Distinctio XVIII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

In secunda parte Dist. 17 et in Dist. 18 tractat Magister de augmento caritatis et de dono ; ideo quaeritur :

 

Quaestio I.

Utrum caritas quae est donum creatum augeatur.

 

Videtur quod non.

  1. Quia quod augetur potest augeri in infinitum, sicut patet in numeris ; ergo caritas non augetur.
  2. Praeterea, quod potest augeri potest minui ; sed caritas non potest minui ; ergo non potest augeri.

 

Contra. Caritas est habitus inclinans ad dilectionem ; sed dilectio augetur ; ergo et caritas augetur.

 

Circa istam quaestionem sunt quatuor videnda.

Primo, si caritas augetur ;

secundo, de modo quo augetur ;

tertio, propter primum argumentum, si potest augeri in infinitum ;

quarto, propter secundum argumentum, si potest minui.

 

De primo dico quod sic, quod probatur per Augustinum in Epist. ad Bonifacium Papam. Caritas, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur perfici.

Item patet per Augustinum 6 de Trin. In his quas non sunt mole magna, idem est melius esse, et quod maius esse ; sed una caritas est melior alia ; ergo.

Item tertio, praemium correspondet habitui caritatis ; sed praemium unius est maius praemio alterius ; ergo et caritas unius erit maior caritate alterius, et per consequens augetur.

Item quarto, quia per caritatem est homo Deo gratus et carus ; sed unus est magis carus Deo quam alius, sicut Christus est magis carus Deo quocumque alio ; ergo est maior caritas in eo, et sic augetur caritas.

 

De secundo articulo sunt opiniones. Una est Thomae quae ponit duas conclusiones. Prima quod nec caritas nec aliqua forma accidentalis secundum se recipit magis et minus. Secunda conclusio, quod augetur et recipit magis et minus propter maiorem et minorem dispositionem in subiecto.

Prima conclusio probatur, tum quia forma consistit in indivisibili et invariabili essentia ; tum quia forma est in simplici et invariabili essentia consistens per auctorem 6 Principiorum ; tum quia formae huiusmodi habent se sicut numeri 8 Metaph. ; tum quia inter gradum formae praecedentem, et illum qui sibi adderetur nulla potest esse distinctio, quia distinguerentur specie vel numero ; non primo modo, quia tunc fieret augmentatio per aliquid alterius rationis ; nec secundo modo, quia isti gradus, conveniunt postmodum in identitate numerali.

Secunda conclusio probatur sic : Nam lumen in aere recipit magis et minus propter maiorem et minorem dispositionem quae est in subiecto. Ideo dicit Philosophus 2 Metaph. quod forma non recipit : magis et minus nisi forsan ut est in materia, cum ait : quemadmodum nec numerus habet magis aut minus, nec quae secundum speciem subiecta, sed siquidem cum materia 3 cap. circa finem.

Contra istam opinionem arguitur primo sic : Si forma praecise intenditur propter maiorem vel minorem dispositionem quae est in subiecto, aut illa dispositio est eiusdem rationis cum forma quae intenditur, aut alterius rationis. Non primo modo, quia tunc fieret augmentatio per aliquid alterius ratiotionis, quod ipsi negant. Si secundo modo cum ista dispositio recipiat secundum se magis et minus,, ergo forma secundum suam essentiam recipiet magis et minus cum sit eiusdem rationis.

Secundo sic : Illa forma aut totaliter participatur a subiecto, aut non participatur totaliter sed secundum gradum. Non primo modo, quia tunc in quolibet subiecto forma esset aeque intensa, quod est falsum : ergo secundo modo scilicet participatur secundum gradus, cum omne tale quod habet gradus in sua essentia recipit magis et minus ; ergo forma accidentalis secundum suam essentiam recipit magis et minus.

Tertio sic : Augmentatio cum sit vera actio terminatur ad aliquid. Vel ergo ad gradum qui praeexistebat, vel ad alium gradum. Non primo modo, quia factum facere nihil est facere ; ergo secundo modo, et habetur propositum.

Quarto arguit quidam sic : Ista dispositio vel est forma absoluta, vel relativa. Si absoluta, ergo qua ratione ipsa recipit magis et minus, pari ratione et forma quae intenditur, secundum se recipit magis et minus. Si vero est forma relativa, sequuntur duo inconvenientia ; primum quod relatio recipiet magis et minus, quod est contra Philosophum in Praedicam. ; secundum est quod relatio est terminus motus, quod est contra Philosophum cap. de relativis.

Ad argumenta illius opinionis. Ad primum cum dicitur quod forma consistit in indivisibili, et ad secundum quod forma est simplex, respondetur eodem modo ; nam forma est simplex, ut excludit compositionem partium quantitativarum ; sed cum illa simplicitate potest stare unio partium, sive graduum virtualium.

Ad tertium dicitur quod propositio Philosophi tenet de formis substantialibus et differentiis specificis, non autem de formis accidentalibus.

Ad quartum dico quod argumentum non valet ; nam duae guttae aquae ante unionem distinguuntur numero, et tamen cum coniunguntur conveniunt in identitate numerali.

 

Alia opinio est Gothfredi, quod caritas et omnis forma accidentalis sic augetur, quod quando maior gradus caritatis vel qualitatis acquiritur, realitas praecedens totaliter corrumpitur et forma sequens continet praecedentem in virtute. Quod autem realitas praecedens totaliter corrumpatur, probatur.

Primo sic : Termini motus sunt incompossibiles ex I Phys. ; sed caritas praecedens est terminus a quo, et gradus qui acquiritur est terminus ad quem ; ergo cum iste acquiritur, praecedens totaliter corrumpitur.

Secundo sic : Sicut acquiritur aliud et aliud ubi in motu locali, sic alius et alius gradus in formae intensione vel augmentatione ; sed in motu locali ubi a quo totaliter dimittitur cum ubi ad quem acquiritur ; ergo.

Contra istam opinionem arguitur multipliciter.

Primo sic : In Sacramento altaris variatis et innovatis ex toto speciebus, desinit ibi esse Corpus Christi ; sed secundum istam opinionem, modica augmentatione facta generatur nova quantitas et corrumpitur praecedens ; ergo statim desinit ibi esse Corpus Christi, speciebus modicum condensatis, quod est inconveniens.

Secundo sic : Ponatur quod calor secundum quatuor gradus sit in aliquo subiecto, et ex alia parte frigus circumstans corrumpat tantum unum de illis gradibus ; tunc quaero de tribus gradibus remanentibus, quia aut sunt actu in calore ut prius, aut acquirunt de novo esse. Si primo modo, ergo non solum continebantur prius in virtute illius quarti gradus perfectionis. Si autem secundo modo, tunc quaero a quo acquirunt istud novum esse, quia vel frigus, quod non potest esse cum sit oppositum caloris, vel per virtutem cceli, quod non potest fieri cum sit causa indeterminata ad frigus et calorem ; aut per alium calorem praeexistentem, quod etiam fieri non potest cum non sint tres ibi gradus quousque cesset ibi esse prior calor.

Tertio sic : Eo modo concedit Philosophus motum in accidentibus quo negat eum in substantiis ; sed motus negatur a substantiis per hoc quod substantia non manet, ex 5 Phys. ; ergo in motu augmentationis subiectum debet manere.

ConfirmaIur per Philosophum I de Generatione : oportet, inquit, salvare rationem et essentiam et existentiam eius quod augetur. Et ibidem dicit quod oportet auctum manere.

Quarto sic : Eodem instanti, quo elicitur actus meritorius, potest Deus caritatem augere ; ergo ille actus praesupponit caritatem. Tunc quaero quam, quia non praesupponit illam novam partem quae acquiritur pro eo quod pars illa sequitur actum, sicut praemium sequitur meritum ; ergo praesupponit illam quae praeexistebat, et per consequens non corrumpitur, quia alias in eodem instanti esset et non esset.

Ad argumenta primae opinionis dico quod termini motus sunt incompossibiles secundum quod habent oppositionem ; sed gradus isti non habent oppositionem ratione entitatis positivae, sed ratione privationis quae includebatur in gradu praecedenti, et concedo quod illa privatio non manet.

Ad secundum dico quod augmentatio non est similis motui locali simpliciter ; sed est similis motui locali qui est de loco minori ad locum maiorem. Et ideo sicut quando aliquis movetur de loco minori ad locum maiorem non corrumpitur prior locus ; ita in proposito quando aliquid augmentatur.

 

Alia est opinio Scoti quam teneo, quod caritas augetur per adventum novae caritatis sive realitatis, quae facit per se unum cum caritate praeexistente, quod probatur sic : Sicut est de intensione actus ad formam, ita debet esse de intensione vel augmentatione formae ; sed actus intenditur per hoc quod advenit de novo forma a qua est actus, nam multae candelae accensae magis illuminant ; ergo eodem modo forma intenditur per hoc quod advenit sibi realitas.

Secundo sic : Augmentatio vel terminatur ad nihil, quod est impossibile, vel ad aliquid, et tunc vel terminatur ad gradum praecedentem, quod est impossibile, quia factum facere nihil est facere, vel terminatur ad novum gradum, et habetur propositum.

Tertio sic : Sicut se habet quantitas ad extensionem, ita qualitas se habet ad intensionem : sed quantitas augetur per novam partem quantitatis ; ergo qualitas per novam partem qualitatis.

 

De tertio articulo dicit una opinio quod de caritate contingit loqui dupliciter. Uno modo simpliciter et in se, alio modo per comparationem ad subiectum. Primo modo potest augeri in infinitum, secundo modo non, pro eo quod capacitas subiecti est finita

Contra istam opinionem arguit Varro per Augustinum in Enchiridion, ubi dicit sic : Minuitur cupiditas caritate crescente donec caritas ad tantam magnitudinem perveniat qua maior esse non possit.

Praeterea, Augustinus 15 de Trin. dicit : Christus tantam habuit gratiam quantam potuit recipere. Et secundum Magistrum 3 Sent., Deus non potuit de caritate plus sibi conferre. Sed si caritas posset augeri in infinitum, Christus potuisset maiorem gratiam recipere et Deus maiorem conferre, nisi ponas quod Christus habuit caritatem infinitam in actu, quod non tenetur.

Praeterea, Commentator 3 Phys. dicit quod duo sunt modi augmentationis, quorum unus vadit ad potentiam, alius ad actum. Et subdit quod in augmentatione quae vadit ad actum quantum contingit accipere de potentia contingit accipere de actu. Sed in augmentatione caritatis itur ad actum. Ergo si potest caritas crescere in infinitum contingit accipere caritatem creatam infinitam in actu, quod communiter non tenetur.

Ideo ipse Varro dat aliam viam, scilicet quod augmentatio potest fieri vel secundum partes eiusdem quantitatisy vel secundum partes eiusdem proportionis. Primo modo caritas non augetur in infinitum, sed secundo modo, semper tamen acceptum est finitum : sicut si accipiantur duae lineae quarum una vix esset quatuor pedum, et alia sex pedum.

Si ista secunda adderetur primae secundum partes eiusdem quantitatis non augeretur in infinitum, sed si adderetur secundum partes eiusdem proportionis, talis augmentatio iret in infinitum ; semper tamen acceptum esset finitum, quia illa finitas esset in actu permixto potentiae, quae potentia numquam reducitur ad actum completum, ut ponit Philosophus circa finem 3 Phys.

 

De quarto articulo dicit prima opinio quod caritas per peccatum mortale totaliter corrumpitur, per peccatum veniale minuitur. Probatio, quia causae eiusdem rationis secundum analogiam habent effectus eiusdem proportionis secundum analogiam. Sed peccatum mortale et veniale, cum oriantur ex eadem radice fomitis, sunt eiusdem rationis : ergo habent effectus eiusdem proportionis secundum analogiam. Sed peccatum mortale totaliter corrumpit caritatem : ergo veniale diminuit.

Praeterea, ponatur quod sint duo homines habentes aequalem caritatem, et unus peccet venialiter et alius non. Tunc quaeritur : aut peccatum veniale diminuit caritatem aut non. Si sic, habetur propositum ; si non, ergo Deus diligit aequaliter peccantem et non peccantem quod est inconveniens.

Sed contra pono quod Deus infundat alicui minimam caritatem qua minor creari non possit, et ille peccet venialiter : quaero, aut diminuit aut non. Si non minuit caritatem, habetur propositum ; si sic, ergo totaliter corrumpit, quia non est dare minimum minimo.

Praeterea, omnes partes caritatis sunt eiusdem rationis ; sed idem est iudicium de parte et de toto ; ergo si peccatum veniale potest diminuere caritatem quantum ad unum gradum, tunc multiplicatis peccatis venialibus poterit caritas per peccata venialia totaliter tolli, quod est inconveniens.

Ideo dico aliter quod diminutio caritatis potest accipi vel in comparatione ad Deum, et sic concedo quod potest minui, quia quemadmodum Deus potest unum caritatis gradum opponere, ita potest subtrahere. Vel potest accipi per comparationem ad creaturam, et hoc vel per peccatum mortale, concedo quod non minuitur, sed totaliter tollitur : si per peccatum veniale, dico quod non diminuitur quantum ad substantiam, diminuitur tamen quantum ad fervorem tum quia veniale inclinat ad mortale, tum quia caritas non ita inhaeret animae cum peccato veniali sicut sine peccato veniali.

Ad primum alterius opinionis dico quod mortale et veniale non sunt eiusdem rationis, ideo non habent effectus consimiles secundum analogiam ; dato tamen quod habeant effectus consimiles, dico quod est similitudo in hoc quod mortale totaliter corrumpit, veniale autem diminuit, quantum ad fervorem, non quantum ad substantiam.

Ad secundum dico quod sicut est praemium essentiale et accidentale ita est dilectio essentialis et accidentalis. Deus autem aequaliter diligit dilectione essentiali peccantem et non peccantem venialiter, supposito tamen quod habeant eandem caritatem ; sed diligit eos non cequaliter dilectione accidentali, quia peccantem venialiter vult punire aliqua poena temporali.

 

Ad argumenta principalia patet ex dictis.

Ad primum patet ex tertio art.

Ad secundum patet ex quarto.