Distinctio XXXIII — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXXIII.]
Post praedicta de quatuor virtutibus, quae principales vel cardinales vocantur disserendum est…
[1.] Ista distinctio 33, tractans de quatuor virtutibus cardinalibus,
primo continet, quod quatuor sunt virtutes cardinales, scilicet iustitia, fortitudo, prudentia et temperantia.
2° quod his virtutibus in hac vita vivitur et post ad aeternam pervenitur, quae in Christo plenissime fuerunt, in quo habuerunt usus eosdem, quos habent in patria, et quosdam etiam viae.
3° quod iustitia semper immortalis est, nec in beatitudine esse desinet, cuius usus est Deo regenti subditum esse,
4° quod aliae tres virtutes non erunt in beatitudine quantum ad usus ; non enim erit opus prudentia ad praecavendum insidias, nec fortitudine ad sufferendum molestias, nec temperantia ad cohercendum pravas delectationes, immo nec opus erit iustitia ad subveniendum miseris.
[2.] Pro aliquibus horum sunt hii versus :
K
quadrifaria virtus a cardine dicta ;
Permanet in patria, tamen usus alterat illa.
[3.] Utrum indigemus virtutibus cardinalibus ?
Dicendum, quod sic. Virtutes enim theologicae ordinant et rectificant potentias animae respectu Dei, sed virtutes cardinales ordinant et rectificant potentias respectu sui et proximi ; et ita indigemus eis etiam ad tantum, quod impossibile est aliquem vigentem ratione salvari, nisi fuerit iustus, fortis, prudens et temperatus, praesupponendo tres virtutes theologicas, videlicet fidem, spem et caritatem.
[4.] Utrum virtutes cardinales insint hominibus a natura, vel ex infusione, vel ex acquisitione ?
Dicendum, quod nullum illorum per se. Sed quaedam inchoatio virtutibus inest a natura ; homo enim naturaliter ad bonum inclinatur ; et hinc dicit Tullius, quod seminaria sive initia virtutum sunt naturalia ; deinde ex frequenti exercitatione actuum quodammodo acquiritur virtus, ad quam concurrit gratiae Dei infusio, quia cum nulla est vera virtus moralis, nisi fuerit caritate informata, quam solus Deus tribuit, manifestum est, quod omnes virtutes cardinales, quantum ad suum esse formale et optimum, a Domino infunduntur.
[5.] Utrum virtutes morales remanebunt in patria ?
Dicendum, quod sic, quantum ad aliquos actus. Quaelibet enim illarum virtutum habet duplicem actum : unum circa naturam propriam, alium circa finem ultimum. Fortis enim, dum est in praelio, exercet actum proprium pugnans pro iustitia, sed reversus domum, gaudet de victoria adepta per pugnam, unde gaudere finaliter est actus communis omnium virtutum cardinalium. Et quoad istum actum communem remanet etiam fides et spes ; qui enim fide vicit inimicum, ille gaudet de fidei victoria ; similiter qui spe vicit, etiam gaudet de spei victoria.
[6.] Utrum tantum quatuor sunt virtutes cardinales ?
Pro isto notandum, quod iste quatuor virtutes tria nomina sortiuntur ; dicuntur enim primo generales, 2° principales, 3° cardinales.
Primo dicuntur generales, in quantum modum suum et suam rationem formalem aliis virtutibus communicant, utpote quod omnis virtus, quae facit bonum in consideratione rationis, dicatur prudentia, et omnis virtus, quae facit modum debiti et recti, dicatur iustitia, et omnis virtus, quae cohibet passiones, dicatur temperantia, et omnis virtus, quae facit firmitatem contra quascumque passiones, dicatur fortitudo. Et illo modo multi locuntur de his virtutibus tam doctores Ecclesiae, quam philosophi.
2° dicuntur principales, prout considerantur ut speciales virtutes contra alias divisae, et tunc dicuntur principales propter principalitatem materiae. Unde habitus pensatur ex actibus et actus ex obiectis sive materia, circa quam. Ideo ille virtutes principales dicuntur, quae sunt circa illud, quod est potissimum in materia vel materiis virtutum eo, quod potissimum in aliquo genere dicitur principale in illo genere. Inter passiones ergo concupiscibilis praecipue sunt delectationes secundum tactum, circa quas est temperantia, et ideo in hac materia ipsa est cardinalis virtus. In passionibus autem irascibilis praecipue sunt aliae passiones, quae sunt circa difficile, ut circa illud, quod natum est inferre mortem ; et ideo fortitudo, quae est circa huiusmodi passiones, est in hac materia virtus cardinalis. In actionibus autem, quae sunt circa res, quae veniunt in usum vitae, in quibus ad invicem communicamus, praecipue sunt actiones, quibus ille res distribuuntur pro necessitate communicantis et ideo iustitia, quae tribuit unicuique, quod suum est, cardinalis virtus in hac materia dicitur. In actionibus autem, quae ratio circa moralia operatur, praecipuum praeceptum est de agendis, ad quod consilium omnia huiusmodi ordinat, et ideo prudentia, quae est praeceptiva, ut dicitur 6 Ethicorum, dicitur esse cardinalis in ista materia.
Et patet, quod primae duae virtutes sunt circa passiones interiores, aliae duae circa actiones.
3° dicuntur virtutes cardinales ad similitudinem cardinis, in quo hostium volvitur, et motus hostii firmatur ; sic in his virtutibus velut in cardinibus volvitur tota conversatio virtuosi hominis et motus omnium aliarum virtutum in eis confirmatur.
Distinguuntur autem sufficienter praedictae quatuor virtutes :
1° ex obiectis : nam propria materia temperantiae est circa delectabilia tactus, fortitudinis vero circa timores et audacias in maxime terribilibus, prudentiae vero circa bonum operabile a nobis pertinens ad perfectionem animae, quia illa, quae transeunt in exteriorem materiam ad perficiendum eam, dicuntur potius factiones quam actiones et circa illa est ars mechanica. Iustitia vero est circa actiones debitas inter aequales.
2° distinguuntur sufficienter ex subiectis. Nam subiectum virtutis aut est rationale per essentiam et sic ei inerit prudentia, vel est rationale secundum participationem, quod dividitur in tria : in voluntatem, in qua est iustitia, in concupiscibilem, in qua est temperantia, et in irascibilem, in qua est fortitudo. Quarum virium vel potentiarum quaelibet potest sufficienter rectificari principaliter per unam virtutem cardinalem, quam subiectat ; ergo ex his duabus sufficientiis sunt tantum quatuor virtutes cardinales et per consequens quaestio vera. Caetera de his virtutibus in Ethicis sunt videnda etc.
