Distinctio XI — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO XI
Nunc dicendum est Spiritum Sanctum esse etc.
Circa istam Distinctionem 11 quaeritur :
QUAESTIO I.
Utrum Spiritus Sanctus procedat a Filio.
Videtur quod non, per Damascenum Lib. I : Spiritum, inquit, Sanctum ex Patre dicimus, ex Filio non dicimus.
- Praeterea, quod quiescit in aliquo non exit ab eo ; sed Spiritus Sanctus quiescit in Filio, ut dicitur in legenda S. Andreae ; ergo.
In contrarium est Symbolum Athanasii ubi dicitur : Qui a Patre Filioque procedit.
Circa istam quaestionem,
primo ponitur error Graecorum,
secundo veritas Latinorum,
tertio solutio argumentorum.
Quantum ad primum dicunt Graeci quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et non a Filio quod probant
Primo sic : Nihil est ponendum circa articulos fidei quod non est expressum in Evangelio ; sed Spiritum Sanctum procedere a Filio non. est expressum in Evangelio ; ergo.
Secundo sic : Sicut est in imagine creata, ita ponitur in imagine increata sive in Deo ; sed in imagine creata, idest in nobis, amor non procedit a verbo ; sed Spiritus Sanctus dicitur amor, verbum autem dicitur Filius ; ergo.
Tertio sic : Si spiratio passiva est propria uni personae ; ergo et activa. Consequentia probatur : quia quaelibet istarum relationum est aeque perfecta et aeque incommunicabilis.
Quarto sic : Nihil omnino simplex est a pluribus producibile, alias esset maior simplicitas in principiato quam in principio ; sed Spiritus Sanctus est omnino simplex ; ergo non est a pluribus suppositis producibilis.
Quinto sic : Aut Pater sufficienter spirat Spiritum Sanctum, aut insufficienter ; non insufficienter ; ergo sufficienter, et sic non producit eum Filius, quia vanum est fieri per plura quod potest fieri per pauciora, ex 1 Phys.
Ultimo sic : Non est minoris perfectionis in Filio intellectus quam voluntas ; sed per intellectum Filius non producit Verbum ; ergo nec per voluntatem producit Spiritum Sanctum.
De secundo articulo dico istam opinionem esse falsam sicut patet per multas auctoritates quas adducit Magister in littera, et per determinationem Ecclesiae, ut patet Extra de summa Trinit. Et illa est maxima auctoritas, ut ponit Augustinus contra Epist. Fundamenti.
Adducuntur etiam ad hoc rationes Rich. 6 de Trin., ubi probat eam tripliciter : Primo sic : Filius est perfecta imago Patris ; sed non esset perfecta imago Patris nisi produceret Spiritum Sanctum ; ergo.
Secundo sic : Eadem est potentia in Patre et Filio ; sed non esset eadem potentia in eis, si Filius non produceret Spiritum Sanctum sicut et Pater ; ergo.
Tertio sic : Inter personas divinas debet esse summa germanitas ; sed non esset summa germanitas nisi vel Spiritus Sanctus produceret Filium, vel e converso. Sed Spiritus Sanctus non producit Filium ; ergo Filius producit Spiritum Sanctum.
Aliter probatur illa conclusio a Thoma :
Primo sic : Si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab eo realiter ; sed hoc est falsum ; ergo.
Sed haec ratio non valet, quia maior est falsa, ut patebit in seq. quaest.
Adducitur alia ratio taliter : In essentialiter ordinatis ultimum non reducitur ad primum nisi per secundum ; ergo persona Spiritus Sancti non reducitur ad primam scilicet personam Patris, nisi per Filium ; ergo procedit ab eo.
Ultimo sic : Perfecte volitum praesupponit per fecte cognitum ; sed Spiritus Sanctus est perfecte volitus ; ergo praesupponit Filium qui est perfecte cognitus.
Sed nec ista rationes concludunt, quia non plus habetur ex eis ; nisi quod Spiritus Sanctus praesupponit Filium. Sed aliquid potest esse praesuppositum alteri, et tamen non esse principium productivum perfectum illius.
Et ideo adducitur ultima ratio talis : Habens principium productivum perfectum priusquam intelligatur habere productum adaequatum, potest illo principio producere, si non dependeat, et si est necesse esse, necessario producit. Sed Filius habet principium productivum Spiritus Sancti priusquam intelligatur productum poni, et non dependet. Ergo. Minor patet, nam spiratio praesupponit aliquo modo generationem ; in illo autem priori communicatur Filio omnis perfectio absoluta sicut est voluntas fecunda quae est principium Spiritus Sancti.
Assumptum melius declarabitur infra Dist. 12 in fine. Et nunc probatur breviter sic : Actus primi perfecti qualem ordinem habent inter se, talem ordinem habent in eliciendos suos actus. Sed in Patre intellectus et voluntas sunt perfecti actus, et habent quemdam ordinem, quia fecunditas intellectus constituit Patrem non autem fecunditas voluntatis. Ergo.
Confirmatur ab aliis : quia sicut velle ad intelligere, ita spirare ad generare ; sed velle necessario praesupponit intelligere ; ergo spirare praesupponit generare.
De tertio articulo, ad primum opinionis Graecorum negatur maior, nam Christum descendisse ad inferna est articulus fidei, et tamen non est expressus in Evangelio, unde multa tradita sunt quae non sunt expressa in Evangelio, et ista multa quaedam per scripturam, quaedam per consuetudinem secundum quod opportunitas temporis exigebat quando novae haereses exurgebant.
Ad secundum dico quod non est simile, quia in creaturis non communicatur verbo fecunditas voluntatis ; in divinis autem propter infinitatem fit communicatio Verbo.
Ad tertium, negatur consequentia, quia natura divina non potest pluribus productionibus haberi in una persona, potest tamen una persona communicare pluribus productionibus naturam.
Ad quartum, nego maiorem quando supposita producentia producunt unico principio et unica productione, sicut Pater et Filius se habent in productione Spiritus Sancti.
Ad quintum, dico quod Pater sufficienter producit, et Filius similiter, sed non duabus productionibus, sed unica tantum et unico principio.
Ad ultimum dico quod in Filio non est ita fecunditas intellectus, sicut voluntas, quia intellectus ut communicatur Filio habet terminum adaequatum, voluntas vero non.
Ad principalia argumenta dicitur uno modo, quod Damascenus et alii fuerunt illius opinionis.
Aliter dicitur quod voluntas quae est principium Spiritus Sancti est in Filio a Patre, in Patre autem a nullo, et ideo dicit : ex Patre dicimusy accipiens voluntatem pro Spiritu Sancto qui etiam, ut quiescit in Filio, est a Patre.
Aliter potest dici secundum viam Magistri Alexandri antiqui in I part. Sum. q.45 art.9 quod processio in creaturis uno modo dicitur in exitu motus localis qui est a termino a quo ad terminum ad quem ; alio modo dicitur in exitu causati a causa, et sic requirit tantum terminum a quo. Graeci autem transtulerunt nomen processionis in divinis a processione primo modo, et secundum istum modum negant Spiritum Sanctum procedere a Filio. Latini autem acceperunt processionem Spiritus Sancti secundo modo.
QUAESTIO II.
Secundo quaritur, dato quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio.
Utrum distingueretur realiter ab eo.
Videtur quod non, quia Damascenus dicit Lib. I quod omnia sunt unum in divinis, ubi non obviat relationis oppositio. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non haberet relationem oppositam ad ipsum. Ergo non distingueretur realiter.
Contra Augustinus 15 de Trin. dicit : Spiritus Sanctus non est Filius, quia exit quomodo datus non quomodo natus.
Circa istam quaestionem sunt duae opiniones contrariae.
Una Thomae, I p. q.36. art.2 ubi dicit quod si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur a Filio, quod confirmant aliqui tripliciter :
Primo sic : Relatio aut distinguit secundum esse aut secundum quidditatem ; non secundum esse quia sic transit in essentiam ; ergo secundum quidditatem. Sed secundum quidditatem tantum respicit oppositum ; ergo tantum distinguit ab opposito. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio non haberet relationes oppositas ; ergo.
Secundo sic : Si relationes disparatae possent sufficienter distinguere personas, cum in Patre sint duae relationes tales, puta generatio et spiratio activa, tunc Pater esset duae personae quod falsum est.
Tertio sic : quando aliqua conveniunt in aliquo communi et differunt, oportet quod differant per differentias proprias cadentes in aliquo communi, sicut patet de homine et equo convenientibus in animali, et differentibus per rationale et irrationale ; sed Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in essentia ; ergo si differunt, oportet quod differant per differentias proprias. Sed istae sunt relationes originis ; ergo si non est origo in eis, sequitur quod nec distinctio.
Alia opinio quam teneo dicit oppositum scilicet quod Spiritus Sanctus si non procederet a Filio adhuc distingueretur ab eo realiter, quod probatur
Primo sic : Quocunque aliquid formaliter constituitur in esse, eodem etiam distinguitur ab omni alio ; sed Filius filiatione constituitur in esse filiali ; ergo filiatione distinguitur ab omni eo quod non est Filius et sic etiam distinguitur a Spiritu Sancto, dato quod non procederet ab eo. Maior patet, quia eodem est aliquid ens et unum ens ex 4 Metaph. et si unum, ergo indistinctum in se et distinctum ab omni alio. Minor probatur, quia Filius aut filiatione est filius, aut spiratione activa ; non spiratione activa, quia illa est communis sibi ipsi et Patri ; ergo Filius filiatione constituitur in esse filiali.
Secundo sic : Productiones totales habent terminos totales distinctos, quia aliter idem terminus totalis haberet esse a duabus productionibus totalibus ; sed generatio et spiratio sunt huiusmodi ; ergo non sunt ad eumdem terminum totalem.
Tertio sic : Si Spiritus Sanctus procederet a Filio et non a Patre, adhuc distingueretur a Patre realiter, quia si detur oppositum, cum Spiritus Sanctus sit productus a Filio, Pater esset a Filio ; ergo similiter si procederet a solo Patre et non a Filio adhuc distingueretur a Filio realiter.
Et ideo est notandum quod aliqua possunt distingui realiter vel per relationes oppositas vel per relationes disparatas ; et tunc facta hypothesi, scilicet quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, licet non distinguerentur per relationes oppositas, distinguerentur tamen realiter per relationes disparatas.
Et per hoc ad primum alterius opinionis, quando dicitur quod aut relatio distinguit secundum esse aut secundum quidditatem, concedo quod distinguit utroque modo. Tu dicis non, quia transit in essentiam ; concedo quod transit realiter, sed manet formaliter, et sic distinguit non solum a relatione opposita, sed etiam disparata.
Ad secundum nego consequentiam, quia relationes disparatae activae non sunt constitutivae diversarum personarum sicut generare et spirare in Patre ; sed relationes disparatae passivae sunt personarum constitutivae sicut patet de generari et spirari.
Ad tertium concedo quod Filius et Spiritus Sanctus distinguuntur per differentias proprias, sed illae non sunt relationes originis oppositae sed relationes disparatae.
Et eodem modo dicitur ad argumentum principale.
