Distinctio XXIII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXIII

[Distinctio XXIII]

 

Cum vero supra praehabitum sit Christum plenum gratia fuisse, non est supervacuum inquirere, utrum fidem et spem et caritatem habuerit…

 

[1.] Ista distinctio 23

primo continet, quod fides tripliciter accipitur, scilicet pro eo, quo creditur, et sic est habitus sive virtus, si fuerit formata caritate. 2° accipitur pro eo, quo creditur et non est virtus, et sic est fides informis. 3° accipitur pro eo, quod creditur, quod est aliud ab illo, quo creditur, ut est obiectum fidei, ut articulus fidei Christianae.

2° continet, quod aliud est credere in Deum, aliud credere Deo, aliud est credere Deum. Credere Deo est credere vera esse, que loquitur, quod et mali faciunt et nos credimus homini, sed non in hominem. Credere Deum est credere, quod ipse sit Deus. Credere in Deum est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adherere et eius membris incorporari.

3° quod fides, quam daemones et mali Christiani habent, est, qualitas mentis, sed informis, quia sine caritate est.

4° quod fides, quae creditur et qua creditur, est una omnium credentium, non numero una, sed genere.

5° quod fides in corde hominis ab ipso homine videtur intellectualiter.

6° quod fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ; per fidem enim probantur illa, quae fieri credimus, si quis de eis dubitet.

7° quod fides informis interdum praecedit spem et caritatem, fides autem formata caritate non praecedit spem neque caritatem.

 

[2.] Unde versus :

Z

virtus, qua creduntur non visa, fides est.

Dicitur esse fides varie [tribus modis], quo creditur [ut habitus] et quod ;

Non Christo vel Christum credendo, sed in ipsum

Est fides virtus [caritate] formata manens, aliter non.

Una fides genere, numero non, dicitur esse.

quia fides est rerum sperandarum

Credis  [quia fides est rerum sperandarum] non visa, scis visa, videns tamen in te

Esse fidem ; si fit intellectu, tamen hoc fit.

Credere [fides secundum actum spem] sperare praecedit, sicut [id est caritatem] amare.

Est ab amore [a caritate] fides, quod [et non caritas a fide] non convertere debes.

 

[3.] Dubitatur, utrum illa definitio fidei sit bona : fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.

Videtur, quod non. Primo ex eo, quod nulla fides est substantia. Patet : nam nulla qualitas est substantia. Sed omnis fides, qua creditur, est qualitas, igitur nulla fides, qua creditur, est substantia. Maior patet ex Praedicamentis et ex 2 Posteriorum ; et minor est de se nota ex eo, quod praedicatur in ea superius de suo inferiori. 2° videtur esse non bona ex eo, quod aliqua fides non est rerum sperandarum, sed speratarum, ut patet de fide passionis et resurrectionis Christi et de creatione mundi.

 

Sciendum est, ut ait S. Thomas 2 principali quaestione 1, quod Apostolus definit fidem per duo ; scilicet per comparationem ad obiectum, quod est res non apparens secundum naturalem cognitionem, et per comparationem ad finem in hoc, quod dicit substantia rerum sperandarum. Quamvis enim idem sit obiectum et finis fidei, non tamen secundum eandem rationem. Est enim Deus obiectum fidei, in quantum est veritas prima supra posse naturale nostri intellectus elevata, et sic dicitur res non apparens. Est vero finis eius, prout est quoddam bonum sui altitudine humanam facultatem excedens, sed sua liberalitate se ipsum communicabilem praebens. Et cum fides non sit substantia vel fundamentum Dei, oportet dici, quod sit fundamentum rerum a Deo causatarum, ut est visio clara Dei et delectatio in Deo, in quibus consistit beatitudo hominis consummata. Unde exponitur definitio fidei sic : fides est substantia, id est fundamentum, rerum sperandarum, quae sunt clara cognitio Dei et delectatio in Deo, et est argumentum, id est correctio et illuminatio animae, non apparentium, id est respectu illorum, quae modo humano sensui et intellectui perfecte non apparent ; et sic est fides fundamentum, origo et initium futurae beatitudinis sperandae, quae modo credentibus non apparet. Est ergo fides fundamentum totius spiritualis aedificii, sicut substantia est fundamentum accidentium, quae ipsam praesupponunt ; et sicut impossibile est accidentia naturaliter stare sine subiecto, sic impossibile est sine fide placere Deo, ut dicit Apostolus ad Hebreos 11, qui fidem definit per causam finalem, scilicet beatitudinem, quae est res speranda nunc ad sensum et ad intellectum viatoris non apparens. Et quia beatitudo formalis consistit in summe vero et summe bono, ideo fides elevat intellectum ad cognoscendum summe verum et affectum ad diligendum summe bonum. Et cum fides sit de non apparentibus, ut dictum est, et difficile sit occulta credere, igitur necessaria sunt duo ad hoc, ut aliquid firmiter credatur : primum est veritas, quae est illuminatio mentis, animam elevans, secundum est rectificatio auctoritatis animam firmans : quorum primum est per fidem, secundum per scripturam authenticam, per Spiritum Sanctum editam ; auctoritas autem praebet fulcimentum fidei, fides assentit auctoritati et utrumque per Christum est, propter quae verum et splendor dicitur, quia per fidem mentem illuminat et veritatem per doctrinam ostendit.

 

Ex his patet aliqualiter declaratio definitionis fidei. Ad 1 argumentum negatur maior et dicitur, quod in Praedicamentis et in Posteriorum Philosophus accipit substantiam pro re per se existente, sed Apostolus accipit substantiam pro fundamento, quod in se est accidens. Ad secundum conceditur, quod aliqua fides est rerum speratarum, sed non exinde sequitur, quod non sit sperandarum ; qui enim credit mundi creationem, Christi incarnationem et passionem, ille fidit sive credit propter res sperandas, sc propter claram Dei visionem et propter infinitam delectationem.        

 

[4.] Utrum fides informis sit donum infusum ?

Dicendum, quod sic : fides enim informis facit intellectum facilem ad credendum credenda et discernit ad recusandum non credenda.

 

[5.] Utrum fides informis sit in daemonibus ?

Dicendum, quod fides informis, quae est habitus infusus, non est in daemonibus, sed fides informis, quae est habitus acquisitus, est in daemonibus. Habent enim notitiam aliquam de articulis per multa miracula et per experientiam et etiam naturalem cognitionem habent aliquam notitiam de articulis pertinentibus ad divinitatem.

 

[6.] Utrum fides informis evacuetur adveniente caritate ?

Dicendum, quod non, sed solum tollitur informitas per caritatem et fides remanet formata caritate. Et scito, quod omnes virtutes theologicae simul temporaliter infunduntur, sed tamen actus fidei praecedit naturaliter actum spei et caritatis.