
Secundum dubium est, quia quod se habet in ratione finis non se habet in ratione efficientis.
Ad primum dicitur quod posita illa potentia respectu omnis possibilis adhuc agentia secundaria non erunt superflua ; quod declaratur a quibusdam per hoc quod agens primarium et secundarium non concurrunt ad effectum eodem modo. A quibusdam vero declaratur per hoc quod actio illa partim est a Deo et partim a creatura, quia actio potest considerari inquantum ens, et sic a Deo, vel inquantum hoc ens, et sic est a creatura. A quibusdam vero declaratur per hoc quod non est minus potentia infinita divina quam essentia ; sed propter infinitatem essentiae divinae non potest produci aliquod creatum quando statim illabitur ei essentia divina ; ergo potentia divina habet illabi cuilibet actioni agentis secundarii.
Ad secundum dico secundum Sanctos et philosophos, quod Deus se habet respectu creaturae in genere triplicis causae scilicet efficientis, finalis et exemplaris.
Ad primum principale nego consequentiam ; nec probatio minoris valet, nam ratio Richardi probat quod non sunt duo omnipotentes essentialiter distincti, quia haberent duas virtutes distinctas ; sed non est sic in proposito, quia personae divinae sunt idem in essentia et habent virtutem activam eandem in numero.
Ad secundum dico quod maior habet veritatem quando prima causa et secunda habent aliam et aliam virtutem activam. Quando autem habent eandem virtutem activam, sicut est in proposito, tunc maior non est vera.
Et ob hoc ad tertium ; concedo enim quod recipiens virtutem activam ab alio non aequatur ei in potentia, si recipit virtutem distinctam ; sed quando est eadem virtus numero in recipiente et dante, tunc non oportet.
Sed adhuc remanet dubium quod tangit Proculus, quia si est aequalis virtus in producente et producto, puta in Patre et Fiiio, quae est causa quod Pater potest generare et Filius non ?
Ad hoc fuit responsum supra dist. 2 quia suppositum recipiens formam per productionem adaequatam illi formae non potest per illam formam producere, Filius autem recipit esse per productionem adaequatam ei ideo non potest generare.
Quaestio II
Secundo quaeritur : Utrum potentia generandi cadat sub omnipotentia.
Videtur quod sic.
- Quia tantum affirmat affirmatio quantum negat negatio ; se nulla potentia excludit potentiam generandi ; ergo omnipotentia includit potentiam generandi.
- Praeterea, illa potentia cadit sub omnipotentia, qua sublata non remanet Pater omnipotens ; sed sublata potentia generandi, Pater non est omnipotens ; ergo. Probatio minoris per Augustinum, contra Maximinum Lib. 3. Si Pater non posset generare Filium non esset omnipotens.
- Praeterea, omniscientia includit scientiam generandi ; ergo omnipotentia includit potentiam generandi.
Contra. Si potentia generandi cadit sub omnipotentia, ergo Filius non est omnipotens, quia non potest generare.
Circa istam quaestionem sunt tres articuli quia primo recitabitur opinio falsa, secundo opinio vera, tertio dicetur ad unum dubium.
Quantum ad primum est opinio Aegidii Lib. I Dist. 20 q.2 qui dicit quod potentia generandi cadit sub omnipotentia Patris et non sub omnipotentia Filii, quod declaratur
Primo sic : Omnipotentia est ad illud quod non includit contradictionem ; sed Patrem generare non includit contradictionem, Filium autem generare includit contradictionem ; ergo potentia generandi est sub omnipotentia Patris et non sub omnipotentia Filii.
Praeterea, aliter est loquendum de actionibus immanentibus aliter de actionibus transeuntibus extra ; nam possibilitas actionis transeuntis iudicatur ex ratione actionis in se et in termino eius, possibilitas autem actionis immanentis iudicatur ex istis, et cum hoc ex compossibilitate eius ad suppositum. Sed potentia generandi est compossibilis Patri et non Filio ; ergo spectat ad omnipotentiam Patris et non ad omnipotentiam Filii.
De secundo articulo dico istam opinionem esse falsam, et teneo oppositum scilicet quod potentia generandi non cadit sub omnipotentia, quod probo :
Primo sic : Generare praecise per se sumptum, aut est aliquid ad quod nata est illa potentia, aut est aliquid ad quod non est nata esse illa potentia. Si primo modo, ergo non habens illam potentiam non est omnipotens, et sic Filius non est omnipotens. Si secundo modo, ergo non spectat ad omnipotentiam Patris.
Praeterea, secundum Sanctos eadem est omnipotentia numero in Patre et Filio ; sed in Filio non est potentia generandi ; ergo potentia generandi non cadit sub omnipotentia.
Praeterea, potentia proprie dicta est quae non est ad aliud ; sed potentia generandi est ad aliud, quia ad generare et generatio est relatio ; ergo.
Praeterea, potentia proprie dicta quae cadit sub omnipotentia est ad terminum possibilem non ad terminum necessarium ; sed nulla persona divina est possibilis, immo necessaria ; ergo potentia generandi quae est ad personam non cadit sub omnipotentia.
Ex ista ratione patet ad motiva praecedentis opinionis ; cum dicitur quod omnipotentia est ad illud quod non includit contradictionem, concedo, si iste terminus includit potentialitatem, quod non est in proposito cum quaelibet persona sit ens necessarium. Et eodem modo dico ad secundum.
De tertio articulo occurrit unum dubium, quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum non sit respectu alicuius possibilis secundum praedicta.
Ad hoc respondetur tripliciter. Uno modo quod de virtute sermonis ista non est vera : potentia generandi cadit sub omnipotentia ; est tamen vera secundum usum loquendi Sanctorum.
Secundo modo dico quod potentia habet pro correlativo possibile ut opponitur necessario ; sed possibile potest accipi dupliciter, uno modo ut opponitur necessaria ex se, alio modo magis large, ut opponitur necessario a se. Primo modo, potentia generandi non dicitur potentia, sed secundo modo, scilicet ut est ad possibile quod opponitur necessario a se.
Tertio modo dicitur secundum viam Scoti quod potentia activa in creaturis est perfectionis, possibile autem sibi correspondens dicit imperfectionem, et quia quod est perfectionis in creaturis potest transferri ad divina, ideo potentia generandi transfertur in divinis sub ratione potentiae activae : sed non ponitur suum correlativum, scilicet possibile, ut dicit imperfectionem, sed sub ratione principii, et sic potentia generandi est ad Filium tanquam ad principiatum.
Ad primum principale dicunt aliqui quod maior est falsa quia maioris latitudinis est negatio quam affirmatio, quia plus negat non homo quam ponat homo.
Aliter potest dici et melius secundum viam Varronis, quod maior est vera si in affirmatione et negatione accipiatur vere dici de omni et dici de nullo, eo modo quo ponit Philosophus I Prior., scilicet quod dici de omni est quando nihil est summere sub subiecto de quo non dicatur praedicatum ; sed sic non est in proposito.
Ad secundum dico quod Augustinus arguit contra Maximinum qui ponebat Filium Dei esse creaturam ; hoc autem posito, bene sequitur quod si Pater non posset generare Filium, quod non esset omnipotens.
Aliter dicitur quod argumentum Augustini tenet gratia materiae, quia ex hoc sequitur quod Pater non haberet naturam divinam quae est communicabilis, et sic non esset omnipotens.
Ad ultimum dico quod non est simile de omniscientia et de omnipotentia, quia omniscientia respicit pro obiecto ens necessarium et ens possibile, omnipotentia autem respicit pro obiecto ens possibile tantum.
