Distinctio XXIII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO XXIII
Praedictis adiciendum est.
Circa istam Distinctionem 23 quaeritur primo :
Quaestio I.
Utrum nomen personas sit nomen primae vel secundae intentionis.
Et videtur quod non sit nomen primae intentionis.
- Quia nihil primae intentionis plurificatur in divinis ; sed persona plurificatur ; ergo non est nomen primae intentionis.
- Praeterea, sicut individuum se habet in omni natura, ita persona in natura intellectuali ; sed individuum est nomen secundae intentionis ; ergo et persona. Probatio minoris, individuum et universale sunt opposita, quia habent fieri circa idem ; sed universale dicit secundam intentionem ; ergo et individuum.
- Praeterea, negatio non est nomen primae intentionis ; sed persona dicit negationem, quia dicit incommunicabilitatem ; ergo non dicit primam intentionem.
Contra. Secunda intentio non est per se terminus realis productionis ; ergo persona non est secunda intentio.
Praeterea, secunda intentio non adoratur ; sed persona adoratur ; ergo.
Praeterea, Trinitas non consistit in conceptibus sicut sunt secundae intentiones ; sed Trinitas consistit in personis ; ergo persona non dicit intentionem secundam.
Circa istam quaestionem sunt duo videnda.
Primo, quid importetur per nomen primae vel secundae intentionis.
Secundo, principale quaesitum.
De primo, quantum ad praesens spectat, dico quod res habet duplex esse, quia habet esse in anima ut cognitum in cognoscente, et habet esse extra animam, ut esse reale. Primo modo res est secunda intentio, et nomen sibi impositun dicitur nomen secundae intentionis. Sed res secundo modo dicta secundum quod habet esse extra animam est prima intentio, et eius nomen dicitur nomen primae intentionis.
Circa secundum articulum sunt opiniones ;
Una Varronis Lib. I quod persona est nomen secundae intentionis. Rationes autem ad hoc positae sunt ad primam partem quaestionis. Notant autem aliqui istius opinionis, quod licet persona dicat aliquid secundae intentionis, tamen non dicit illud in abstracto sed in concreto, et ideo potest praedicari de re primae intentionis, et supponere pro ea, sicut species ; puta homo ut est secunda intentio, praedicatur de Petro, et potest supponere pro eo.
Alia opinio est ad oppositum, quod persona dicat primam intentionem et non secundam ; sicut patet per rationes factas ad secundam partem quaestionis.
Et praeterea confirmatur sic : definitio exprimit id quod est esse rei cuius est ; sed definitio personae exprimit primam intentionem ; ergo nomen personae est nomen primae intentionis. Minor probatur per Richard. 4 de Trin. qui dicit quod persona est intellectualis naturae individua subsistentia.
Praeterea, secunda intentio est relatio rationis ; sed persona non dicit relationem rationis ; ergo.
Praeterea, persona est obiectum fruitionis : sed nulla intentio secunda est obiectum fruitionis ; ergo persona non est intentio secunda.
Istam opinionem tenendo respondetur ad primum argumentum sic : quod nihil primae intentionis plurificatur in divinis, nego istam, quia relationes originis dicunt primam intentionem, et tamen plurificantur. Ideo est sciendum quod aliqua possunt plurificari duobus modis : uno modo, quod plurificata sunt eiusdem rationis, et sic concedo quod nihil primae intentionis plurificatur in divinis ; secundo modo, aliquid plurificatur ita quod plurificata sunt alterius rationis, et sic negetur maior.
Ad secundum dico quod est ad oppositum, quia individuum non dicit secundam intentionem, ut patebit, 2 Lib. q. de individuatione.
Ad probationem cum dicitur, universale dicit secundam intentionem ; ergo et individuum, nego consequentiam. Aliquando enim unum oppositorum potest dicere relationem rationis, et aliud oppositum relationem realem, nam identitas est relatio communis in creatura, et tamen distinctio est relatio realis.
Ad tertium, negetur minor, quia persona dicit subsistentiam, et subsistentia non dicit negationem, sed positionem ; et cum probatur, dicit incommunicabilitatem quae est negatio, dico quod ista incommunicabilitas dicit entitatem alteri non communicabilem, et sic est in proposito, etc.
Quaestio II
Quia vero in penultimo capitulo istius distinctionis, scilicet ibi : Iam sufficienter, tractat Magister de uno, ideo quaeritur :
Utrum ens et unum dicant eandem rem.
Et videtur quod non.
- Quia passio dicit aliam rem a subiecto ; sed unum est passio entis ; ergo dicit aliam rem ab ente.
- Praeterea, quando aliqua dicunt eandem rem, si unum addatur alteri facit nugationem ; sed dicendo ens unum nulla est nugatio ; ergo non dicunt eandem rem.
In contrarium est Philosophus 4 Metaph. Idem, inquit, est homo et unus homo.
Circa istam quaestionem sunt tres articuli secundum tres modos dicendi.
Quia unus modus dicendi est Avicennae, scilicet quod ens et unum non dicunt eandem rem, quod probatur sic :
Quod abstrahit ab aliquo et ab eius opposito, non dicit eandem rem cum illo : sed ens abstrahit ab uno et eius opposito ; ergo ens et unum non sunt idem. Minor probatur per Avicennam 5 Metaph. ubi dicitur quod equinitas ex se nec est unum nec multa.
Praeterea, si ens et unum est idem, ergo quod non est unum non est ens ; sed multitudo non est una ; ergo multitudo non est ens, quod falsum est.
Istam rationem ponit Avicenna 8 Metaph. suae cap. 6 in principio, et dicit sic : si illud quod intelligitur de uno omnino esset idem quod intelligitur per ens, tunc multum secundum quod multum non esset ens sicut non est unum.
Praeterea, accidens non est idem cum subiecto ; sed unum est accidens entis ; ergo non est idem cum ente.
Ista ratio trahitur ab Avicenna 3 Metaph. 3 cap. circa medium, ubi dicit quod unum non est substantia, quia non recipitur in certificatione vel in rectificatione, idest in definitione quidditatis substantiae, sed est concomitans substantiam sicut iam nosti ; ergo unum non est substantia.
Alius modus dicendi est Commentatoris 4 Metaph., ubi distinguit duplicem unitatem scilicet unitatem quae est passio entis, et unitatem quae est principium numeri, et dicit quod unitas quae est passio entis, dicit eandem rem cum ente.
Ista conclusio Commentatoris potest probari multipliciter :
Primo sic : Quaecunque duo addita uni nullam diversitatem faciunt, dicunt eandem rem et sunt penitus idem ; sed ens et unum sunt huiusmodi ; ergo. Minor probatur, quia idem est homo et unus homo.
Praeterea, quaecunque una generatione generantur et una corruptione corrumpuntur dicunt eandem rem ; sed ens et unum una generatione generantur et una corruptione corrumpuntur ; ergo etc. Et ambae rationes sunt Philosophi 4 Metaph.
Tertio arguit Commentator in speciali contra Avicennam sic : Si unum dicit realitatem aliam ab ente, tunc aut realitas unius est eadem cum sua unitate, aut non. Si sic, eadem ratione fuit standum in primo scilicet quod unitas entis non dicit aliam realitatem ab ente ; si non, quaeram de illa sicut de priori in infinitum.
Praeterea, quod praedicatur aequaliter de omni ente non dicit aliam rem ab entitate ; sed unitas praedicatur aequaliter de omni entitate ; ergo.
Praeterea, si unitas entis dicit aliam rem ab ente, eadem ratione unitas substantiae dicit aliam rem a substantia. Aut ergo ista est substantialis aut accidentalis : si accidentalis, ergo substantia est una per accidens, quod est falsum ; si substantialis, aut est materia, aut forma, aut compositum ; sed non est aliquod istorum ; ergo unitas substantiae non dicit aliam rem a substantia ; et similiter unitas entis non dicit aliam rem ab ente.
Tertius modus dicendi quem sequor ponit duas conclusiones. Prima quod ens et unum dicunt eandem rem fundamentalem. Secunda quod ens et unum non sunt idem per se primo, sed differunt formaliter.
Prima conclusio potest probari per rationes Commentatoris et alias quae positae sunt in praeced, Artic.
Secunda conclusio probatur sic : Quod ponitur in definitione alicuius ut additamentum, non includitur per se primo modo in ratione quidditatis illius. Ista patet, quia oppositum praedicati infert oppositum subiecti. Sed ens cadit ut additamentum in ratione cuiuslibet suae passionis. Minor probatur ex 1 Post. et 7 Metaph., ubi dicitur quod subiectum cadit in definitione suae passionis ut additamentum.
Praeterea, quae differunt definitione non includunt se primo modo ; sed ens et unum sunt huiusmodi ex 4 Metaph., secundum translationem Commentatoris ; ergo ens et unum non sunt per se primo idem.
Praeterea : Si unum includit ens quidditative vel per se primo modo, aut includit ipsum praecise, aut non praecise. Non primo modo, quia idem ens esset passio sui ipsius ; ergo includit aliquid aliud. Sit ergo illud aliud A : aut ergo A includit ens quidditative vel per se primo modo, aut non. Si non, ergo unum bis includit ens, et sic erit processus in infinitum. Si autem includitur, habetur propositum.
Respondet ad illa Guillelmus Occam et dicit quod rationes non valent, quia supponitur in eis quod ens habeat proprias passiones, et hoc est falsum, quia entis non sunt passiones sed quasi passiones, secundum Avicennam 1 Metaph.
Et etiam, quia eius passio esset nihil, quia passio est extra rationem subiecti, et quod est extra rationem entis, nihil est.
Contra illud obicitur quia clare est contra Philosophum 4 Metaph. ubi vult quod sicut linea inquantum linea habet passiones, et numerus inquantum numerus, ita sunt aliquae passiones entis inquantum ens.
Praeterea, scientia realis considerat passiones entis inquantum reales sunt circa proprium subiectum ; sed metaphysica est scientia realis cuius subiectum est ens ex 4 et 7 Metaph. ; ergo entis ut sic sunt passiones verae. Nec valet quod ipse adducit quia tunc passio entis nihil esset, quia ly ens non dicitur de suis passionibus primo, dicitur tamen de eis denominative.
Tunc respondeo ad argumenta pro opinione Avicennae. Cum dicitur primo : quando aliquid abstrahit ab aliquo et ab eius opposito non est idem cum illo, concedo quod hoc est verum de identitate omnimoda, quae est omnino adaequata re et modo, sed non est simpliciter vera, quia essentia abstrahit ab esse et non esse, et tamen idem est realiter cum esse, licet non formaliter.
Ad secundum dicitur uno modo quod multitudo includit unitatem, et sic etiam includit entitatem. Aliter dicitur sic, quod sicut multitudo non est una ita non est ens, sed sicut est una ita est ens. Sed multitudo non est tamen una unitate simplici, est tamen una unitate aggregationis ; ergo similiter multitudo non est ens simplici entitate, sed ens entitate aggregata.
Ad tertium dico quod unum nec est accidens nec substantia ; sed sicut ens inquantum ens abstrahit a substantia et accidenti, ita et eius unitas.
Ad argumentum principale concedo quod passio realiter distincta a subiecto dicit aliam rem a subiecto ; sed unitas non est talis passio, quia licet distinguatur formaliter ab ente, est tamen idem realiter cum ente.
Ad secundum respondet Commentator 4 Metaph., quod non sequitur nugatio, quia licet dicant eandem rem, dicunt tamen eam diversis modis ; et propter diversitatem istam modalem non intendit Commentator tantum differentiam rationis, sed aliquam differentiam ex natura rei, quae vocatur ab aliis virtualis, vel formalis, vel intentionalis.
