Distinctio XVI — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XVI.]
Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem…
[1.] Ista est distinctio 16, continens :
1°, quod Christus benivole defectus nostros suscepit, sed non omnes, et sic non necessitate, sed voluntate assumpsit necessitatem patiendi et tamen illam necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato inmunis.
2° continet distinctio, quod quatuor sunt status hominis, de quibus Christus aliquid accepit : primus status est ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, ; tercius sub gratia, quartus in gloria. De primo accepit peccati inmunitatem, de secundo poenam, de tertio plenitudinem gratiae, de quarto posse non peccare et Dei perfectam contemplationem.
[2.] Unde versus
Q
sumit [id est necessitatem moriendi] sponte sicut hunc [defectum moriendi, pati] tollerare necesse.
Quatuor ex statibus aliquid sumit sibi Christus.
[3.] Utrum ex peccato insit homini necessitas moriendi ?
Videtur, quod non, quia tunc videretur sequi, quod post resurrectionem, quae erit in die iudicii, damnati iterum deberent mori ex eo, quod anima peccans iterum corpori coniuncta ipsum ad mortem obligabit, cum erit maius peccatum quam in prima coniunctione animae ad corpus.
In oppositum est Magister et principaliter Salvator dicens Lucae ultimo : Oportebat Christum pati, scilicet mortem gravissimam et sic intrare in gloriam suam.
Dicendum hic, quod necessitas moriendi partim inest homini ex natura et partim ex peccato. Ex peccato enim inest tam quam ex removente prohibens ; sed ex natura tamquam ex inducente per se necessitatem. Homo enim naturaliter est compositus ex contrariis, quae sunt nata agere et pati, ex quibus accidit dissolutio conpositi. Sed hoc in statu innocentiae collatum fuit donum gratiae, ut anima largiretur corpori vitam indeficientem, sicut ipsa est indeficiens secundum sui substantiam. Illud autem donum gratiae per peccatum ablatum fuit et ideo ex peccato est necessitas moriendi, sicut ex removente prohibens, scilicet quod mortem prohibeat, sed ex natura per se, sicut dicunt Philosophi naturales... Ad rationem in contrarium negatur consequentia et quando arguitur : ratione maioris peccati debetur maior poena, verum est et conceditur, quod maior est poena ratione finalis impenitentiae, quam mors corporalis, quia est privatio vitae aeternae, quae in infinitum plus damnatum afficit, quam mors corporalis.
[4.] Utrum Christus secundum voluntatem humanam potuit mortem repellere ?
Dicendum, quod non. Solus enim Deus potest naturam et eius cursum debitum inmutare ; mors autem secundum naturam, ut dictum est, sequebatur corpus Christi. Unde iuxta hoc, si non occideretur, per possibile moreretur et per consequens in Christo fuit necessitas moriendi, quamvis ut Verbum manet in aeternum sine necessitate moriendi. Fuit ergo in Christo necessitas moriendi ratione finis sub conditione, scilicet si genus humanum vellet per mortem suam liberare.
