Distinctio XXX — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

Sunt enim quaedam quae.

 

Circa istam distinctionem 30 quaeritur.

 

Quaestio I.

Utrum Deus referatur relatione reali ad creaturas, vel sic : Utrum Dei ad creaturas sit relatio realis.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia scientia refertur realiter ad scibile ex 9 Metaph. ; sed Deus habet scientiam realem de creaturis ; ergo refertur realiter ad creaturas.
  2. Praeterea, relationes fundatae super actionem vel passionem, vel super potentiam activam vel passivam, sunt reales, ex 5 Metaph; sed tales sunt relationes Dei ad creaturas inquantum Deus est causa effectiva creaturarum ; ergo.
  3. Praeterea, relationes fundatae super quantitates sunt reales ; sed tales sunt relationes inaequalitatis Dei ad creaturas, quia illa inaequalitas est in virtute infinita Dei et in virtute finita creaturae ; ergo.
  4. Praeterea, illa relatio est realis, quae manet circumscripto opere intellectus ; sed circumscripto omni opere intellectus, Deus est dominus creaturae ; ergo, ista est relatio realis.
  5. Praeterea, sicut forma denominat subiectum, ita est in subiecto ; sed dominus realiter denominat Deum, quia Deus realiter est dominus creaturae : ergo ista relatio est in Deo, et sic Dei ad creaturam est relatio realis.
  6. Praeterea, distinctio realis dicit relationem realem ; sed inter Deum et creaturam est distinctio realis ; ergo Dei ad creaturam est relatio realis.

 

Contra. Relatio realis non est sine dependentia ; sed Deus non dependet a creatura ; ergo non habet relationem realem ad creaturam.

 

Circa istam quaestionem sunt duo videnda.

Primo, si relatio in creaturis differat realiter a fundamento.

Secundo, principale quaesitum.

 

Primum articulum quaeras Lib. 2. q. 4 art. 3.

 

De secundo articulo, scilicet si Dei ad creaturam est relatio realis, communiter Doctores concordant in partem negativam, sed diversitas est in modo probandi.

Henricus probat eam sic : Illud quod est realiter relatum est realiter ad aliud ordinatum ; quod autem est ad aliud ordinatum dependet ab eo ; et quod dependet est mutabile : quod autem est mutabile est imperfectum, quia caret perfectione ad quam mutatur ; quod autem est imperfectum est limitatum. Sed Deus non est limitatus, nec imperfectus, nec mutabilis, nec dependet a creatura. Ergo Deus non refertur realiter ad creaturam.

Et quia aliquis posset instare contra primam deductionem, quia in personis divinis est vera relatio, et tamen una non est imperfecta respectu alterius, nec dependet ; ideo intelligendum est cum dicitur relatum ad aliud ordinari, de relativo diverso in natura ; personae autem divinae non sunt diversae in natura.

 

Contra istam rationem obicitur primo sic : Si essent duo albissima in summo inter ea esset relatio similitudinis, et tamen unum non dependeret ab alio, sicut a quo reciperet perfectionem.

Praeterea, agens creatum licet sit imperfectum, tamen inquane tum agit est perfectum, quia agere competit sibi ratione actus ; sed agens inquantum agit dicitur relative ; ergo non est de ratione eius quod dicatur relative esse inperfectum.

Praeterea, si A inquantum causat B, dicitur ad B, relative dependeret ab eo ; ergo pari ratione B dependeret ab A, et sic idem dependeret ab alio et terminaret dependentiam eius a quo dependeret, et sic esset circulatio in essentialiter ordinatis, quod est inconveniens ex I Post.

 

Aliter probatur conclusio principalis a Thoma sic : Relatio realis est sub ordine reali ; sed Deus non habet ordinem realem ad creaturam, quia est supra omnem ordinem ; ergo Deus non refertur realiter ad creaturas.

Haec ratio nihil valet, quia in ea est fallacia consequentis ; arguit enim ab inferiori ad superius negando, ac si diceretur : non est homo, ergo non animal ; nam omnis ordo est relatio, sed non omnis relatio est ordo, quia ordo dicit relationem prioris ad posterius ; sed non omnis relatio dicit talem realem ordinem, sicut patet in relationibus aequiparantiae.

Praeterea, ordo dicit habitudinem prioris ad posterius ; sed Deus est prior respectu creaturae ; ergo non est extra totum ordinem ad creaturam.

Si dicas quod ordo ille non est relatio, patet quod petis principium, quia hoc debes probare.

 

Ideo probatur aliter conclusio a Doctore nostro sic : nam in Deo inveniuntur duo, scilicet quod est necesse esse et quod est summa simplicitate simplex. Ex primo arguitur sic : In eo quod est summe necesse esse non ponitur aliquid quod non est necesse esse ; sed Deus est summe necesse esse ; ergo non est in Deo aliquid quod non est necesse esse. Sed talis relatio quae esset Dei ad creaturam non esset necesse esse ; ergo Dei ad creaturam non est relatio realis. Probatio assumpti prioris syllogismi : relatio non est plus necesse esse quam terminus ; sed terminus huius relationis non est necesse esse, quia est creatura quae est possibilis esse ; ergo illa relatio non est necesse esse. Secundo sic, ex simplicitate Dei : Propter divinam simplicitatem quidquid est in Deo est idem quod Deus ; sed ista relatio, si ponatur, non potest esse idem quod Deus ; ergo Dei ad creaturam non est relatio realis. Probatio minoris, quia si ista relatio esset idem quod Deus, ergo Deus esset corruptibilis. Probatio consequentia t quando aliqua duo sunt unum realiter, si unum est corruptibile et reliquum est corruptibile ; sed illa relatio est corruptibilis ; ergo Deus est corruptibilis. Minor probatur, quia ad corruptionem termini corrumpitur relatio ; sed terminus huius relationis, puta creatura, est corruptibilis ; ergo relatio est corruptibilis.

 

Posses forte dicere quod argumentum non cogit, quia relatio non potest manere termino non manente, sicut motus habet relationem realem ad terminum antequam terminus sit, immo postquam terminus est, motus non est, quia habitibus praesentibus in materia cessat motus ex I de Gener.

Contra unumquodque plus dependet ab eo per quod definitur quam ab eo per quod non definitur ; sed relatio definitur per terminum et non per fundamentum ; ergo plus dependet a termino quam a fundamento. Sed relatio non potest esse sine fundamento ; ergo nec sine termino potest esse.

Praeterea, essentialius est relationem esse ad, quam esse in ; sed ut est in necessario praesupponit fundamentum ; ergo ut est ad necessario habet terminum. Nec instantia de motu valet, quia motus habet terminum intrinsecum.

 

Ad argumentum principale dico quod scientia est duplex : quaedam est quae est causa rerum, et quaedam est quae est causata a rebus. Scientia autem isto secundo modo sumpta refertur ad scibile ; sed scientia primo modo sumpta, quae est causa rerum, sicut est scientia divina, non refertur relatione reali ad res creatas.

Ad secundum dicitur quod maior est vera quando agens est possibile ; quando autem agens est ex se necessarium et perfecte simpliciter, tunc non est verum, sicut in proposito.

Aliter dicitur quod agens inquantum agens actione non dependente a termino non habet relationem realem ad ipsum ; de agente autem dependente est verum quod assumitur ; Deus autem est agens independens.

Eodem modo ad aliud dico quod relatio fundata in quantitate est realis ; sed inaequalitas Dei ad creaturas principaliter fundatur in quantitate virtutis infinitae, quae non dependet.

Ad quartum dico quod Deum esse dominum, potest intelligi dupliciter scilicet relative et substantive. Circumscripto ergo omni intellectu, adhuc Deus esset dominus substantive quantum ad totam realitatem, sed non relative sicut hic quaeritur.

Eodem modo ad quintum de denominatione, sicut habetur in Report., quando dicitur Deus est realiter dominus, si ly realiter determinat compositionem, sic est vera propositio, quia verum est quod Deus est dominus, si autem determinat praedicatum in compositionem ad Deum, absolute nulla est ibi realitas, nisi essentia divina ; si autem determinat praedicatum divinum in comparatione ad creaturam in qua est realiter, sic Deus realiter est dominus, quia creatura realiter est serva ; sed nihil reale ponitur in Deo praeter suam essentiam divinam.

Ad ultimum dico quod distinctio sumitur duobus modis. Uno modo per positionem, et sic est relatio realis. Alio modo per abnegationem inquantum hoc realiter non est illud, et isto modo distinctio non dicit relationem realem. Inter Deum autem et creaturam cadit distinctio isto secundo modo et non primo modo.

 

 

Quaestio II

Secundo quaeritur : Utrum nova relatio creaturae ad Deum exigat novam relationem Dei ad creaturam.

 

Videtur quod sic :

1. Per Augustinum 9 de Trin. Sicut non potest esse servus qui non habet dominum, ita non potest esse dominus qui non habet servum ; sed Deus habet servum de novo ; ergo.

  1. Praeterea, relativa sunt simul natura, per Philosophum in Praedicam. ; sed creator et creatura sunt relativa ; ergo sunt simul natura ; sed hoc non est, nisi nova relatio in creatura exigat novam relationem in Deo.

 

Contra. Sicut se habet aeternum ad temporale ita se habet temporale ad aeternum ; sed nullum aeternum dicitur de temporali ; ergo nullum temporale dicitur de aeterno ; et sic nova relatio in creatura non exigit novam relationem in Deo.

 

Ad istam quaestionem dico tres conclusiones.

Prima quod creatura de novo refertur ad Deum, quae probatur sic : Ubi est novum fundamentum, ibi est nova relatio posito termino ; sed creaturae capiunt novum esse secundum novum fundamentum, alias nihil reale crearetur, et est ibi terminus Deus ; ergo est nova relatio in creatura ad Deum.

Praeterea, creatio passiva de novo est in creatura ; sed creatio passiva dicit relationem ad Deum ergo in creatura est nova relatio ad Deum.

 

Secunda conclusio est quod propter istam novam relationem in creatura nulla nova relatio exigitur in Deo correspondens. Cuius ratio est ista quia si exigeretur in Deo nova relatio ad creaturam, aut illa esset realis aut rationis. Non primo modo, quia probatum est in praeced. quaest., quod in Deo non est relatio realis ad creaturam ; non etiam secundo modo, quia ista relatio rationis aut esset fabricata per actum intellectus creati, et hoc non, quia dato quod nullus esset intellectus creatus, adhuc creatura diceretur relative ad Deum ; aut esset per actum intellectus divini, et hoc non, quia tunc intellectus divinus mutaretur, et hoc non, quia non potest aliquid transire de uno contradictorio ad aliud, sine mutatione ; sed creare et non creare sunt contradictoria ; ergo Deus non potest aliquid de novo in se creare sine mutatione.

 

Tertia conclusio est quod novam relationem creaturae ad Deum terminat Deus sub ratione absoluti. Ad cuius evidentiam notandum quod Philosophus ponit 5 Metaph. tres modos relationis scilicet modum numeri, modum potentice et modum mensurce. Et ponit differentiam per hoc quod in duobus primis modis est mutua relatio, in tertio autem modo non est relatio mutua, sicut patet de scientia et scibili. Nam scientia dicitur ad scibile, sed non omne scibile dicitur ad scientiam. Exemplum de quadratura circuli. Sed omnes relationes quae sunt inter Deum et creaturam sunt de tertio modo ; ergo non est ibi mutua relatio, ita quod creaturae dicuntur relative ad Deum, sed non e converso. Ergo Deus terminat illam relationem *sub ratione absoluti.

Praeterea, aut Deus terminat novam relationem creaturae ad ipsum sub ratione absoluta, vel sub ratione relativa. Si primo modo, habetur propositum. Si secundo modo, aut ille respectus est relatio realis, et hoc non, ut patet ex praeced. quaest. ; aut est relatio rationis, et hoc non, quia vel esset per actum intellectus creati, vel per actum intellectus divini ; non primo modo, quia dato quod nullus esset intellectus creatus adhuc creatura diceretur relative ad Deum ; non etiam secundo modo, quia tunc intellectus divinus esset mutabilis, ut arguebatur in praeced. quaest.

 

Ad primum principale dico quod pro tanto non potest esse servus, nisi sit dominus, quia dominus denominatur ab ista relatione quae ad ipsum terminatur tamquam ad aliquid sui, non tamen quod fiat aliqua novitas in ipso.

Ad secundum dico quod relativa de primo modo et secundo modo sumpta sunt mutua, et sic sunt sumul natura, sunt enim relativa secundum esse ; sed relativa de tertio modo non sunt mutua, sunt enim relativa secundtim dici. Et isto modo ponitur relatio Dei ad creaturam. Est enim illa relatio secundum dici et non secundum esse.