Distinctio XVII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XVII

[Distinctio XVII.]

 

Post praedicta considerari oportet, utrum Christus aliquid vel oraverit, quod factum non fuit…

 

[1.] Ista est distinctio 17, in qua determinatur de Christi passionis merito. Et

1° continet, quod in Christo fuerunt duae voluntates iuxta duas naturas.

2° continet, quod Christus voluntate divina et voluntate humana rationis mori voluit et nihil petiit, quod non obtinuit, et voluntate sensualitatis mori noluit et petiit aliquid et exauditus non fuit.

3° quod licet Christus affectu sensualitatis nollet mori, non tamen in eo caro concupiscebat adversus spiritum vel contra Deum, quia caro adversus spiritum dicitur concupiscere, cum anima habens carnalem delectationem de carne et a carne adversus delectationem spiritus reluctatur, quae rixa in Christi carne esse non potuit.

4° quod cum Ambrosius dicit Christum ut hominem dubitasse dicendo : Si possibile est, transfer etc., intelligendum est, quod non ipse dubitavit, sed modum dubitands gessit et hominibus dubitare videbatur.

5° quod cum Christus dicit se esse tristem et orat, ut calix ab eo transeat, secundum Hilarium, intelligendum est, quod non sibi tristis fuit nec sibi calicem oravit transire, sed discipulis, ne in eos calix tunc incumberet.

 

[2.] Unde versus :

R

fuit in Christo divinum velle duplexque

Humanum, quorum petit [affectu sensualitatis] uno non sibi dandum ;

Quod quamvis norit [fore passionem mortem certitudinaliter], hoc [dubitatio et calicis remotio] tamen propter membra fit.

 

[3.] Utrum in Christo fuerunt duae voluntates ?

Dicendum, quod sic ratione duarum naturarum. Nam ad naturam divinam in Christo consequitur voluntas divina aeterna et ad naturam humanam in Christo sequitur voluntas humana in eo creata, quae est duplex in ipso, scilicet rationis et sensualitatis. Prima semper conformabatur voluntati divinae, 2a vero non, cum voluntas divina fuit, ut Christus moreretur, sed voluntas sensualitatis fuit, ut non moreretur. Sed diceres : voluntas divina volebat sensualitatem velle, quod ipsa volebat, cum illam volitionem divina natura et sic voluntas causavit in ipsa sensualitate ; certe conceditur nec potest negari. Permittebatur enim cuilibet potentiae agere, quod suum erat, et sic quaelibet potentia volendi Christi humana fuit conformis volitioni divinae in actu volendi, sed non in volito, quia potentia sensualitatis nolebat mortem, sed voluntas Dei volebat. Unde et ipsa voluntas sensualitatis fuit conformis voluntati rationis in actu volendi, quia ratio volebat sensualitatem velle id, quod ipsa sensualitas nolebat. Sed in volito sensualitas fuit contraria rationi.

 

[4.] Utrum, decuit Christum orare ?

Dicendum, quod sic, in quantum homo, sed non, in quantum Deus, et hoc, ut dicit Damascenus, ad insinuandum veritatem humanae naturae, secundum quam erat minor Patre iuxta Symbolum, et similiter ad ostendendum nobis exemplum orandi.

 

[5.] Utrum oravit pro se ?

Dicendum, quod sic : nam oratio est ad supplendum aliquem defectum. Christus autem, etsi non habuit defectum spiritualem, tamen patiebatur defectum ex parte carnis et ideo oratio Christi, quae fuit pro bonis spiritualibus, sicut illa Iohannis 17 : Ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, non fuit pro ipso, sed pro aliis. Oratio autem, que fuit pro illis, quae ad corpus pertinent Christi, erat pro ipso, ut illa : Pater, clarifica Filium tuum Iohann. 17 et illa similiter : Transeat a me calix iste !

 

[6.] Utrum oratio Christi erat sensualitatis ?

Dicendum, quod erat rationis, ut proponentis elicientis actum rationis, sed tamen erat sensualitatis, quia erat de eo, quod sensualitas nolebat, non de eo, quod ratio volebat. Unde ratio orantis erat quasi advocatus sensualitatis, quia proponebat appetitum sensualitatis.

 

[7.] Utrum omnis oratio Christi fuerit exaudita ?

Dicendum, quod omnis, quam ipse fecit hac intentione, ut exaudiretur ; sed illa oratio, quam faciebat pro sensualitate, non fuit exaudita, quia non fuit ea intentione facta, ut exaudiretur.

 

[8.] Utrum Christus dubitavit ?

Dictum est in summa distinctionis huiusmodi, quod sic et qualiter. Sed scito, quod non ex defectu sciencie dubitavit, qui omnia aeternaliter scivit et in instanti incarnationis eius anima in Verbo omnia cognovit, sed habuit quandam formidationem in sensualitate, qua mortem timuit. Et illa formidatio dubitatio dicitur.

 

[9.] Post ista omnia colligitur, quod in Christo fuit triplex voluntas, una ex parte naturae divinae, per quam ipse voluit et facta sunt omnia ; alia ex parte naturae humanae et haec duplex, scilicet rationis et sensualitatis. Et hae omnes sunt conformes ad actum, sed non ad volitum. Immo cum sint multae voluntates divinae secundum Psalmistam dicentem : In omnes voluntates eius, quid prohibet et Christi multas esse voluntates, de quibus foret longius pertractandum ?