Distinctio XIV — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XIV]
Hic quaeri opus est, cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuit sapientiam aequalem Deo, et si sciat omnia, quae et Deus…
[1.] Ista distinctio 14, tractans de perfectione naturae Christi assumptae respectu divinarum perfectionum quadam consideratione :
et 1° continet, quod anima Christi secundum quorundam opinionem non habet parem scientiam cum Deo, nec scit omnia, quae Deus scit, tum quia nulla creatura aequatur in aliquo creatori, tum quia in omni bono Deus habet maiorem sufficientiam, quam creatura, tum quia tunc sciret creare mundum et se ipsam.
2° continet secundum Magistrum, quod anima Christi per sapientiam gratis datam in Verbo Dei, cui est unita, quod vere et perfecte intelligit, scit omnia, quae Deus scit, sed non potest omnia, quae Deus potest, nec ita clare omnia capit, ut Deus, quare in sapientia Deo non aequatur, nec potest creare mundum, nec se ipsam, licet creatoris habeat scientiam.
3° continet, quod Deus dedit animae Christi, ut sciret omnia, non autem dedit ei, ut posset facere omnia.
[2.] Et pro principali est iste versus :
O
Christi mens [id est anima] scit [id est non ita clare], quae scit Deus ; omnia [id est non omnia potets facere] non quit.
[3.] Utrum anima Christi videndo Verbum ipsum conprehenderit ?
Dicendum, quod non : nam illud proprie conprehenditur ab intellectu, quod ita perfecte cognoscitur, sicut ipsum est cognoscibile : nullus autem intellectus creatus ita perfecte potest Deum cognoscere, sicut ipse est, et ideo nec anima Christi, nec aliquis intellectus creatus Deum conprehendere potest.
[4.] Utrum anima Christi in videndo Deum cognoscat omnia, quae cognoscit Verbum ?
Et videtur, quod non, quia Matth. 12 dicit Veritas : De die autem et hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater. Ecce dicit, quod neque Filius scit de die illa ; et cum hoc dictum non potest verificari in Filio respectu Verbi, igitur oportet, quod verificetur respectu animae, et per consequens anima Christi non videt omnia in Verbo Dei. Dicitur communiter, quod anima Christi videndo Verbum cognoscit sive videt Verbum scientia visionis, non autem videt Verbum scientia simplicis intelligentiae. Dicitur autem Verbum cognoscere scientia visionis illa, quae fuerunt vel sunt vel erunt ; et omnia ista cognoscit anima Christi in Verbo ; dicitur autem Verbum cognoscere scientia simplicis intelligentiae, potens, quidquid vult facere ; anima autem Christi non cognoscit in Verbo, quod posset se ipsam facere. Conceditur ergo quaestionem esse veram. Ad textum evangelii respondetur, quod secundum expositionem b. Augustin in Homelia, quod Filius non scit diem iudicii, scilicet revelare, quia non vult, sicut ipsemet dicit Matth. 25 fatuis virginibus : Amen, dico vobis, quia nestio vos, scilicet ad beatitudinem assumendas.
Et nota secundum aliquos, quod anima Christi praeter illam notitiam, qua cognoscit res in Verbo, cognoscit eas alia scientia in proprio genere, scilicet per proprias similitudines ; et secundum hoc in Christo forent tres scientiae : una increata, in quantum Deus est, alia creata, qua cognoscit res in Verbo, in quantum homo : et alia, qua cognoscit res in proprio genere, per proprias similitudines. Si sic est, videbis, si bene vives.
