Distinctio XIII — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XIII]
Praeterea sciendum est Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem accepisse.
[1.] Ista est distinctio 13, determinans Christi naturae assumptae perfectionem ; et principaliter continet, quod Christus a principio suae conceptionis recepit plenitudinem gratiae et sapientiae.
2° quod Christus proficiebat aetate et sapientia, quantum ad homines, sed non in se ; vel proficiebat secundum experimentalem notitiam, quia aliquid incepit sensualiter videre, quod prius non sic videbat ; similiter audire, quod non sic audiebat.
3° quod iuxta duas naturas habet duas sapientias ; unam non creatam, sed genitam, que ipse est, alteram creatam, non genitam, per gratiam ei collatam.
4° quod potest dici, quod Christus quoad humanum sensum proficiebat, scilicet secundum hominum opinionem, et quod Patrem et matrem dicitur ignorasse, quia ita se habebat et gerebat in principio, ac si agnitionis esse expers.
[2.] Pro principali habetur iste versus :
N
puer in membris profecit, sed nihil in se.
[3.] Quaeritur, utrum in Christo fuit gratiae plenitudo.
Dicendum, quod sic, et non solum plenitudo sufficientiae, quae fuit in b. Stephano et in aliis sanctis, qui habuerunt omnes virtutes morales secundum genus et caruerunt omni peccato mortali, nec solum plenitudo copiae, que est in tota sancta ecclesia, sponsa. Christi unica, in qua est plenitudo gratiae cuiuslibet eius membri ; nec solum plenitudo specialis praerogativae, quae fuit in b. Virgine, matre Christi, que habuit omnes virtutes secundum genus et caruit omni peccato mortali et post conceptionem omni veniali, sed fuit, in Christo et est plenitudo singularis, quia habuit omnes virtutes et earum usus, quae virtutes ad perfectionem pertinent, et caruit omni peccato originali, mortali, actuali et veniali, nec etiam peccare potuit, sicut, in distinctione praecedenti est dictum.
[4.] Utrum gratia Christi sit infinita ?
Dicitur 1° communiter, quod gratia Christi fuit in se finita, quia creata, sed in conparatione aliorum fuit infinita, quia improportionabiliter excedit gratias aliorum ; et hoc tripliciter :
1° quantum ad habitum ; nulla enim alia creatura tantum potest proficere, quod sit capax tam perfecti habitus, sicut anima Christi propter coniunctionem ad Verbum.
2° quantum ad usus virtutum ; nam omnes virtutes in Christo, quae ad perfectionem pertinent, habuerunt profectum.
3° quantum ad officium : propter hoc enim, quod ille homo erat Deus, meritum eius pensabatur secundum dignitatem personae, a qua exibat opus ; et hinc videtur, quod tam pretiosa et tam bona est gratia Christi, quam pretiosum et bonum est Deum hominem esse gratum Deo ; sicut tam bona est humanitas Christi, quam bonum est Deum esse hominem. Sed quia incomparabiliter praestandus est Deum esse hominem, quam sit S. Mariam esse hominem, ergo etiam incomparabiliter praestantius est Deum hominem gratum esse Deo, quam sit S. Mariam gratam esse Deo. Et numquid cogitari poterit aliquid posse esse magis gratum Deo, quam Deus homo de actu est gratus Deo ; ait enim Augustinus, quem Magister allegat in praecedenti distinctione, quod in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae coniunctus est Deo. Deus enim Pater nequaquam potest sibi gratiorem excogitare, quam Deum hominem unigenitum Filium suum simpliciter, infinite, potenter, sapienter, benivole et suaviter facientem semper omnia, quae sibi ab eo sunt placita : ergo gratia Christi est tam pretiosa et tam magna, quod Deus maiorem excogitare non potest, cum ipsa sit Deum hominem esse gratum Deo ; gratia ergo Christi in se est formaliter finite bona, sed participatione et denominatione extrinseca est infinite bona. Unde propter illam bonitatem et sic per consequens propter dignitatem Christus est caput non solum hominum sanctorum, sed angelorum et sic totius sanctae universalis Ecclesiae, ut testatur Apostolus Ad Eph. 1. Magis tamen proprie dicitur caput sanctorum hominum, quam angelorum secundum quod homo, cum nunquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae Ad Hebreos… Non est autem Christus caput damnatorum hominum et criminaliter peccandum pro tunc, cum pro tunc non vivunt spiritu Christi, qui est Spiritus Sanctus eo, quod sunt membra mortua diaboli, quorum ipse est caput dicente b. Gregorio in Homelia super illo evangelio : Ductus est Iesus in desertum a Spiritu, super illo verbo : Tunc assumpsit eum diabolus in montem excelsum : Certe iniquorum omnium caput diabolus est et huius capitis membra sunt omnes iniqui. Ecce omnium iniquorum dicit esse caput diabolum et ipsos membra et cum non possint simul secundum praesentem iustitiam, nec simul secundum praedestinationem simul esse membra aboli et membra Christi, sicut nec simul possunt esse secundum praesentem iustitiam vel secundum praedestinationem in gratia et sine gratia, cum hoc sit impossibile, patet, quod Christus Dominus est caput proprie omnium salvandorum.
