Distinctio V — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio V

DISTINCTIO V

Post haec quaeritur...

Circa istam Distinctionem 5 quaeritur :

Quaestio I.

Utrum divina essentia generet vel generetur.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia Augustinus 7 de Trin. concedit sapientiam natam de sapientia ; ergo eadem ratione habet concedere essentiam natam de essentia.
  2. Praeterea : Richardus 6 de Trin. multi, inquit, surrexerunt temporibus nostris, qui non audent dicere substantiam genitam ; ubi expresse ponitur quod essentia generetur.
  3. Praeterea : Pater generat ; ergo essentia generat. Probatio consequentiae ; de quocunque praedicatur subiectum, et propria passio eius ; sed generare est propria passio Patris ; ergo cum Pater praedicetur de essentia, similiter generare praedicabitur de ea.
  4. Praeterea : Quod praedicatur de aliquo in primo modo dicendi per se potest supponere pro eo. Exemplum : nam animal quod praedicatur per se primo modo de homine, ideo potest supponere pro homine ; unde optime sequitur : homo currit, ergo animal currit. Sed essentia praedicatur de Patre in primo modo dicendi per se. Ergo potest supponerepro Patre. Sed illa est vera : Pater generat ; ergo similiter et illa erit vera : essentia generat.
  5. Praeterea, genitum in quantum genitum est aliquid, quia non est nihil ; sed aliquid in divinis, est essentia ; ergo essentia est genita.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Circa istam opinionem ponitur opinio Ioachim falsa. Secundo opinio Magistri vera.

Quantum ad primum est sciendum quod in ista quaestione erravit Abbas Ioachim, ut habetur extra de sum. Trin. cap. Dammamus, cuius error consistit in duobus. Primus error est, quia imposuit magistro Petro Lombardo haeresim, imponens ei quod posuerit quaternitatem in divinis scilicet tres personas et essentiam quae nec generat nec generatur ; ergo secundum opinionem Ioachim essentia generat et generatur. Secundus error est quod unitatem trium personarum non posuit realem et veram sed collectivam et similitudinariam.

Quod probat sic per illud Salvatoris in Ioan : Volo Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Sed Christifideles non sunt una res, sed dicuntur unum propter unitatem fidei et caritatis ; ergo tres personae non sunt una res.

Ille secundus error Ioachim fuit omnino intollerabilis et haereticus, quia ut arguit Papa in Decretali allegata, Pater gignendo Filium dedit essentiam Filio ; et Pater et Filius producendo Spiritum Sanctum, dederunt essentiam Spiritui Sancto. Sed ista communicatio non est partis essentiae, quia essentia est simplex et indivisibilis ; ergo tota eadem essentia quae est in Patre est in Filio et Spiritu Sancto, sicut quaelibet persona est illa res realiter.

Ad argumentum Ioachim respondetur ibidem ; nam Salvator intendit in oratione sua quod fideles sint unum in unitate proportionali, quae est unitas participata. Et ista expositio probatur per simile, quia Salvator dicit in Matthceo : Estote perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est ; certum est quod Salvator ibi non loquitur de perfectione essentiali, sed de perfectione participata ; ergo similiter hic. De primo errore patebit in 2 art.

Propter quod sciendum quod est opinio Magistri in 1 cap. huius Dist. quod divina essentia nec generatur nec generat quod probatur sic : Generans refertur ad genitum realiter, et e converso ; sed essentia non dicitur relative ; ergo essentia nec est generans, nec generatum.

Praeterea, generans distinguitur realiter a genito, quia nihil est quod seipsum gignat, ut patet per Augustinum 1 De Trin. ; sed essentia divina non distinguitur realiter ; ergo essentia nec generans est, nec genita.

Praeterea, nihil generat illud formaliter quo formaliter est ; sed Pater formaliter est essentia ; ergo Pater non generat essentiam.

Et simili ratione probat Augustinus 7 De Trin. quod Pater non est sapiens sapientia genita, quia si ta esset sapiens, ea esset, quia ibi idem est sapientia et essentia.

Ad idem arguunt alii sic : In creaturis nec materia generat nec forma, sed compositum tantum, 7 Metaph. ; ergo similiter in divinis essentia non generat, sed suppositum sive persona.

Sed haec ratio non valet, quia in creaturis, ratio quare forma non generat, est quia forma non est per se existens ; sed sic non est in proposito ; nam essentia divina est per se existens.

Quidquid autem sit de istis opinionibus, opinio tamen Magistri est vera, et confirmatur auctoritate Ecclesiae quae est maxima auctoritas, ut ponit Augustinus in Epist. contra Fundam. Ait enim Papa in Decretali superius allegata : Nos, a sacro approbante Concilio, credimus, confitemur cum Petro, idest Magistro Sent., quod una quidem res est incomprehensibilis et ineffabilis, et ista quidem res nec est generans nec genita nec procedens ; sed est Pater qui generat, Filius qui gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit.

Et quia Ioachim inferebat quod erat quaternitas in divinis, ad hoc respondit Decretalis ibidem, quod illa est incomprehensibilis et ineffabilis. Veraciter est Pater, Filius et Spiritus Sanctus tres personae simul et singillatim quaelibet earundem. Et ideo solummodo trinitas est in Deo et non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res videlicet essentia divina.

 

Si autem quaeratur, quare in Logica non admittitur ista propositio : essentia generat vel generatur ?

Scotus dicit quod ratio huius est ista : Quando subiectum est abstractum ultimata abstractione, et praedicatum non praedicatur nisi formaliter et per adiacentiam, illa propositio non est vera nisi in primo modo dicendi per se, ita quod nulla sit distinctio inter subiectum et praedicatum. Sed essentia est ultimate abstracta, et generare semper praedicatur formaliter per adiacentiam. Ergo non est vera nisi per se primo modo dicendi per se, quia essentia est ad se, generare vero est relatio. Quod autem est a se, non est idem primo modo cum relatione. Ergo ista non est vera : essentia generat.

Ad evidentiam maioris dicit quod in substantia est una abstractio tantum, scilicet quidditatis a supposito ; in accidentibus autem absolutis sunt duae abstractiones, scilicet una accidentis a subiecto, alia quidditatis a supposito, puta albedinis ab ista albedine. In accidentibus autem relativis sunt tres abstractiones, una relationis et fundamenti a subiecto ; alia, relationis a fundamento ; tertiaf quidditatis a supposito. Ex quo patet quod illa est ultimata abstractio in qua nihil concipitur de re nisi quod est ipsius quidditatis. Ideo dicit Avicenna 5 Metaph. quod equinitas est tantum equinitas.

Ad evidentiam minoris, nota quod adverbia et participia semper in suo modo significandi includunt adiacentiam et modum formalem respectu alicuius quasi suppositi ; et ideo praedicantur in secundo modo dicendi per se. Si ergo praedicarentur identice, tunc praedicarentur opposito modo incluso in proprio modo significandi.

 

Ad primum principale respondetur per Magistrum Dist. 28. primi, quod Augustinus ibi accipit sapientiam pro supposito sive hypostasi, et non pro natura.

Ad secundum dico : Si Richardus loquitur contra Magistrum, sicut verba sua videntur sonare, teneo Magistrum et nego Richard. Et quia Richardus dicit quod Magister non habet rationem sive auctoritatem pro se, respondeo quod habet maximam auctoritatem pro se, quia auctoritatem Ecclesiae quae est maxima, ut patet ex dictis.

Ad tertium nego consequentiam quia substantiva praedicantur per identitatem, adiectiva per inhaerendam ; ideo ista est per adiacentiam : pater generat ; ista autem per identitatem : essentia est Pater.

Ad probationem dico quod licet de aliquo praedicetur propria passio, non tamen praedicatur de isto, de quo praedicatur subiectum sub aliqua alia ratione. Non enim sequitur quod homo est risibilis ; species est homo ; ergo species est risibilis.

Ad quartum dico quod maior est vera, nisi varietur modus praedicandi ; in proposito autem variatur modus praedicandi, quia cum dicitur : essentia est Pater, est modus praedicandi per identitatem ; cum autem dicitur : Pater generat, est praedicatio formalis et per adiacentiam.

Ad ultimum, quando dicitur genitum inquantum genitum est aliquid, conceditur si per ly aliquid intelligas relationem, sed nego si per ly aliquid intelligas essentiam. Isto enim modo genitum in quantum genitum non est aliquid, sed est ad aliquid.

 

 

Quaestio II

Secundo quaeritur : Utrum Filius generetur de substantia Patris.

 

Videtur quod non : Quia si Filius generaretur de substantia Patris, aut ly de dicit distinctionem ab essentia, aut non. Si primo modo, ergo essentia est distincta in Patre et Filio, quod est falsum ; si secundo modo, ergo sicut Filius est de substantia Patris, ita Pater est de substantia Filii.

 

Contra. Augustinus, contra Maximum lib. 3 dicit : nullo modo Filium Dei cognoscitis si hunc de substantia Patris esse negatis.

 

In ista quaestione, conclusio est certa, scilicet quod Filius est de substantia Patris ; sed difficultas est in modo ponendi, ideo primo ponitur una opinio quae communiter non tenetur ; secundo arguitur contra istam ; tertio dicetur ad quaestionem secundum veritatem.

 

Quantum ad primum est opinio Henrici, in Sum. a. 54 q.3 quae dicit quod Filius Dei est de substantia Patris, quasi de materia.

Ad cuius evidentiam notandum est, quod sicut in creaturis est aliquid potentionale quod praesupponitur generationi, et aliquid formale quod acquiritur per generationem, et tertio compositum ex formali et potentionali, cuius est per se generatio, sic suo modo est in divinis ; nam potentionale, vel quasi materia ponitur divina essentia ; proprietas personalis est forma ; et persona divina est quasi compositum, quae includit essentiam et proprietatem personalem. Sicut ergo in creaturis potest dici quod illud quod per se generatur, idest compositum, est de materia ; sic in divinis, Filius est de substantia quasi de materia. Quod probatur sic : Filius generatur de aliquo et non de nihilo ; sed illud de quo aliquid generatur se habet sicut materia : ergo Filius generatur de essentia, quasi de materia.

Unus alius Doctor tenet eandem conclusionem, quam probat sic : In creaturis manet idem sub utroque termino generationis. Ex hoc arguitur sic : Quod manet idem sub utroque termino generationis potest dici subiective generari ; sed essentia divina est huiusmodi ; ergo essentia divina generatur subiective, et per consequens est materia vel quasi materia generationis.

Praeterea : In eodem est trasmutatio et terminus trasmutationis, sicut in eodem est dispositio et forma ad quam disponit ; sed relatio est terminus generationis et est in essentia ; ergo generatio quae est via ad illum terminum est in essentia ; ergo essentia est quasi subiectum vel quasi materia generationis.

Praeterea : Ubicunque est potentia activa, oportet, quod ponatur potentia passiva illi correspondens ; sed in Patre est potentia activa ad generationem ; ergo et potentia passiva de qua generat ; sed hoc non potest esse nisi essentia ; ergo.

Ultimo sic : Si ignis generat ignem de sua substantia, idem faceret quod nunc facit generando de materia aliena ; sed quando ignis generat ignem de materia aliena, supponitur subiectum et materia ; ergo si generat ignem de sua substantia, tunc eius substantia esset quasi materia generationis. Ergo similiter in generatione divina Pater generando Filium de sua essentia, ponitur eius essentia quasi materia.

 

De secundo articulo dico quod contra istam opinionem arguitur multipliciter :

Primo sic : Illud quod se habet in generatione tamquam terminus formalis, non se habet ut materia vel quasi materia ; sed essentia est formalis terminus generationis ; ergo non se habet ut materia vel quasi materia.

Maior probatur sic : Quia terminus formalis et materia habent oppositos modos, tum quia illud quod est materia generationis est in potentia ad terminum formalem, essentia autem non est in potentia ad seipsam : tum quia persona haberet essentiam duplici modo habendi, quod est inconveniens, quia persona haberet essentiam per aliquem modum quo remoto nihilominus haberet.

Minor probatur multipliciter ; tum quia Salvator dicit Ioan. 10 cap. : Quod dedit mihi Pater maius omnibus est ; quod autem maius est omnibus, oportet quod illud omnino de se sit infinitum ; hoc autem convenit essentiae et non relationi. Tum quia nulla entitas habetur per generationem, nisi sit formalis terminus, vel sit contenta in formali termino generationis ; sed essentia non continetur sub relatione, quia essentia dicit perfectionem simpliciter, relatio autem non ; ergo essentia est formalis terminus generationis. Tum quia illa productio non est generatio sed magis esset mutatio ad relationem, nam mutationes et motus specificantur ex terminis, ut patet per Aristotelem et Commentatorem 5 Phys.

Secundo principaliter arguitur sic : De ratione materiae est praeexistere ; sed essentia non praeexistit nisi in Patre ; ergo si essentia haberet rationem materiae vel quasi materiae, hoc solum est in Patre. Tum arguitur sic : Illi acquiritur terminus formalis generationis, cuius est materia ; sed in Patre est materia vel quasi materia per te, ut ostensum est ; ergo Patri acquiritur terminus productionis. Sed illud cui acquiritur terminus productionis est Filius vel Spiritus Sanctus ; ergo Pater est Filius vel Spiritus Sanctus, quod est haereticum.

Tertio sic : Quando ad productionem effectus concurrit activum et passivum, prior est naturaliter habitudo activi ad passivum, quam sit utriusque ad productum ; ergo si in Patre est foecunditas activa et aliquid correspondens quasi materia ad productionem Filii, prior erit habitudo foecunditatis ad essentiam, quam sit habitudo Patris ad Filium ; et cum illa habitudo non sit rationis tantum, sequitur quod in divinis sit aliqua relatio realis prior illa relatione quae est Patris ad Filium, quod est falsum.

Quarto sic : Non est imperfectior potentia productiva ad intra, quam potentia creati va ad extra ; sed potentia creativa ad extra non praesupponit materiam, nec aliquid quasi materiam ; ergo.

Ultimo sic : Secundum Augustinum, ut patet per Magistrum in littera, ita est Spiritus Sanctus de substantia Patris et Filii, sicut Filius est de substantia Patris ; sed Spiritus Sanctus, secundum istos, non est de essentia ut de materia, quia productio Spiritus Sancti, secundum eos, est per exsufflationem ; ergo Filius non est de substantia Patris, ut de materia vel quasi de materia.

 

Quantum ad tertium articulum, sequendo opinionem Doctoris nostri, dico cum Doctoribus etiam antiquis, quod temporibus etiam Augustini nullus fuit ausus nominare in divinis materiam vel quasi materiam. Et tunc pono duo dicta :  Primum quod Filius non est de substantia Patris quasi de materia. Secundum, quod, hoc non obstante, adhuc Filius vere est de substantia Patris.

Primum declaro sic : Generatio in creaturis duodicit, scilicet mutationem et productionem, et formales rationes eorum sunt ad invicem separabiles, nam productio est forma ipsius producti et accidit sibi quod sit cum mutatione, mutatio autem est actus subiecti mutabilis quod de privatione transit ad formam ; haec autem duo in generatione creaturarum coniunguntur, et ratio est propter imperfectionem agentis creati, quod semper indiget passo. Si autem generans creatum esset perfectum agens, et non exigeret materiam de qua vel circa quam ageret, sed posset producere effectum suum ex se, tunc esset productio sine mutatione. Cum ergo in divinis nihil sit imperfectionis, oportet quod ibi sit productio perfecti sine mutatione ; sed materia vel quasi materia non exigitur, nisi ratione agentis imperfecti et ratione mutationis, ergo in productione quacunque divina non oportet ponere materiam vel quasi materiam.

Ex his patet per viam corollarii, quod generatio non transfertur, nec ponitur in divinis sub ratione mutationis, quia isto modo dicit imperfectionem ; ponitur autem sub ratione productionis.

Secundum declarandum, scilicet quod Filius vere sit de substantia Patris, debet sic intelligi, ut ly de non dicat praecise originationem, quia isto modo creaturae essent de substantia Dei ; nec praecise consubstantialitatem, quia tunc Pater esset de substantia Filii ; sed ly de dicit originationem et consubstantialitatem simul, ut sit sensus : Filius est de substantia Patris, idest originatur a Patre et consubstantiatur ei. Et ex hoc patet quod Filius non est de nihilo, quia si forma praeexisteret composito, tunc compositum non dicitur fieri de nihilo, dato quod non praeexisteret aliquid quasi materia. Essentia autem ad minus, secundum nostrum modum intelligendi praeexistit ut forma, ideo non sequitur quod Filius sit de nihilo, et sic patet ad argumentum primae opinionis.

Ad argumenta autem alterius opinionis, patet ad duo prima dicendo quod non concludunt nisi de generatione quae accipitur sub ratione mutationis. Dictum est autem quod generatio non transfertur nec ponitur in divinis ratione mutationis, sed sub ratione productionis.

Ad tertium nego maiorem, quia primae potentiae activae non correspondet aliqua potentia passiva, quae sit materia vel quasi materia.

Ad quartum dico quod si ignis esset agens perfectum, et de tota sua substantia generaret ignem, non sic proprie de vel ex materia, sed ei communicando terminum formalem, quae est sua substantia, non esset sua substantia in potentia ad formam generandi ; Deus autem est tale agens perfectum, non per mutationem agens, ideo communicat essentiam tamquam terminum formalem non praesupposita materia vel quasi materia.

 

Ad primum principale, patet ex dictis quod ly de non dicit praecise consubstantialitatem, sed dicit utrumque. Sub hoc sensu, Filius est de substantia Patris, idest Filius originatur a Patre, et consubstantiatur ei.