Distinctio XXXIV — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXXIV.]
Nunc de septem donis Spiritus Sancti agendum esti…
[1.] Ista distinctio 34, tractans de donis Spiritus Sancti,
primo continet, quod dona Spiritus Sancti sunt virtutes, quae quamvis dicantur multi spiritus, ut spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus fortitudinis etc., unus tamen Dei spiritus est, dividens illa dona singulis prout vult.
2° quod septem dona Spiritus Sancti in Christo fuerunt et sunt in angelis et beatis, sed non habent omnino hos usus et offitia, quae nunc habent.
3° quod quatuor sunt timores, scilicet servilis, initialis, humanus sive mundanus et castus.
4° quod timor servilis et initialis dicuntur in scriptura locis diversis initium sapientiae, sed ex causa diversa et ratione.
5° quod timor castus, qui expellit servilem, fuit et est in Christo et in beatis, sicut alia dona Spiritus Sancti.
6° quod in Christo non fuit timor mundanus sive humanus, quia malus est et in primo gradu cum mundo deseritur ; sed timor naturalis, vel qui hic vocatur humanus, scilicet quem quilibet homo habet respectu mortis, fuit in Christo.
[2.] Super his sunt hii versus :
L
sunt in patria [in angelis et beatis] virtutes, [permanent dona] sunt data septem ;
Sed patriae more revereris [Patrem], Christe, timore [non servili, sed casto].
Servilis timor inducit [caritatem sicut seta filum], sed [quia fit sine amore] cedit amori.
Est in surgente [a peccato converso] timor initialis amore ;
Sed perfectus amor [caritas] fugat hunc [servilem], retinens sibi castum [timorem].
Est [naturaliter cuilibet homini conveniens] timor humanus, timuit quo vulnera Christus.
[3.] Utrum dona sint virtutes ?
Et Magister dicit, quod sic ; sed doctores ponunt multiplices differentias virtutum et donorum, nec tamen ex illo sequitur, quod non sint virtutes dona quoad essentiam.
Ubi sciendum : licet omnes habitus dati divinitus possent generaliter dona dici, specialiter tamen et a proprietate septem sunt dona Spiritus Sancti, quae per ordinem Isaias 11 cap. enumerat a summo incipiens usque ad ultimum descendendo. Septem ergo dona sunt multiplici ratione :
primo, ut per haec expellantur septem vitia, ita ut timor expellat superbiam, pietas invidiam, scientia iram, quae est quasi quaedam insania, fortitudo accidiam, consilium avaritiam, intellectus gulam et sapientia luxuriam.
Secundo dicuntur dona septem esse propter expediendas vires naturales. Nam irascibilis indiget expediri tam in adversis quam in prosperis, in prosperis quidem per timorem, in adversis per fortitudinem. Concupiscibilis indiget expediri quantum ad effectum respectu proximi, quod fit per pietatem, et quantum ad affectum, quod fit per gustum sapientiae. Rationalis quoque ex pediri indiget in veritatis speculatione, quod fit per donum intellectus, et in veritatis electione, quod fit per donum consilii, atque in electi executione, quod fit per donum scientiae ; per hoc enim donum recte conversamur in medio nationis pravae atque perversae.
[4.] Utrum dona remanebunt in patria ?
Dicendum, quod sic, quantum ad habitus et quantum ad actus aliquos. Dona enim, quae perficiunt in vita contemplativa, sicut donum sapientiae et donum intellectus, habebunt actus circa propriam materiam, sed magis perfectos, quam modo ; alia autem dona non habebunt actus suos proprios circa materiam propriam, sed circa finem, sicut de virtutibus iam est dictum.
[5 ] Utrum tantum sunt quatuor species timoris ?
Et Magister dicit, quod sic.
Sciendum, quod timor et amor duo dicuntur esse praecepta, quibus ducimur in observandam legis Dei, de quibus (scilicet timore et amore) Magister in praesenti distinctione multa dicit. Est autem duplex timor in genere, scilicet naturalis et animalis.
Naturalis est, quo quis timet amittere bonum naturae sine perturbatione intellectus aut voluntatis quoad mores. Naturale quidem est omni animali timere mortem vel corporis periculum, dum visibiliter creditur irruere, et dolere, cum assit, quia aliter non optaret bonum naturale quaerendum nec delectaretur in habito, quod esset contra legem naturae. Ideo in tali timore non est peccatum inseparabiliter. Christus enim isto timore summe timuit, cum Matth. 14 dicitur : Coepit Iesus pavere et taedere, et Luce 22 : Factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Iste autem timor, qui in nullo concutit rationem declinando iustitiam, vocatur propassio, et non est peccatum, sed poena peccati.
Timor vero animalis habet quinque membra communia, quae sunt timor mundanus, timor humanus, timor servilis, timor initialis et timor filialis. Timor mundanus vocatur, quo culpabiliter timetur perdere dona mundi, quando scilicet ex hinc dimittitur bonum moris. Et iste timor semper est malus, quo nos saeculares sumus nimis iniustati.
Timor humanus est, quo quis timendo perdere bonum naturae incidit in peccatum, sed et iste est culpabilis.
Timor, servilis est, quo quis timet culpam committere solummodo propter poenam ; sed et iste est imperfectus propter carentiam caritatis, astringit tamen ad cavendum a malo et ad faciendum bonum de genere et ideo est utilis.
Timor initialis est, quo timetur peccare perdendo bonum gratiae partim propter poenam partim propter amorem iustitiae. Et quia iste timor habet aliquam scintillam caritatis, ideo est bonus moraliter et introducit timorem filialem, sive castum, secundum Augustinum super Canonica Iohannis, sicut seta introducit filum. Et illum dicunt David, Salomon et Ecclesiasticus initium esse sapientiae et iste est timor perfectissimus, ad quem nos mundani vix attingimus hic in via.
Timor filialis vel castus est timor, quo caritas timet bonum virtutis perdere aut malum culpae incurrere pure propter amorem iustitiae. De isto dicitur in Psalmo : Timor Domini sanctus permanet in saeculum. Et ponit Augustinus exemplum manuducens in notitiam huius timoris triplicis, qui respicit mores, quia bonum gratiae. Esto, quod sint tres uxores, omnes a corporali adulterio continentes :
prima petens commisceri cum altero a marito, sed solum timore poenae infligendae aut mundi scandalum hoc obmittit ;
2a vero partialiter propter ista et partialiter propter amorem, quem habet ad coniugem ;
3a vero pure propter amorem mariti et propter delectationem, quam habet in pulchritudine celibatus. Ita intelligendum est, quod proportionabiliter se habeantii hii timores. Unde de tertio vero et casto ac filiali loquitur Apostolus Romano 8 : Non, inquit, accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. Haec Doctor evangelicus Libro mandatorum cap. 10.
Ex his patet sufficientia specierum timoris et quod non solum sunt quatuor timores, sed sex, ut iam ostensum est. Et potest iam leviter intelligi, quis timor evacuabitur, quia omnis praeter filialem sive castum ; cum enim fuerit perfecta caritas, foras mittet timorem naturalem, mundanum, humanum, servilem, initialem, sed non filialem sive castum, qui est timor permanens in saeculum saeculi.
Istae differentiae timoris multum valent propter aequivocationem, quae in scripturis saepius reperitur.
[6.] Nota : Magister dicit in fine huius distinctionis : Dicitur timor iste naturalis non quia accesserit homini ex natura, secundum quod prius fuit instituta, quia non fuit iste timor concreatus homini nec de bonis naturalibus, sed quia corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cum corruptio inolevit, tamquam esset naturalis. Et iste est timor effectus peccati, ut praedictum est. Haec Magister.
