Distinctio XXXVII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXXVII

[Distinctio XXXVII.]

 

Sed iam distributio decalogi, que in duobus mandatis completur, consideranda est...

 

[1.] Ista es distinctio 37, tractans de decem praeceptis.

Primo continet, quod decem sunt praecepta, quorum tria, quae sunt in prima tabula, pertinent ad Deum et alia septem, quae sunt in secunda tabula, pertinent ad proximum.

2° continet, quod differentia est inter similitudinem et idolum. Nam similitudo dicitur habens speciem alicuius rei, ut serpens aeneus vel vitulus ad adorandum positus ; idolum vero est, quod non habet speciem alicuius rei, ut in uno habitu hominis duas facies non similitudinem, sed idolum facit, quia facit, quod non habet aliquid simile sui. Unde cum dicit Apostolus Roman. 8 : Idolum nihil est in mundo, exponit Augustinus Super Iohan. : id est inter caeteras u creaturas mundi non est forma idoli. Sed istud dictum Augustini verum est, si intelligatur de forma spirituali, quae creditur ibi esse per deceptos.

3° quod quidam dicunt, quod omne, quod est, in quantum est, a Deo est, et sic peccatum et idolum, in quantum est, a Deo est, sed non, in quantum est idolum positum ad ado randum, quia in hoc non est creatura, sed perversio creaturae.

4° quod filii Israel asportantes res Aegyptiorum furtum non commiserunt, nec peccaverunt, quia iubente Domino fecerunt.

5° quod illud

Quod tibi non vis fieri, alii non feceris [ipse]

debet intelligi iniuste, quia alias iudex iuste mortificans hominem peccaret, quia non sibi illud fieri vellet.

 

[2.] Pro istis sunt hii versus :

0

decadem [id est X mandata] ponit ac idola nil fore dicit [quia nullam similitudinem habentia].

Non reus [scilicet populus Israelicus] est furti iussus [scilicet quia est] spoliator Aegypti.

 

[3.] Quaeritur, utrum fuit necesse tradere legem scriptam de decem mandatis, quae sunt scripta in corde hominis. Non est dubium, quin ita est, cum Deus hoc fecerit. In multis enim per peccata natura obtenebrata erat, ideo extrinseca monitio fuit eis necessaria, immo quamvis mali, in quibus esset cognitio boni, noscerent, qualiter deberent vivere, non tamen erat in eis amor ad sic vivendum. Ideo per coactionem legis scriptae erant ad bonum inclinandi. Item : ut ad bonum non solum natura inclinaret, sed etiam reverentia divini imperii promulgati, Item : ut praecepta magis pensarentur, fortius in memoria tenerentur et in cogitatione frequentius versarentur.

 

[4.] Utrum Deus potest dispensare in praeceptis decalogi ?

Dicendum, quod quaedam praecepta ad Deum principaliter et directe ordinant, sicut praecepta primae tabulae, et praesertim duo, scilicet primum et secundum. Et contra illa Deus dispensare non potest, sicut non potest dispensare, quod homo peccet et quod contra eum directe aliquid fiat. Non enim potest dispensare, quin serviatur ei et ipse colatur.

Praecepta autem secundae tabulae ordinant directe ad proximum et in illis etiam non potest dispensare, secundum quod ad decalogum pertinent, videlicet prout eorum contraria deformitatem important. Non enim dispensare potest Deus, quod aliquis cognoscat non suam, ita quod remaneat non sua, vel quod aliquis recipiat rem alienam sine peccato, ita quod remaneat aliena.

 

Potest tamen Deus aufferre in aliquibus factis conditiones contrarias decalogo et etiam naturam mutare potest, unde ipse, qui solus est Dominus verus omnium, quae creavit, potest facere, quod alicui non sua fiat sua plenarie per contractum matrimonii - et sic forte dispensavit cum Osee. Similiter potest facere, quod aliena sint alicuius, sicut forte dispensavit cum filiis Israel, quando praecepit, quod acciperent vasa aurea ab Aegyptiis.

Aliqui tamen dixerunt, quod potest Deus dispensare in praeceptis secundae tabulae. Unde dicit Bernardus De praecepto et dispensatione, quod in praeceptis secundae tabulae Deus dispensare potest, sed non homo. Sed ad hoc respondet Richardus, quod hoc non est intelligendum de praeceptis acceptis secundum intentionem, quia sic claudunt in se ordinem ad proximum, quem Deus infringere non potest, sed loquitur quantum ad actus, qui secundum virtutem litterae non habent ordinem istum annexum, sicut est occidere et sicut de honoratione parentum, quia non essent honorandi, in quantum faciunt contra Deum. Et quoad hoc dicit Dominus mandatorum Lucae 14 : Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem suam, non potest meus esse discipulus.

 

[5.] Utrum praeceptum de observatione sabbati sit mortale ?

Thomas dicit, quod hoc praeceptum quantum ad aliquid est morale, quantum ad aliquid caerimoniale, quantum ad aliquid iudiciale. Morale est, quantum ad id, quod est ibi de dictamine legis naturalis, ut scilicet homo aliquo tempore vacet contemplationi et divino cultui. Quantum autem ad temporis taxationem, fuit caerimoniale, et propter hoc in nova lege dies sabbati est mutata in diem dominicam in memoriam et reverentiam dominicae resurrectionis. Unde remansit praeceptum de sabbato, quantum ad id, quod erat morale in ipso. Quantum autem ad id, quod habet conditionem populi, cui subveniendum erat, est iudiciale. Unde observatio sabbati habet causam conditionum populi Iudaici, qui propter avaritiam eis inditam, in tantum se et sibi operibus servilibus occupassent, quod omnino mens eorum a divinis subtraheretur. Et hanc causam tangit Damascenus : etiam ut haberent prae oculis creationem mundi et sic cognoscerent Deum et timerent, quia proni erant ad idolatriam. Rabi Moyses dicit, quod habuit pro causa significationem triplicem moralem, quae signat requiem humanae mentis a peccatis et ab omnibus aliis rebus, in quibus quietem mentis non invenit, secundam significationem allegoricam, signans Christi quietem in sepulcro, et tertiam anagoicam, qua signat aeternam requiem, in qua sancti beatifice requiescent. Amen.