Distinctio XV — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XV

 [Distinctio XV.]

 

Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam accepit hominis passibilem, animam passibilem, carnem passibilem et mortalem et sic de aliis...

 

[1.] Ista est distinctio 15, in qua incipit Magister tractare de incarnati Verbi passione.

Et 1° continet, quod Filius Dei accepit naturam passibilem Unde omnes defectus nostros accepit praeter peccatum, ignorantiam et praeter multa aegritudinum genera. Hos autem defectus accepit non conditionis suae necessitate, sed miserantis voluntate.

2° continet, quod cum aliquando dicitur, quod Christus non vere timuit, quod ideo dicitur, quia passionem non assumpsit, et tamen vere timuit, quia propassionem accepit.

 

Pro quo notandum, quod propassio differt a passione, sicut dispositio ab habitu, que idem sunt in essentia. Tunc enim affectio dicitur propassio, quando animam sic afficit, quod oculum mentis non perturbat : passio autem, quando ita fortis est, quod oculum mentis turbat et a rectitudine vel Dei contemplatione declinare facit ; et tunc laeditur ratio et patitur. Vel propassio dicitur subitus inordinatus motus, cui ratio non consentit turbationem patiendo. Passio vero dicitur subitus et inordinatus3 motus, cui ratio consentit turbationem assumendo vel patiendo.

 

3° continet distinctio, quod secundum Hilarium dicitur Christum timorem non habuisse, nec dolorem mortis sensisse eo, quod doloris meritum non habuit et quia passio in eo timoris dominium non habuit

 

[2.] Pro supra dicto principali sunt hii versus :

P

Christus sponte defectus suscipit et si

Non omnes, sed eos, qui nobis expediebant.

[quia nos pro peccatis propriis et aliter ipse pro alienis]

Sed modus et causa patiendi dissimulantur.

 

[3.] Quaeritur, utrum Christus debuit naturam humanam accipere cum defectibus suis.

Dicendum, quod sic, quia venit ad redimendum genus humanum per passionem et debuit assumere defectus, secundum quos natura esset passibilis et in quos universaliter genus humanum per inobedientiam incidit, ut ab illis eius supposita praedestinata solverentur.

 

[4.] Utrum Christus assumpsit omnes defectus naturae humanae ?

Dicendum, quod non, quia non assumpsit defectus culpae, sed poenae ; sed nec cuiuslibet poenae, sed tantum, que consequitur naturam totam, ut est fames, sitis, calor, frigus et similes defectus. Sed defectus, qui personam consecuntur, singulos non assumpsit. Item : defectus huiusmodi non contraxit, sed voluntarie assumpsit ; poterat enim illos non assumere, sicut et naturam humanam. Ideo sicut voluntarie assumpsit naturam humanam, ita voluntarie assumpsit defectus eius.

 

[5.] Utrum in Christo fuit tristicia ?

Sciendum, quod triplex est tristitia. Quaedam, quae insurgit praeter rationis imperium, ut motus subitus, et talis non fuit in Christo. Quaedam, quae non insurgit contra rationis imperium, sicut quando ratio subicitur sensualitati, et talis non fuit in Christo. Quaedam vero, quae insurgit secundum rationis imperium, sicut quando ratio dictat alicui, quod debeat tristari super aliquo nocivo, et talis fuit in Christo ; sed nulla passio fuit in Christo, quae non insurgeret secundum dictamen rationis.

 

[6.] Utrum in Christo fuit verus dolori ?

Dicendum, quod sic. Vera enim laesio et verus sensus laesionis faciunt verum dolorem. Vera autem laesio fuit in Christo, quia caro eius vere fuit perforata et vera laesio sic habet fieri, dum fit in sensitivo, et verus sensus, id est perceptio, laesionis fuit in eo et ideo verus dolor. Contra istud videtur esse Hilarius in textu et ideo caute intelligendus est, scilicet quod causam et demeritum doloris in se non habuit. Unde dicit Hilarius : Demonstrari non est ambiguum in natura corporis eius infirmitatem corporeae naturae non fuisse et passionem illam, licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse, quia licet forma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore, quod ex conceptu Sancti Spiritus Virgo progenuit. Ecce haec sunt verba Hilarii expone : naturam, id est causam, dolendi non intulisse, quia non erat vitiosae infirmitatis nostrae forma, id est peccatum, in corpore Christi, quod ex conceptu Sancti Spiritus Virgo progenuit.

 

[7.] Utrum dolor Christi in passione fuit maior dolore cuiuslibet alterius persone ?

Et videtur, quod sic, iuxta illud Threnorum 1 : 0 vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus.

 

Sciendum, quod dolor dicitur maior alio dolore 1° ratione diuturnitatis et sic dolor Christi non fuit maior quolibet alio dolore cuiuslibet alterius personae. 2° dicitur dolor alio maior ratione dignitatis ipsius dolentis et sic Christi dolor praecellit et exsuperat cuiuslibet alterius personae dolorem. Unde habuit dignissimus martyr exsuperantem dolorem propter optimam conplexionem, ratione cuius fuit in eo vehemens sensatio laesionis et quia patiebatur in locis maxime sensitivis, scilicet pedibus et manibus, quae sunt loca multum nervosa. Item quia in omnibus passus est membris. Item quia ex voluntate pro humano genere. Item quia sine culpa. Item quia pro ingratis.

 

[8.] Utrum in Christo fuit timor verus ?

Dicitur, quod sic, scilicet timor naturalis, qui inest omnibus animantibus sine vitio. Talis enim timor insurgit ex hoc, quod appetitus sensitivus refugit naturaliter nocivum obiectum ; et talis infuit Christo, cum sensualitas ex dictamine recte rationis sibi contrarium refugiebat.