Distinctio XXIV-XXV — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXIV-XXV

DISTINCTIONES XXIV et XXV

Hic diligenter inquiri.

 

Circa istam Dist. 24 et sequentem quaeritur primo :

Quaestio I

Utrum in divinis sit proprie numerus.

 

Et videtur quod sic.

  1. Quia ubi est vere unitas et trinitas, ibi est vere numerus ; sed in divinis est vere unitas et trinitas ; quia unitas essentialis et trinitas personalis ; ergo in divinis erit proprie numerus.
  2. Praeterea, trinitas est numerus ; sed in divinis est trinitas.

Confirmatur per Philosophum I de caelo et mundo ; per hunc quidem numerum scilicet ternarium adhibuimus nos magnificare unum Deum.

 

Contra. Numerus est species quantitatis discretae ; ubi ergo non est quantitas, non est numerus. Sed in divinis non est quantitas ; ergo nec numerus.

 

Circa istam quaestionem sunt tria videnda :

Primo, si numerus habet aliquam entitatem in re.

Secundo, si habet aliquam unitatem.

Tertio, propositum.

 

De primo sunt duae opiniones contrariae. Una quod numerus non habet aliquam entitatem in re. Cuius ratio est ista : Illud quod habet entitatem in re, existit anima non existente ; sed numerus non existit anima non existente ; ergo numerus non habet entitatem in re. Minor patet 4 Phys. ubi dicitur quod numerus non est sine numerante idest sine anima.

Alia opinio est in contrarium, scilicet quodnumerus habet entitatem in re, unde Avicenna 3 Metaph. dicit quod numerus habet esse in rebus et habet esse in anima, et illud quod dixerunt quidam quod numerus non habet esse in anima, hoc verum est.

Praeterea, illud quod est per se sensibile habet entitatem in re ; sed numerus est per se sensibilis ex 2 de Anima ; ergo.

Praeterea, quod est species praedicamenti positivi habet entitatem in re ; sed numerus est huiusmodi, quia est species quantitatis per quam numerus habet entitatem in re.

Si teneatur ista opinio, potest dici ad argumentum praecedentis opinionis, sicut ponit Commentator 4 Phys., quod aliqua entia sunt totaliter in intellectu, aliqua partim in re et partim in intellectu, et in isto membro ponitur numerus. Unde cum dicitur : numerus non est, anima non existente, concedo quantum ad illud quod est ab anima, sed nego de entitate quam habet in se.

Aliter potest dici : quod numerus non est anima non existente, verum est quantum ad percipi, sed non quantum ad esse.

 

De secundo articulo sunt etiam opiniones contrariae. Una dicit quod numerus non habet unitatem. Cuius ratio est ista : Unum et multa sunt opposita, et opposita non possunt esse simul ; sed numerus necessario dicit multitudinem ; ergo non habet unitatem.

Alia opinio est ad oppositum, unde Avicenna, ubi supra : unusquisque numerorum species est per se, et est unus in se, inquantum in se est ipsa species.

Praeterea, Aristoteles 5 Metaph. : Sex non sunt tria et tria, sed semel sex.

Praeterea, quod habet proprias species sive distinctas habet unitatem ; sed numerus est huiusmodi ; ergo. Maior patet per Avicennam 3 Metaph.

Si teneatur secunda opinio, potest dici ad argumentum contrariae opinionis, per Avicennam 5 Metaph. quod unum et multa non sunt proprie opposita, sed concomitatur ea oppositio ; nam oppositum non constituit alterum ; sed unum constituit multitudinem ; ergo non sunt directe opposita.

 

Sed est dubium : si numerus dicit unitatem, a quo sit eius unitas. Et dicitur ad hoc

Primo, quod unitas ultimo adveniens est causa unitatis subiecti formalis numeri, quia formae et numeri recipiunt similitudinem comparatorum ex 8 Metaph. ; sed forma ultimo adveniens est causa unitatis subiecti ; ergo unitas ultimo adveniens est causa unitatis numeri.

Sed contra hoc arguitur sic : Si unitas ultimo adveniens est causa unitatis numeri, aut hoc convenit sibi inquantum unitas, aut inquantum distans ; non primo modo, quia forma alicuius informat omnes partes, sed illa unitas ultima non informat omnes alias unitates quae sunt partes numeri ; non secundo modo scilicet inquantum distans, quia cuius formale constitutivum est relatio, ipsum constitutum erit relativum ; sed distantia est relatio ; ergo si unitas est causa numeri inquantum distans, tunc numerus erit in praedicamento relationis, quod est contra Philosophum in Praedicamentis.

Ideo dicitur aliter, quod unitas numeri est ex aggregatione unitatum.

Contra in ista unitate non consistit forma numeri in qua non consistit ratio prioris et posterioris ; sed in aggregatione unitatum non est ordo prioris et posterioris ; ergo.

Ideo aliter dicitur, quod unitas numeri consistit in aggregatione facta ab animo, et forte prima opinio est vera, nec ratio contra eam concludit. Cum enim dicitur quod unitas vel est forma numeri inquantum unitas vel inquantum distans, concedo quod inquantum unitas aliis adveniens. Et cum obiicitur contra, quia ista unitas non informat alias unitates praecedentes, dicendum quod verum est immediate, sed informat omnes mediate sicut supposita pluralitate formarum ultima informat mediantibus aliis.

 

De tertio articulo dicitur uno modo si numerus habet unitatem formalem ita quod unitas adveniens ultimo sive sit causa unitatis numeri sive unitas habeat unitatem ex unitatibus aggregatis, tunc in divinis non ponitur numerus. Si autem numerus sit ab anima tantum, tunc in divinis conceditur numerus. Et haec est opinio Scoti.

Alio modo dicitur sic, quod omnis numerus fundatur super unitatem ; unitas autem est triplex, una quae convertitur cum ente, alia quae se habet in ratione partis, et tertia quae est principium continui.

Ad propositum, in divinis est numerus, cuius principium est unitas quae convertitur cum ente, et hoc supposita pluralitate suppositorum ; sed non est in divinis numerus qui aspicit unitatem secundo modo et tertio modo dictam, quia in divinis non est ratio partis nec ratio continui ; et per hoc patet ad argumenta principalia.

 

 

Quaestio II

Secundo quaeritur :

Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem.

 

Et videtur quod dicat substantiam, quia ad interrogationem factam per quid, respondetur substantia ; sed quaerendo quid esty respondetur persona, per Augustinum 7 de Trin. c. 7 ; ergo persona dicit substantiam.

 

Contra, substantia non plurificatur nec numeratur in divinis ; sed persona plurificatur et numeratur in divinis ; ergo non dicit substantiam.

 

Ad istam questionem, dico tres conclusiones.

Prima quod persona non dicit relationem originis. Cuius ratio est ista : nulla relatio originis sive propria est communis tribus ; sed persona est nomen commune tribus secundum Augustinum 7 de Trin. c. 7, si sunt, inquit, tres personae, commune est eis hoc quod est persona ; ergo persona non dat relationem originis sive propriam.

Secunda conclusio est ista, quod persona non dicit relationem communem, quod probatur sic : Ad quodcunque relativum dicitur inferius ad idem dicitur relativum superius, licet non aeque primo. Exemplum huius, nam ad quocumque dicitur duplum dimidii, ad idem dicitur multiplex dimidii. Sed Pater dicitur Filii Pater ; ergo si persona dicit relationem communem, tunc persona Patris diceretur persona Filii, quod est falsum.

Tertia conclusio est ista, quod persona non dicit quidditatem idest substantiam, accipiendo substantiam pro essentia. Cuius ratio est : quia substantia sive quidditas pro essentia accepta non numeratur nec multiplicatur in Deo ; sed persona multiplicatur et numeratur : ergo.

 

Restat ergo videre, si persona non dicit relationem propriam, nec communem, nec essentiam, quid ergo dicit ? Et dico hic duas conclusiones secundum duas opiniones. Nam si teneatur opinio ista quae ponit personam dicere negationem, tunc persona aliquid connotat, et primo illud de quo dicitur primo, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et secundario connotat relationes constitutivas Patris et Filii et Spiritus Sancti, et tertio connotat essentiam.

Si autem teneatur alia opinio, quod persona dicit aliquid positivum tunc non dicit nec substantiam, nec relationem, sed abstrahit ab utroque, et hanc viam sequitur Scotus.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod ad interrogationem factam per quid, non semper respondetur substantia, quia quid quandoque quaerit definitionem, quandoque quaerit illud de quo aliquid dicitur. Unde haeretici quaerebant ab Augustino quid tres, ut si diceret essentiam, tunc illi inferrent tres essentias. Ideo Augustinus respondebat personas divinas substantivum determinatum adiective.