Distinctio XIV-XVI — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XIV-XVI

Distinctio XIV, XV et XVI

Praeterea diligenter notandum.

Circa Distinctionem 14 et duas sequentes, quaeruntur tria.

 

 

QUAESTIO I

Utrum in divinis sit aliqua processio.

 

Videtur quod non, quia processio includit motum ; sed in divinis non ponitur motus ; ergo nec processio.

 

In contrarium est Augustinus 15 de Trin. et etiam habetur in Symbolo Athanasii : qui ex Patre Filioque procedit.

 

Circa istam quaestionem, si vellemus sequi principia Commen. 5 Metaph., et Avicennam I Metaph., haberemus negare in divinis omnem processionem, quia est principium apud eos, quod in eo quod est ex se necesse esse, nulla est processio per eo, quod processio includit potentialitatem, et omnis potentialitas repugnat ei quod est necesse esse ; sed Deus est necesse esse ; ergo in Deo non est processio.

Sed ista conclusio est falsa, nec ratio valet, ut patuit supra Dist. 2 q.ult.

Ponendo ergo processionem in divinis sunt tria videnda :

Primo, sub qua ratione ponitur processio ibi ;

secundo, quare appropriatur Spiritui Sancto ;

tertio, si processio Spiritus Sancti passiva est idem realiter cum relatione constitutiva Spiritus Sancti.

 

De primo dico conformiter his quae dicta sunt supra 5 et 9 Distinctionibus, quia quemadmodum generatio non ponitur in divinis sub ratione mutationis, quia illo modo includit potentialitatem, sed sub ratione productionis, ita processio in divinis sub ratione productionis et non sub ratione mutationis, quia isto modo includit potentialitatem et habet imperfectionem adnexam.

 

De secundo articulo dico quod processio appropriatur Spiritui Sancto, quia exitus a voluntate per modum amoris est processio ; sed Spiritus Sanctus exit a voluntate Patris et Filii per modum amoris ; ergo sibi attribuitur processio. Secundo est hoc propter penuriam nominum : quia enim productio Filii vocatur generatio, ideo ad distinctionem illius, productio Spiritus Sancti vocatur processio.

 

De tertio articulo sunt opiniones. Una dicit quod processio passiva distinguitur realiter a relatione constitutiva Spiritus Sancti, quod probat

Primo sic : Relationes quarum una est prior altera posterior non sunt idem realiter ; sed processio passiva est prior relatione constitutiva Spiritus Sancti, cum sit via ad ipsam ; ergo distinguitur realiter ab ea.

Secundo sic : Sicut se habet processio activa ad relationem constitutivam Filii, ita se habet processio passiva ad relationem constitutivam Spiritus Sancti ; sed ibi est differentia realis ; ergo et hic. Minor probatur, quia processio activa reperitur sine relatione constitutiva Filii, quia est in Patre.

 

Alia opinio dicit oppositum, quod probatur sic :

Primo : Unius suppositi simpliciter ad alterum non est nisi unica relatio originis ; sed Spiritus Sanctus est unum suppositum simplex ; ergo non refertur ad Patrem vel ad Filium, nisi unica relatione originis. Sed refertur ab eos processione passiva et relatione constitutiva ; ergo haec et illa sunt una relatio realiter.

Secundo sic : Si spiratio passiva distingueretur a relatione constitutiva Spiritus Sancti ; ergo illa relatio superflueret, quod est inconveniens. Probatio consequentice : Omnis relatio quae ponitur in divinis est constitutiva vel distinctiva ; illa autem processio facta hypothesi alias hypostasi, non erit constitutiva nec distinctiva ; ergo.

Ad primum alterius opinionis negetur minor : quamvis processio praesupponat generationem, non tamen antecedit relationem constitutivam Spiritus Sancti, quia sunt idem.

Ad secundum negetur maior, quia spiratio activa quasi adventitia Filio, et non constituit ipsum, quia est communis Patri ; sed processio passiva constituit Spiritum Sanctum, nec est sibi ullo modo adventitia.

 

Ad argumentum pricnipale patet pet dicta in I art. quod non ponitur ibi processio sub ratione mutationis, sed sub ratione productionis ; quare non valet, et tantum de Quaestione.

 

 

QUAESTIO II.

Secundo quaeritur : Utrum aliqua persona divina mittat seipsam.

 

Videtur quod non, quia si mitteret seipsam, ageret in se ; sed nihil agit in se ; ergo.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Ad evidentiam huius quaestionem sunt duo praenotanda.

Primo quod missio est duplex scilicet ad intra et ad extra ; hic autem non quaeritur de missione intra, quia ut patet per Magistrum qui probat per Augustinum, quod nulla persona mittitur nisi quae habeat aliam de qua sit, et isto modo Filius et Spiritus Sanctus mittuntur, Pater autem non ; quaeritur ergo hic de missione ad extra.

Secundo notandum, quod in divinis sunt aliqua pure essentialia, aliqua pure notionalia, et aliqua sunt mixta ex essentiali et notionali. Pure essentialia sunt quae competunt tribus personis, ut iustitia et sapientia et huiusmodi. Pure notionalia sunt quae non competunt tribus personis, sed uni tantum, ut paternitas, filiatio et similia. Mixta autem dicuntur quae includunt aliquod essentiale et aliquod notionale, ut cum dicitur sapientia genita. Cum enim dico sapientiam, dico essentiale ; cum autem dico genitam, dico notionale ; ergo simul accipiendo sapientiam genitam dico essentiale et notionale.

Ad propositum applicando dico quod hoc verbum mitti est mixtum ex essentiali et notionali, quia uno modo dicit relationem originis, quae convenit uni personae tantum, et omne tale est notionale. Secundo modo dicit habitudinem ad creaturam, quae convenit tribus personis, et omne tale est essentiale, et est efficientia creaturarum, quae efficientia competit tribus personis, quia opera Trinitatis sunt indivisa ad extra per Augustinum : quod autem sic competit tribus personis, large potest dici essentiale.

 

His praemissis dico ad quaestionem quod de eo sunt duae opiniones.

Una est Magistri, quae est quod persona mittat seipsam ; quod probat

Primo sic : Mittere est effectum causare, in quo habeatur persona vel origo personae ; sed effectum ad extra non efficit una persona sine alia secundum Augustinum in pluribus locis, qui ponit quod opera Trinitatis sunt indivisa ad extra ; ergo una persona non mittitur sine alia, et sic cum una per :sona mittitur ipsa mittit seipsam.

Secundo sic : Mittere et mitti habent se sicut incarnare et incarnari ; sed incarnare convenit tribus, licet incarnari sit proprium uni ; ergo mittere •est commune tribus.

Tertio sic : Ambrosius Lib. 1 de Spiritu Sancto pertractans illud Isaiae : Spiritus Domini super me etc. dicit sic : Cum non definitum fuerit a Propheta a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam Filius ipse dederit se. Haec Ambrosius. Si autem Filius a se datus est, ergo a seipso missus est, ut infert Magister.

 

Alia opinio dicit oppositum, quod probat :

Primo sic : Quia mitti est originari ; ergo mittere est originare ; sed nulla persona originat seipsam : ergo nulla persona mittit seipsam.

Secundo sic : Mittere dicit auctoritatem ; sed nulla persona accipit auctoritatem a se ; ergo nulla persona mittitur a se.

 

Istis non obstantibus potest teneri opinio Magistri, et potest responderi ad argumenta alterius opinionis.

Ad primum cum dicitur : Mitti est originari ; ergo mittere est originare, nego consequentiam quia non oportet omnimodam correspondentiam esse inter activum et passivum, sicut patet per rationem factam pro opinione Magistri de incarnare et incarnari.

Ad secundum dicitur quod auctoritas dupliciter accipitur in divinis. Uno modo per ordinem principii ad intra, et de ista verum est quod assumitur. Alio modo accipitur auctoritas pro causalitate ad extra respectu creaturae, et ita competit tribus, personis.

 

Ad primum principale utrum aliquid possit agere in seipsum, nihil ad praesens dico, quia de hoc dicetur Dist. 3 q.4 ; tamen dico quod persona potest agere in seipsam isto modo quod causet in se solum respectum rationis. Nam per illam missionem qua persona mittit se non ponitur in ea nisi quidam respectus rationis, quia Dei ad creaturam nulla est relatio realis, ut patebit infra Dist. 30.

 

 

QUAESTIO III.

Tertio quaeritur : Utrum Spiritus Sanctus aliquando fuerit visibiliter missus.

 

Et videtur quod non, quia Filius est minor Patre inquantum visibiliter missus, secundum Augustinum 2 de Trin. ; sed Spiritus Sanctus non ponitur minor Patre ; ergo non ponitur visibiliter missus.

 

In contrarium est Magister in littera, Dist. 15.

 

Circa istam quaestionem dicuntur tria per ordinem per modum trium conclusionum.

Primo, quod Spiritus Sanctus non debuit visibiliter mitti tempore legis scriptae.

Secundo, quod debuit visibiliter mitti tempore quo fuit Ecclesia primo fundata.

Tertio, sub quibus speciebus Spiritus Sanctus fuit visibiliter missus.

 

Primum probatur dupliciter.

Primo : Tempore quo non fuit plenitudo gratiae non debuit mitti signum plenitudinis gratiae ; sed tempore legis scriptae non erat tempus plenitudinis gratiae ; ergo non debuit tunc temporis mitti signum plenitudinis gratiae. Sed tale signum est missio visibilis Spiritus Sancti ; ergo.

Secundo sic : Spiritus Sanctus non debuit visibiliter mitti ante missionem Filii : sed illo tempore non erat missus visibiliter Filius ; ergo. Probatio maioris, quia sicut productio Spiritus Sancti praesupponit generationem Filii, ita visibilis missio Spiritus Sancti debet praesupponere visibilem missionem Filii.

 

Secundum principale declaratur dupliciter.

Primo sic : Maximum signum adhiberi debet ad credendum ea quae sunt maximae difficultatis ; sed maximae difficultatis est credere illa quae praedicata sunt in principio Ecclesiae ; ergo debuit ibi adhiberi maximum signum. Sed hoc est visibilis missio Spiritus Sancti ; ergo.

Secundo sic : Duplex est gratia, una personalis, alia causalis ; et vocatur gratia causalis quae ponitur in capite per redundantiam ad membra ; sed propter gratiam personalem mittitur Spiritus Sanctus invisibiliter ; ergo propter gratiam causalem, quae maior est, debuit Spiritus Sanctus mitti visibiliter ; sed ista gratia habuit ortum in prima Ecclesiae fundatione ; ergo.

Sed quaereres quare Spiritus Sanctus nunc non mittitur visibiliter.

Respondetur, quia Spiritus Sanctus fuit missus ad fidei confirmationem ; sed nunc fides est optime firmata et radicata ; ergo non oportet nunc Spiritum Sanctum visibiliter mitti.

 

De tertio principali dico quod Spiritus Sanctus fuit primo missus in columbae specie, secundo in specie nubis candidae, tertio in specie flatus, quarto in specie linguae igneae. Et ratio horum est quia habentes Spiritum Sanctum debent ipsum imitari, et ideo missus est in specie columbae ad designandum humilitatem. Missus est in specie nubis lucidae ad illustrandum veritatem. Missus est in specie flatus ad copulandum fraternam charitatem. Ultimo missus est in specie linguae igneae propter charitatem ad praedicandam perfectam sanctitatem, iuxta illud quod canit sancta Ecclesia : Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit etc.

 

Ad argumentum in contrarium respondet Magister Dist. 16 c.3 dicens sic : Cur Spiritus Sanctus non dicitur minor Patre, cum et ipse creaturam assumpserit, in qua apparuit ; et respondet quod Spiritus Sanctus aliter assumpserit creaturam, aliter Filius ; nam Filius accepit creaturam per unionem, Spiritus autem Sanctus non, quia Filius ita accepit hominem, quod factus est homo ; Spiritus, autem Sanctus non ita accepit columbam ut fieret columba.