Distinctio XLII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XLII
Nunc de omnipotentia Dei.
In ista Dist. scilicet 42 incipit tractare Magister de Dei potentia, ideo quaeritur primo :
QUAESTIO I
Utrum Deus habeat potentiam Infinitam.
Videtur quod non.
- Quia si linum contrariorum est infinitum non patitur esse aliud, ex III Phys. ; ergo si Deus habet potentiam infinitam, curo ipse bonus sit, nullum esset malum in universo.
- Praeterea, sicut dimensio repugnat dimensioni, ita actualitas repugnat actualitati ; sed corpus infinitum non compatitur secum aliud corpus ; ergo similiter ens infinitum non compatitur secum aliam entitatem, et sic in universo non esset aliquod ens praeter Deum.
- Praeterea, quod ita est hic quod non est alibi, est finitum secundum ubi ; ergo quod ita est hoc quod non est aliud, est finitum secundum substantiam. Sed Deus ita est hoc quod non est illud, quia nec est lapis nec lignum nec aliquid tale ; ergo Deus est finitus secundum substantiam, et per consequens secundum potentiam.
- Praeterea, nulla virtus movet in non tempore ex VIII Phys. ; sed si Deus haberet potentiam infinitam posset movere in non tempore ; ergo.
Contra. In Psalm. : Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis.
Circa istam quaestionem omnes concordant quia omnes ponunt Deum infinitum, sed diversitas est in modo probandi, ideo oportet hic diversorum rationes adducere.
Praeterea Philosophus VIII Phys. et XII Metaph. probat eam sic : Quod movet motu infinito habet potentiam infinitam ; sed Deus movet motu infinito, quia movet motu aeterno ; ergo habet potentiam infinitam.
Sed ratio sic accepta non valet, quia minor fundata in aeternitate motus est falsa et contra fidem cum motus non sit aeternus.
Ideo declaratur ratio per viam possibilitatis a quibusdam sic : Quod potest moveri motu infinito, habet potentiam infinitam ; sed Deus potest movere motu infinito ; ergo habet potentiam infinitam.
Sed nec ista declaratio valet, quia assumit minorem dubiam, et forte falsam, quia ut patebit Lib. II q.2, mundus non potuit produci ab aeterno.
Praeterea, propter maiorem durationem non habetur infinita perfectio secundum viam Philosophi, quia non est maioris perfectionis albedo quae durat per decem dies quam quae durat per unam diem ut habetur I Ethic.
Ideo declaratur ratio Philosophi sic : Causa habens in virtute sua activa effectus infinitos possibiles produci per motum, est infinita ; sed Deus est huiusmodi ; ergo Deus est infinitus. Minor probatur, quia Deus habet in virtute sua activa causalitatem omnium causarum secundarum, etc.
Alius Doctor scilicet Thomas part. I q. 7. a.1 probat infinitatem Dei sic : Forma non recepta in materia est infinita ; sed forma, scilicet essentia Dei, non est recepta in materia ; ergo Deus est infinitus.
Ista ratio non potest stare cum dictis Doctoris cuius est. Arguo enim sic : Forma non recepta in materia est forma infinita ; sed forma Angeli, per te, est forma non recepta in materia ; ergo Angelus est infinitus.
Respondet ad illud part. I q.1 a.2 quod licet Angelus sit finitus quoad superius, est tamen infinitus quoad inferius ; Deus autem utroque modo est infinitus.
Contra, formalitas infinitatis debet accipi per intrinsecum essentiae et non per extrinsecum, et sic non est in respectu ad causam per cuius comparationem dicunt Angelum infinitum.
Praeterea, aut maior tua est simpliciter vera, et sic arguam de Angelo sicut tu de Deo ; aut particulariter, et tunc non valet ad concludendum Deum esse simpliciter infinitum, quia non est maioris ambitus conclusio quam praemissae ex I Prior.
Alii probant Dei infinitatem sic : Deus creat ; ergo habet potentiam infinitam. Probatur consequentia, quia Deus habet potentiam qua transit super extrema distantia in infinitum sicut ens et nihil.
Sed ista ratio deficit ; primo in antecedente, quia est tantum creditum ; secundo deficit in probatione consequentiae, quia ens creatum et nihil non distant in infinitum, quod probo sic : Quando inter aliqua extrema non est distantia media sed ipsa seipsis distinguuntur, tota distantia debet accipi per comparationem ad perfectius extremum. Exemplum huius de Deo et creatura, ubi accipitur ratio distantiae per comparationem ad Deum. Unde quia Deus est infinitus, ideo dicimus inter Deum et creaturam esse distantiam infinitam. Sed inter ens creatum et nihil non est distantia media, immo ipsa seipsis distinguuntur ; ergo tota distantia debet accipi per comparationem ad perfectius extremum idest ad ens creatum ; sed ens creatum est finitum, ideo inter ens et nihil non est distantia infinita.
Ideo adducuntur ad probandum Dei infinitatem aliae rationes. Nam intelligibilia sunt infinita ; ergo intellectus simul intelligens illa erit infinitus. Sed intellectus Dei est huiusmodi ; ergo Deus habet intellectum infinitum, et per consequens essentiam et potentiam infinitam.
Probatio antecedentis : quaecunque sunt infinita accipiendo alterum post alterum, illa si sunt simul sunt infinita ; sed intelligibilia sunt infinita in accipiendo alterum post alterum ; ergo.
Probatio consequentiae ; quidquid potest in aliqua plura quorum quodlibet ponit aliquam perfectionem, si potest in infinita talia habet infinitam perfectionem, sicut si posse portare decem lapides requirit tantam virtutem ; ergo portare infinitos lapides requirit infinitam virtutem. Sed intelligere hoc inteliigibile requirit tantum perfectionem, et hoc tan tam, et sic de omnibus aliis intelligibilibus ; ergo intellectus ista intelligens habet infinitam perfectionem.
Praeterea ; eminentissimo esse aliquod maius esse, est impossibile ; sed Deus est ens eminentissimum ; ergo impossibile est intelligi aliquod maius Deo. Sed si Deus non esset infinitus posset intelligi maius esse aliquid Deo ; ergo Deus est infinitus.
Ultimo sic : Nihil terminat ultimate actum voluntatis nostrae, nisi sit formaliter infinitum, quia quocunque finito dato, voluntas potest ulterius appetere ; sed quod terminat ultimate actum voluntatis nostrae est Deus ; ergo Deus est infinitus.
Ad primum principale, dico uno modo, quod prima propositio est vera de his quae contrariantur formaliter, non autem de his quae contrariantur virtualiter ; Deo autem nihil est contrarium formaliter. Hoc autem non valet, quia maior etiam est vera de his quae contrariantur virtualiter ; si enim sol haberet caliditatem infinitam virtualiter destrueret simpliciter frigus.
Ideo dicitur aliter, quod propositio est vera quando illud quod habet potentiam infinitam agit de necessitate naturae ; Deus autem nihil ad extra se agit de necessitate naturae, ideo non valet.
Ad secundum nego maiorem, non enim est similis repugnantia ex parte dimensionum in loco, et ex parte essentiarum in universo.
Ad tertium dicitur quod maior non est vera nisi quando illud quod determinatur in antecedente sit finitum. Exemplum : nam philosophi posuerunt tempus et motum infinitum, et tamen non esset bona consequentia : iste motus ita est in hoc tempore quod non in alio ; ergo est finitus secundum tempus, quia quod praesupponitur in antecedente est infinitum ex parte temporis, et ita dico quod ex parte Dei, quia quod supponitur in antecedente est infinitum.
Aliter potest dici quod licet Deus non sit hoc vel illud formaliter, continet tamen ea virtualiter, et esse virtualiter tale est perfectius quam esse formaliter tale.
Ad ultimum, quando dicitur quod nulla virtus movet in non tempore, dico quod Philosophus illud intelligit de virtute extensa ad extensionem magnitudinis, et isto modo non ponitur potentia Det extensa, ut patet ibi per Philosophum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utram Deam esse omnipotentem possit probari ratione naturali.
Videtur quod sic.
- Richard. I de Trin. : Ad omnia quae fide tenemus non deficit ratio necessaria ; sed Deum esse omnipotentem tenemus fide ; ergo circa hoc non deficit ratio necessaria.
- Praeterea, infinita potentia est omnipotentia ; sed infinita potentia potest probari de Deo ratione naturali sicut probat Philosophus VIII Phys. ; ergo omnipotentia Dei potest probari ratione naturali de Deo.
Contra. Philosophi sequentes rationem naturalem non ponunt Deum omnipotentem eo modo quo ponunt Theologi, ut scilicet possit immediate inomne possibile.
Circa istam quaestionem est una distinctio praemittenda de omnipotentia, et deinde solvetur quaestio.
Quantum ad primum dico quod omnipotentia accipitur dupliciter.
Uno modo accipitur omnipotentia mediate, inquantum per omnipotentiam agens potest in omne possibile mediantibus causis secundis ;
alio modo accipitur omnipotentia immediate, scilicet quod quando agens ex se circumscripta quacunque causa secunda potest in omne possibile. De omnipotentia primo loquuntur philosophi, sed de omnipotentia secundo modo loquuntur Theologi.
Ad propositum dico duas conclusiones ad quaestionem.
Prima quod omnipotentia Dei primo modo dicta potest demonstrari de Deo ratione naturali, et hoc si Dei infinitas est naturaliter demonstrabilis. Nam philosophi sicut concedunt Deum infinitum, ita concedunt omnipotentem, quia potest in omne possibile mediantibus causis secundis. Secundo modo autem infinitas Dei probatur ex quaest. praeced.
Secunda conclusio est quod Deum esse omnipotentem omnipotentia immediate sumpta sicut intelligunt eam Theologi non potest pro statu isto demonstrari ratione naturali, tum quia est articulus fidei, tum quia si probaretur hoc, probaretur quod Deus contineret causalitatem causarum secundarum. Sed hoc non valet apud philosophos, quia si Sol contineret causalitatem bovis, non propter hoc concederent philosophi quod Sol posset producere bovem immediate ; tum quia philosophi non potuerunt concludere ratione naturali Deum posse contingenter causare ; ergo non potuerunt concludere naturaliter Deum posse immediate in omnem effectum sive in quodcunque in quod potest mediantibus causis secundis.
Ad primum principale, concedo quod ad ostendendam Dei omnipotentiam non deficiunt necesse rationes in se, verum tamen istae non sunt in nobis naturaliter evidentes pro statu isto.
Ad secundum patet quomodo infinitas aliter sumitur pro omnipotentia apud philosophos, et aliter apud theologos ; unde philosophi non ponerent infinitatem esse illam omnipotentiam quam ponunt theologi.
