Distinctio XXXIII-XXXIV — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIONES XXXIII et XXXIV
Post praedicta intentius
Circa istam distinctionem 33 et sequentem, scilicet 34 quaeritur :
Quaestio I.
Utram proprietas relativa in divinis sit totaliter idem quod essentia.
Videtur quod sic.
- Quia quae non sunt totaliter idem si constituunt aliquod tertium, unum se habet ut actus, aliud ut potentia ; sed essentia et proprietas relativa constituunt personam ; ergo si non sunt totaliter idem, unum se habebit ut potentia, aliud se habebit ut actus ; hoc autem est falsum, quia essentia non potest esse ut potentia, quia est actualissima. Similiter nec relatio, quia est distinctiva ; distinguere autem non competit ei quod se habet ut potentia.
- Praeterea, quae non sunt idem totaliter si constituunt aliquod tertium, illud est compositum ; sed persona constituitur ex essentia et proprietate relativa ; ergo si non sunt idem totaliter, persona erit composita, quod est falsum, quia ita simplex est persona sicut essentia.
Contra. Augustinus 7 de Trin., non, inquit, eo Pater quo Deus ; sed hoc non esset verum si proprietas et essentia essent totaliter idem ; ergo.
Circa istam quaestionem sunt quatuor videnda, quia
primo, ponuntur argumenta quibus evidenter ostenditur quod essentia et proprietas distinguuntur realiter ;
secundo, ponetur opinio quod proprietas et essentia distinguantur solum ratione ;
tertio, dicetur ad quaestionem secundum veritatem ;
quarto, ad argumenta mota in 1 et 2 art. quae sunt contraria.
Quantum ad primum articulum arguitur sex rationibus, quod essentia et proprietas differant realiter.
Primo sic : Impossibile est idem realiter multiplicari et non multiplicari ; sed proprietas relativa multiplicatur, essentia autem non multiplicatur ; ergo non sunt idem realiter.
Secundo sic : Idem realiter non est in seipso ; sed proprietas est in essentia ; ergo proprietas non est idem realiter quod essentia.
Tertio sic : Impossibile est quod idem realiter sit infinitum et non infinitum ; sed essentia est infinita proprietas autem non est infinita ; ergo non sunt idem realiter.
Quarto sic : Impossibile est quod idem sit perfectio simpliciter et non simpliciter ; sed essentia dicit perfectionem simpliciter, proprietas autem non dicit perfectionem simpliciter ; ergo non sunt idem realiter. Quod autem proprietas non dicat perfectionem simpliciter probatur, quia si diceret perfectionem simpliciter, sequeretur quod carens ea non •esset perfectum simpliciter, et sic Filius, in quo non est paternitas, non esset perfectio simpliciter.
Quinto sic : Quae sunt idem realier, in quocumque reperitur unum, reperitur et reliquum ; sed in Filio reperitur essentia in quo non est proprietas personalis Patris, puta paternitas, ergo proprietas et essentia non sunt idem realiter.
Ultimo sic : Augustinus 7 de Trin. dicit : non eo Pater quo Deus. Ex hoc arguitur sic : Pater est paternitate Pater et non deitate ; sed Pater est Deus deitate ; ergo paternitas et deitas non sunt idem realiter.
De secundo articulo est una opinio Thom. I p. q.28 art.2, quae dicit quod proprietas distinguitur ab essentia tantum secundum rationem intelligentiae, et nullo modo ex natura rei, pro quo sic arguitur : Quod non est essentia divina est creatura ; sed proprietas non est creatura ; ergo est essentia divina, et haec fuit ratio Bernardi contra Porretanum.
Praeterea, ubi est res et res, ibi est compositio ; sed in Deo non est compositio ; ergo non est ibi res et res, et sic proprietas est idem quod essentia.
Praeterea, proprietas non excedit suum subiectum ; sed differentia est proprietas vel passio entis ; ergo non excedit rationem entis ; sed omne ens «st reale vel ratione ex 6 Metaph., ergo omnis differentia vel est realis vel rationis. Sed proprietas non differt realiter ab essentia ; ergo differt tantum secundum intelligentiae rationem.
Praeterea, si relatio distinguitur ab essentia, oportet quod tantum distinguatur ab ea quantum distinguitur ab opposito, quia non habet esse nisi ad oppositum ; sed proprietas sive relatio distinguitur ab opposito realiter ; ergo distingueretur realiter ab essentia, quod est falsum.
Praeterea, quando aliquid manet adeo sicut si non transiret, nullo modo transit in id a quo ex natura sua distinguitur ; sed si relatio est distincta ab essentia distinguitur sicut si non transiret ; ergo nullo modo transit. Sed hoc est falsum ; ergo et illud ex quo sequitur. Probatio minoris quia relatio non distinguitur nisi ad aliud, et de se semper est ad aliud, quia non habet esse absolutum.
Praeterea, si relatio aliquo modo ex natura rei distinguitur ab essentia, sequuntur tria inconvenientia : primum contra Decretalem Extra. de Sum. Trin. de fide catholica, ubi dicitur quod in divinis sunt tres ; sed si relatio non est idem cum essentia, sequitur quod sunt quatuor res. Et sic sequitur ulterius secundum inconveniens, quod ibimus in errorem Abbatis Ioachim. Tertium inconveniens, quod ibimus in errorem Porretani, scilicet quod relationes essent extrinsecus assistentes.
De tertio articulo, dico duas opiniones praecedentes esse falsas. Ad cuius evidentiam, primo pono quod proprietas non est idem totaliter quod essentia ; secundo quod distinguuntur formaliter ; tertio quod ista distinctio non facit compositionem.
Primum probatur sic : Impossibile est intelligere quod idem per idem totaliter conveniat cum aliquo et distinguatur ab eodem ; sed Pater convenit cum Filio in essentia et distinguitur ab eodem in proprietate relativa ; ergo essentia et proprietasrelativa non sunt idem totaliter.
Praeterea, contradictoria non possunt verificari de his quae sunt totaliter idem ; sed de essentia et proprietate verificantur contradictoria ; ergo non sunt totaliter idem. Probatio minoris, tum quia proprietas distinguit, essentia autem non distinguit ; tum quia proprietas multiplicatur et numeratur, essentia autem non ; tum quia proprietas non communicatur, essentia autem communicatur, quae omnia sunt contradictoria.
Praeterea, quae sunt totaliter idem, ubi est unum ibi est reliquum ; sed ubi est essentia non est necessario proprietas, nam in Filio est essentia et tamen in eo non est paternitas ; ergo non sunt totaliter idem.
Praeterea, quae non sunt idem tantum quantum idem sibi ipsi, illa non sunt idem totaliter ; sed proprietas non est tantum idem essentiae quantum essentia est eadem sibi ipsi ; ergo proprietas non est idem totaliter quod essentia. Minor patet, si enim proprietas esset tantum idem essentiae quantum essentia est eadem sibi ipsi, tunc sicut essentia est ad se, ita relatio esset ad se ; et sicut proprietas est ad aliud, ita essentia esset ad aliud ; quae omnia sunt manifeste falsa.
Praeterea, arguitur per syllogismum expositorium : haec paternitas est totaliter idem quod essentia haec ; haec filiatio est totaliter idem quod essentia ; ergo haec paternitas est haec filiatio, quod est falsum.
Ultimo sic : Illa quae differunt solum ratione oportet quod utrumque eorum vel alterum eorum sit ens rationis tantum ; sed in divinis, nec essentia nec proprietas est ens rationis tantum ; ergo. Minor patet, nam essentia non est ens rationis, quia nihil reale esset in divinis, nec proprietas est ens rationis, quia tunc personae in divinis distinguerentur solum ratione, et sic rediret error Sabellii. Probatio maioris, quia si tantum differrent ratione tunc unitas illa qua unum distinguitur ab alio ratione, esset tantum ens rationis ; sed unumquodque sicut se habet ad unitatem, sic se habet ad entitatem.
Secundum declarandum in hoc articulo est, scilicet quod ista distinguantur formaliter, patet sic : Ad hoc enim quod aliqua distinguuntur formaliter requiruntur quinque : Primum, quod unum non sit in alio sicut in potentia materiali, nam actus et potentia passiva non distinguuntur formaliter ; secundum, quod unum non sit in alio virtualiter, quia alia est continentia formalis, alia virtualis ; tertium, quod unum non sit in alio sicut in quodam confuso ; quartum, quod unum non sit in alio totaliter ; quintum, quod non includatur in conceptu quidditativo alterius. Sed proprietas sic se habet ad essentiam, ut patet discurrendo per omnia membra ; ergo proprietas non est idem formaliter quod essentia.
Tertium hic declarandum est quod talis distinctio non facit compositionem in Deo, quod probatur sic : Aeque simplex est tota Trinitas sicut quaelibet persona ; sed non obstante illa simplicitate sunt ibi tres res ; ergo illa distinctio non facit compositionem.
Praeterea, Pater est simplicissimus ; sed in Patre sunt duae proprietates, scilicet generatio activa et spiratio activa, et istae non sunt formaliter idem, ut patuit supra dist. 12 ; ergo talis distinctio non facit compositionem.
Praeterea, dato quod res et res faciant compositionem, tamen res non facit compositionem cum modo formali ; sed proprietas dicit modum formalem, essentia autem dicit rem ; ergo non faciunt compositionem.
Ultimo sic : Ista se habent per ordinem distinctio, unio, compositio et resolutio, ita quod distinctio est prior unione, unio est prior compositione, compositio est prior resolutione ; sed prius potest esse sine posteriori ; ergo potest esse distinctio sine compositione.
De quarto articulo. Ad primum, quando probatur quod proprietas et relatio distinguuntur realiter ab essentia, quia idem potest esse multiplicatum et non multiplicatum, dico quod verum est quando illa sunt totaliter eadem ; proprietas autem et essentia non sunt eadem quamvis sint idem realiter, ideo potest unum multiplicari alio non multiplicato, sicut dicimus in anima, in qua multiplicantur potentiae sine multiplicatione essentiae, et tamen potentiae sunt idem quod essentia animae, licet non totaliter per Augustinum 14 de Trin. c.8.
Et eodem modo dico ad omnes maiores quinque rationum quae sequuntur ; idem enim non est realiter in seipso nisi sit aliqua distinctio formaliter. Et similiter de perfectione simpliciter, et de infinito, et de aliis.
Ad argumenta secundae opinionis pro 2 art.
Ad primum dico quod paternitas non est creatura ; et cum infertur : ergo erit essentia divina, concedo per identitatem realem, sed nego formaliter et adaequate.
Ad secundum, cum dicitur res et res faciunt compositionem, patet ex dictis in fine 3 art.
Ad tertium, cum dicitur quod proprietas non excedit suum subiectum, concedo. Cum autem additur quod ens distinguitur per ens reale et ens rationis, dico quod alterum membrum habet latitudinem, quia ens reale quod est ens extra animam accipitur pro re fundamentali et pro modo formali entis, ut patuit supra dist. 8.
Ad quartum, cum dicitur quod proprietas comparata ad essentiam tantum distinguatur ab ea quantum distinguitur ab opposito, dico quod falsum est, sed distinguitur sicut proprietas modalis et modus a fundamento.
Et eodem modo ad quintum.
Ad sextum autem dico quod ista propositio non est contra Decretalem, quia non pono ibi quatuor res reales, sed pono unam rem fundamentalem in qua sunt tres proprietates constitutivae cum non identitate formali, nec ideo sequitur error Ioachim nec Porretani ; nam Porretanus ponebat relationes realiter distinctas, et sic affixas essentiae, quod ego non pono.
Ad primum principale dico quod essentia et proprietas non uniuntur in persona sicut actus et potentia, sed sicut actus et actus.
Ad secundum patet quod illa non identitas, sive distinctio formalis, non facit compositionem, ut patet in 3 art.
Quaestio II.
Secundo quaeritur : Utrum persona sit idem quod essentia.
Videtur quod non, quia quaecunque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ; ergo si persona est idem quod essentia, sequitur quod personae sunt eaedem inter se, quod, est falsum.
In contrarium est Magister in littera et Augustinus 7 de Trin. c.4.
Circa istam quaestionem dico duas conclusiones.
Prima quod persona est idem quod essentia.
Secunda quod non est idem adaequate sibi.
Prima conclusio sic probatur : In creatura totum est idem partibus secundum multos ; ergo in divinis habens essentiam et proprietatem est idem essentiae et proprietati, quamvis illae non sint partes. Sed persona est huiusmodi ; ergo persona est idem quod essentia.
Secunda conclusio patet,quia essentia non est persona, sed aliquid personae. Ex hoc arguitur sic : Quando aliquid constituitur ex duobus, quorum unum non est idem totaliter alteri, tunc nullum constituentium est idem totaliter toti et .adaequate ; sed persona constituitur ex essentia et proprietate, et proprietas non est totaliter eadem cum essentia, ut patet ex praeced. quaest ergo persona non est idem adaequate quod essentia. Sed dices : est ne idem formaliter ? Dico quod si essentia accipitur ut fundamentum formalitatis, et persona ut terminus, sic essentia non est idem formaliter, quia non includit formalitatem personae.
Ad argumentum in contarium dico quod illa quae sunt idem simpliciter et totaliter alicui tertio sunt eadem inter se. Sed patet ex dictis quod persona non est eadem totaliter et adaequate essentiae ; ergo non oportet quod sint eadem inter se.
