Distinctio XXII — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXII]
Hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo…
[1.] Ista est distinctio 22.
Primo continet, quod Christus in triduo mortis vere erat homo propter unionem carnis et animae ad Verbum, quae unio dissoluta non fuit, et tamen vere erat mortuus propter separationem animae a carne. Alii autem homines dicuntur homines propter unionem animae ad carnem, quomodo etiam ipse fuit homo ante mortem et post resurrectionem. Deus autem dicitur factus homo propter unionem carnis et animae ad Verbum, quae unio mansit in triduo. Et notandum, quod hic Magister non tenetur. Nam dicitur a modernis, quod Christus non fuit homo in triduo, cum homo constet ex unione carnis et animae, quae tunc non fuit, 2° quia de ratione hominis est, quod sit vivens, quod mortuo in quantum huiusmodi non convenit.
2° continet, quod Christus non ubique erat homo nec modo ubicumque est, homo est, quia ubicunque est secundum divinitatem, non tamen ubique est homo, quia non ubique homini est Verbum unitum ; sed ubicunque est secundum hominem, ibi est homo.
3° continet, quod Christus tempore mortis ubique erat secundum Deum et secundum hominem erat in inferno et in sepulcro : in inferno secundum animam ? et in sepulcro secundum corpus.
4° continet, quod Christus verus homo non fuisset, si carnem et animam non assumpsisset, sed tamen ex quo assumpsit, neutrum deposuit, sed cum utroque eandem unionem retinuit, quam assumendo contraxit.
5° quod Christus totus eodem tempore erat in inferno, totus in caelo, totus ss ubique, sed non totum, quia totus ad personam refertur, sed totum ad naturam, sicut aliud ad naturam, alius vero ad personam refertur.
6° quod potest dici, quod Filius hominis vel ille homo descendit de caelo vel ubique est, et hoc referendo intelligentiam ad unitatem personae, non ad distinctionem naturarum.
[2.] Unde versus :
I
Deus in morte, quia carnem non animamve
Ponit, homo vere remanet, quia vero recedit
Spiritus a carne, perhibetur mortuus esse.
Dic, quod in inferno sit Christus homo, quia iuncta
Est animae Deitas et idem de corpore dicas.
Quamvis non totum, totus tamen ubique Christus.
Undique quod sit homo, dic, si persona notetur ;
scilicet ! divinam, et humanam !
Sed si naturas [scilicet divinam et humanam] distinguis, hoc inficietur.
[3.] Utrum Christus in triduo mortis fuit homo ?
Magister dicit, quod sic ; sed a modernis in illo Magister non tenetur.
Sed pro tollenda controversia notandum est, quod hoc nomen homo in scriptura quadrupliciter recipitur :
primo pro spiritu creato hominis, ut ibi Gen. 1 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Spiritus enim hominis creatus est essentia personarum retinens Trinitatem et eo ipso ipse spiritus factus est ad imaginem Trinitatis et demum ad similitudinem Dei factus, quando virtutibus theologicis est depictus ; et sic patet, quod Moises per hominem intelligit spiritum rationalem creatum et non substantiam humanam corpoream. Deus enim tunc non fuit corporeus, ut homo exterior fieret ad similitudinem eius corpoream.
2° sumitur homo pro corpore, quod est altera pars qualitativa hominis conpositi ex anima et carne, iuxta illud Iohann. 1 : Verbum caro factum est, licet enim per carnem totus homo posset intelligi, ut patet per b. Augustinum in Homelia, catholice tamen et expressius ad denotandum exinanitionem et humiliationem Verbi Dei intelligitur per carnem essentia corporea, quae est materia prima prope nihil. Sic enim loquitur scriptura sacra de carne in Symbolo Athanasii : Sicut anima rationalis et caro unus est homo etc., nec refert, cum utraque essentia tam corporea quam spiritualis sit eadem persona. Deus enim fecit duas essentias substantiae totas, non partiales secundum essentiam : corpoream, sicut patet in puris corporalibus, et spiritualem, sicut patet in puris spiritualibus, nec potest excogitari tertia ; et in utraque illarum constituit hominem in persona ; et quia quaelibet res est sua tota, non partialis essentia, ergo quilibet homo est suo tempore essentia corporea, et sic corpus, et est essentia spiritualis, et sic spiritus. Et sic secundum spiritum vocat Apostolus hominem interiorem et secundum corpus hominem exteriorem.
Et caro et anima resultans ex mixtura harmonica corporis sunt duae naturae incomplete ipsius hominis, ex quibus qualitative componitur natura integra et completa sicut est in alio mixto vel simplici. Et talis natura integra vocatur tertio modo homo et isto modo acceptant communiter theologi et philosophi hominem, dicentes, quod diffinitive homo est animal rationale mortale et isto modo nec corpus mortuum est homo, nec spiritus est sic homo, hoc est conpositus ex anima et carne.
4° modo sumitur homo pro persona, quae est quaelibet naturarum praedictarum Et isto modo tenet fides catholica ex testimonio scripturae, quod ille homo, qui creavit caelum et terram, fuit natus de Virgine, fuit conversatus cum hominibus, passus, mortuus et sepultus etc. Non autem secundum naturam assumptam creavit saeculum, nec secundum Deitatem patiebatur, nec secundum animam fuit mortuus et sepultus, nec secundum corpus aut secundum naturam integram humanam descendit ad inferos. Sed quia eadem persona est haec omnia, secundum aliquid fecit unum et secundum aliud reliquum.
Istis notatis dicitur, quod Christus in triduo mortis fuit homo quarto modo, quia persona, quae est indifferenter corpus, spiritus et Verbum.
Etiam fuit homo 1° modo, quia spiritus creatus, qui descendit ad inferna ;
fuit etiam homo 2° modo, quia corpus sive caro, cum fuerit substantia corporea sive essentia, quae prius ;
sed non fuit homo, 3° modo, quia non fuit spiritus carni unitus, ex qua unione per animationem homo conpositus resultare.
