Distinctio XXXVIII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXXVIII

[Distinctio XXXVIII]

 

Sciendum tamen tria esse genera mendaciorum…

 

[1.] Ista distinctio 38, tractans de mendacio,

primo continet, quod tria sunt genera mendaciorum.

2° quod mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi.

3° quod omne mendacium est peccatum.

4° quod illud : Perdes omnes, qui locuntur mendacium, et illud : Mendax os occidit animam non est accipiendum de omni mendacio.

5° quod Iacob excusatur a mendacio, quia obediebat matri, quae per Spiritum noverat mysterium.

 

[2.] Unde pro isto ultimo singulariter et pro primis generaliter est iste versus :

P

Iacob excusat, postquam mendacia tractat.

 

[3.] Utrum omne mendacium sit peccatum ?

Sciendum, quod mendacium in sua analogia secundum Anselmum et alios pro peccato quolibet sumi potest, cum de quanto homo peccaverit, est mendax, quomodo Satanas veritati contrarius est pater mendacii non solum in se ipso, sed in quolibet peccatore. Et ratio est : cum mentiri sit contra mentem ire et in mente illa sit necessario prima veritas, patet, quod vel nemo potest ire contra Deum vel esse Deo contrarius vel quod homo, de quanto peccat, est contrarius veritati. Similiter cum quaelibet res necessario dicit se ipsam secundum principia Augustini et omnis mentiens vel peccans dicit se naturaliter et obligationem et debitum Deo suo, et cum in quantum peccat, deficit ab illo, patet, quod in quantum peccaverit, est mentitus. Similiter cum quilibet, in quantum peccat, est contrarius menti suae, immo illi conscientiae, que vult naturaliter beatitudinem, patet, quod omnis peccator, in quantum est huiusmodi, est mentitus. Et pro huiusmodi acceptione mendacii est illud Psalmistae : Omnis homo mendax.

 

Vocale autem mendacium esset ponderandum modicum, nisi prius subesset mendacium in mente ; et hinc mentiri dicitur menti contraire proprie et in illo fit realis discrepantia obligationis hominis ad Deum. Vocale ergo mendacium consistit in opere et in passionibus animae ante vocem formatam. Et de illo mendacio loquitur Magister in praesenti distinctione. Unde illud mendacium est falsa mentis exterior significatio vel enuntiatio cum intentione fallendi, quocumque modo fiat, ut verbo, scripto, nutu seu alio quovis modo, ut patet XXII quaest. 2 Beatus § Ille per Augustini [!]. Et Augustinus in Libro contra mendacium sic ait : Ille solum mentitur, qui aliud habet in animo et aliud verbis enuntiat vel quibusdam significationibus. Et differt mendacium ab hypocrisi, sicut genus a specie. Nam omnis hypocrisis est mendacium, sed non convertitur.

 

Sciendum etiam, quod triplex est genus mendacii, scilicet iocosum, officiosum et pernitiosum locosum illud solum fit causa ludi et ideo improprie dicitur mendacium, cum ex se non habet intentionem fallendi, et ipse, cui signatur, ioci causa novit esse dictum ; et ideo de se non est peccatum, nisi quando oritur de levitate animi. Potest tamen per accidens esse mortale peccatum, ut ratione iocalis blasphemiae vel scandali inde orti seu aliquo quovis modo contrario caritati Dei et proximi.

Officiosum mendacium fit solum causa pietatis vel utilitatis et ideo de se non est peccatum mortale, sicut nec iocosum. Unde sicut officium-ii, dicitur ab officio, quod est noceo, offitium, id est beneficium vel ministerium a contrario, quia minime nocet, sic peccatum istud dicitur officiosum, quia non nocet proximo, sed magis provenit sibi ex eo beneficium, cum per illud a nocumento temporalis commodi liberatur. Exinde non est peccatum mortale, nisi fiat ratione veritatis peierate [id est periurate] vel falsi testimonii negata veritate seu damni cuiuscunque exinde orti, quocunque modo fiat contrario caritati.

Pernitiosum dicitur a pernicie, quod idem est, quod mors, a perneco, -as, inde pernitiosus -a -um, id est moritifer -a -um vel letale. Unde pernitiosum mendacium fit semper causa nocumenti et deceptionis proximi et ideo semper, vel ut plurimum, est mortale peccatum, quia contrariatur non solum veritati sed etiam caritati Dei semper aut proximi. Caetera vero duo, scilicet iocosum et officiosum, secundum se sunt venialia, cum non habent intentionem fallendi, similiter et nocendi ; possunt tamen per accidens fieri, si contrariantur caritati Dei vel proximi, ut dicit Thomas 2a 2e dist. nona.

 

Mendaciorum etiam secundum specialiorem dispositionem sunt decem genera, quorum octo ponuntur a b. Augustino in Libro contra mendacium et duo per Philosophum assignantur 4 Ethicorum, quae tamen possunt reduci ad aliqua praedictorum.

 

Istis notatis conclusio sit ista : Omne mendacium est peccatum. Probatur. Omnis deordinatio voluntaria in actu humana est peccatum. Sed omne mendacium est huiusmodi : ergo conclusio vera. Consequentia nota est, maior ex eo evidet, quod peccatum est deordinatio voluntatis humanae sive spiritus. Sed minor probatur. Nam omnis mentiens facit, quod non decet, eo quod utitur voce, ad quod non est a Deo instituta et per consequens contravenit ordini veritatis, igitur ut sic peccat : ergo conclusio vera.