Distinctio XXVIII — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXVIII.]
Hic quaeri potest, utrum illo mandato dilectionis proximi totum proximum, id est animam et corpus, nosque ipsos totos diligere praecipiamur…
[1.] Ista distinctio 28, ponens diligendorum certam numerationem,
primo continet, quod omne genus diligendorum illis duobus mandatis continetur, scilicet Deus, anima, proximus et corpus.
2° quod nomine proximi intelligitur omnis homo et sancti angeli et Christus secundum hominem, quem ut hominem debemus plus quam nos diligere, sed minus quam Deum, quia ut homo minor est Deo.
3° quod proximus dicitur diversis modis, scilicet conditione primae nativitatis, et sic omnes sunt proximi, quia omnes ab uno geniti ; 2° spe conversionis, ut peccatores, 3° propinquitate cognationis, ut consanguinei, 4° ratione beneficii exhibitionis, ut angeli, Samaritanus…
[2.] Unde versus :
E
frater totus [id est in anima et corpore] tibi tu quoque totus amandus [id est in anima et corpore]
Es, sed non de te fit mandatum speciale [quia non est necesse, cum nemo umquam carnem suam odio habuit],
Angelus obsequio tibi proximus est et amandus.
Obsequium [id est beneficium], cognatio [scilicet conversionis] spesque dat esse propinquum [id est proximum].
[3.] Quaeritur, utrum creaturae irrationales sunt diligendae ex caritate.
Dicendum est, quod non. Nam caritas est amicitia quaedam, amicorum autem est mutuo se reamare ex caritate. Item : amicorum est in eadem vita specifica communicare, sicut angeli communicant cum angelis, homines cum hominibus ; irrationalia autem non sic communicant nobiscum in vita ; diliguntur tamen a nobis amore concupiscentiae, qui includitur in caritate, quo amore diligimus sanitatem amici et possessiones et huiusmodi. Illud autem amore concupiscentiae diligitur, quod non propter se diligitur, sed propter utilitatem inde provenientem. Et illo amore diliguntur irrationabilia.
Est autem differenda diligere rem ex caritate et diligere rem existendo in caritate. Nam quilibet homo debet diligere quamlibet bonam rem existendo in caritate, quamvis non ex caritate. Unde sicut quilibet homo tenetur semper esse in caritate et sic, quidquid fecerit, debet facere in caritate, iuxta Apostolum dicentem : Omnia vestra in caritate fiant, sic quilibet homo tenetur omnem rem bonam diligere existendo in caritate.
[4.] Utrum angeli ex caritate sunt diligendi ?
Dicendum, quod sic, quia communicant nobiscum in vita gratiae suntque capaces beatitudinis sicut et nos.
[5.] Utrum mali homines ex caritate sunt diligendi ?
Dicendum, quod sic, quantum ad naturam, secundum quam sunt fabrica summi artificis ad imaginem Dei facta et aeternae beatitudinis capax. Quantum ad malitiam, quae non est Dei fabrica, non sunt m diligendi - et hoc est, quod dicit Augustinus : Sic diligendi sunt homines, ut non diligantur eorum errores. Unde dicit Augustinus : Cum dico « homo malus », duo dico : « homo » et « malus » ; hoc, quod dico « homo », diligendum est et hoc, quod dico « malus », odiendum est. Daemones autem et damnati non sunt ex caritate diligendi, quia iam non sunt beatitudinis capaces etc.
