Distinctio XXVI — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXVI

[Distinctio XXVI.]

 

ESt autem spes virtus, qua spiritualia et aeterna bona, sperantur…

 

[1.] Ista distinctio [26], tractans de spe, primo continet, quod spes est certa expectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et ex meritis praecedentibus.

2° quod sicut fides ita et spes est de invisibilibus.

3° quod sicut vocabulo fides a spe distinguitur, ita et rationabili differentia, quia fides est bonarum rerum et malarum, spes autem solum bonarum. Item : fides est praeteritorum, praesentium et futurorum, sed spes solum futurorum. Item : fides est suarum rerum, scilicet quia fide credit se homo coepisse esse, et est etiam alienarum rerum, sed spes est alienarum.

4° quod Christus, in quo fuerunt bona patriae, credidit et speravit resurrectionem tertio die futuram, non tamen fidem virtutem vel spem habuit, quia non enigmatice et speculative, sed clarissime illam cognovit, non sic autem antiqui patres.

 

[2.] Unde versus :

C

virtus est spes, qua spiritualia speras.

Spes fidei [ipsi in aliquo] partim similis, tamen amplior illa [supple : est fides].

Crede [tu lector] fidem cum spe virtutes non habuisse

Christum : nam scivit ens [existens] certus, ut [in patria] modo sancti.

Patribus in limbo spes erat atque fides.

 

[3.] Dubitatur, utrum definitio spei sit bona, quae dicitur : spes est certa expectatio futurae beatitudiuis, veniens ex Dei gratia et ex meritis praecedentibus.

Videtur, quod non, quia aliqua spes est, que non est certa expectatio futurae beatitudinis. Patet, quia spes praescitorum, ergo definitio mala. Consequentia tenet ex eo, quod omnis bona definitio debet conpetere cuilibet contento sub definito, et assumptum patet, quia praesciti non sunt certi de futura beatitudine. Similiter spes, qua unus sperat se consequi praebendam, illa non est certa expectatio futurae beatitudinis, sed futurae praebendae.

 

Notandum, quod definitio spei sic est intelligenda, quod spes proprie dicta dicitur certa propter haesitationem, quae absque certitudine fluctuat in quidquam ; dicitur expectatio propter comprehensionem, quae erit in patria, ubi omnia clare et praesentialiter habebuntur ; dicitur etiam futurae beatitudinis ad differentiam timoris servilis, qui est expectatio futurae miseriae ; dicitur proveniens ex Dei gratia, id est ex benignitate considerata, ad differentiam desperationis, quae tantum severitatem Dei considerat ; dicitur ex meritis, scilicet propriis, ad differentiam praesumptionis, quae tantum benignitatem Dei considerat.

Et scito, quod certitudo ex tribus oritur : scilicet ex divina largitate, ex habundantia meritorum et praegustatione aeternorum. Unde ille certus est de beatitudine, qui divinam largitatem considerans habundat meritis et praegustat suaviter de notione aeterna, quibus satiabitur in futuro.

 

Patet ergo ex his, quod definitio spei est bona.

Tunc ad argumentum dicitur, quod praescitorum proprie non est spes, similiter nec aliarum rerum, nisi aequivoce : sicut dicitur quis credere suis oculis non fide proprie dicta, sic etiam dicitur aliquis praescitus sperare, non tamen proprie, quia non habet sufficientia merita. Spes etiam eorum, qui sunt in purgatorio, et qui fuerunt in limbo, est cum certitudine scientiae, unde declinat aliquo modo a spe proprie dicta. Spes vero, que fuit in b. Stephano, quando vidit caelos apertos, et quae fuit in Paulo, quando dixit : Scio, cui credidi et certus sum, et quae fuit in Adam ante peccatum, fuit ex certitudine visionis, tamen debilioris, quam in caelo. Unde spes sic sumpta adhuc est minus proprie dicta. Ex his patet, quod in patria non est spes in suo esse formali, quia beatitudo est omnium bonorum simul tota possessio. Unde ibi nihil est futurum, quod speretur. Et licet sanctis sit futura corporum resurrectio secundum rem, tamen est praesens secundum cognitionem, ut dicit Thomas De veritate theologiae libro 5 cap. 21.

 

Item scito, quod duplex est spes, scilicet suffragii et praemii. Prima ponenda est in sanctis, 2a vero in solo Deo. Et haec triplex, scilicet veniae, ut ibi [Psalmus] : In te, Domine, speravi ; non confundar in aeternum. 2a gratiae : Psalmus : Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. 3a gloriae, Proverbiorum 26 : Qui sperat in Domino, salvabitur.

 

[4.] Utrum spes sit virtus ?

Dicitur, quod sic : est enim habitus inclinans animam ad tendendum in Deum, in quantum est summum arduum. Unde Richardus 4 principali quaest. 1 dicit, quod bonum sub ratione, qua arduum, est obiectum spei, quia sicut delectabile et utile sunt quaedam differentiae boni, ita et arduum est una differentia boni. Et ideo sicut de ratione delectabilis et utilis est ratio boni, ita etiam de ratione ardui.

 

[5.] Utrum spes possit esse informis ?

Dicunt quidam, quod sic, sicut et fides potest esse informis. Nam actus spei praecedit naturaliter actum caritatis et ideo dicunt, quod spes potest esse sine caritate eo, quod aliquis existens in peccato mortali sperat se salvari, quia proponit se corrigere quandoque et sic proponit mereri et habet in proposito merita, ex quibus spes procedit. Sed notum est ex definitione supradicta, quod sine meritis non est spes, ex quo spes [est] certa expeclatio ex gratia et meritis proveniens. Concordentur ergo dicta et dicatur, quod spes informis est aequivoce spes, sicut et fides sine operibus est mortua et per consequens aequivoce fides dicta.

 

Et notandum, quod spes aliquando dicitur obiectum spei, ut ibi ad Titum 3 : Expectantes beatam spem, id est beatitudinem speratam.

2° dicitur spes actus spei, ut ibi : Spes est expectatio futurae beatitudinis.

3° dicitur certitudo quaedam et sic accipitur ad Roman. 5 : Tribulatio patientiam operatur, patientia spem, id est certitudinem de retributione.

4° dicitur habitus inclinans et determinans voluntatem ad expectandum ultimum finem. Primo modo spes est passio appetitus sensitivi et enumeratur inter quatuor passiones principales, quae sunt spes, timor, gaudium et tristitia, et sic non est virtus. 2° modo est obiectum virtutis. 3° modo est actus virtutis. 4° modo est circumstantia actus virtutis. 5° modo est proprie virtus.

 

Et haec dicta de spe sufficiant.