Distinctio XXXII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXXII

[Distinctio XXXII.]

 

Praemissis adiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit nos, que non est alia quam illa, qua diligimus eum…

 

[1.] Ista distinctio 32, tractans de increatae dilectionis suffidentia,

primo continet, quod dilectio Dei est divina substantia inmutabilis aeterna.

2° quod dilectio Dei vocatur effectus Dei, qui est mutabilis, suscipiens magis et minus, secundum quem dicitur Deus aliquem diligere magis, aliquem minus.

3° quod Deus omnes creaturas diligit, sed magis rationales, et eo amplius, quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis Unigenitum ipsum.

4° quod Deus aequaliter omnia diligit, quae facit, quia omnia approbat et omnia ei ab aeterno placent, nec magis ea iam diligit propter immutabilitatem suae dilectionis. Sed quod electos dicitur magis diligere quam reprobos, hoc est, quia ex sua dilectione maiora eis bona preparabit.

5° quod dilectio Dei consideratur secundum essentiam et secundum efficientiam ; primo modo non recipit magis et minus, sed 2° modo recipit : prima, inmutabilis nunquam nova, secunda vero e contrario.

6° quod simpliciter concedendum est de electis, quod eos semper amavit ; et de non electi simpliciter concedendum est, quod eos odio habuit et reprobavit.

 

[2.] Pro iam dictis sunt hii versus :

I

divinus amor [divina dilectio] effectum [efficientiam] et esse [essentiam] dicit,

Sed tamen effectus solus recipit [quoad electos] minus et plus.

Constat, quod effectum Dominus [ostendo dilectionis gratiam] pro tempore mutat.

Simpliciter [supple : concedendum est] Dominus electos semper amavit,

Odivit [supple : ratione culpae] reprobos, non quantum sunt opus eius [id est creatura].

 

[3.] Utrum Deus diligit omnem creaturam ?

Videtur, quod non. Nam Deus non diligit illud, quod odit ; sed Deus odit reprobos. Nam Malach. 1 dicitur : Esau odio habui et per Psalmistam dicit : Profecto odio oderam illos. Maior patet ex eo, quod dilectio et odium, cum sint opposita, non possunt simul respectu eiusdem verificari. Item : Deus non diligit creaturam affectu, quia affectiones non cadunt in Deum, nec diligit effectu, quia dilectio est in diligente, effectus autem dilectionis Dei non est in Deo sed in creatura dilecta.

 

In oppositum est illud Sapientiae 11: Diligis omnia, quae sunt, immo cum omnis artifex bonus diligit suum effectum et Deus est artifex, igitur etc.

 

Supponendum est, quod rem diligere est ipsi rei bonum bene velle. Dicitur ergo, quod Deus non diligit omnem creaturam ratione affectionis, sed ratione communicationis alicuius boni sic, quod dilectio dicitur potius Dei effectus, quam affectus. Communicatio autem bonitatis divinae consideratur in duplici genere effectus, scilicet in effectu naturae et in effectu gratiae. Effectus naturae omnibus creaturis est communis, effectus autem gratiae non. Hinc est, quod dilectio, quantum ad effectum, omnibus creaturis est communis ; et secundum illam dicitur diligere omnem creaturam. Quantum vero ad effectum gratiae, est specialis ; et quantum ad istum quosdam diligit et quosdam odit, quia quibusdam dat gratiam, quibusdam subtrahit.

 

Et patet, quod generali dilectione diligit omnem creaturam, sed speciali solum electos.

Ad primum dicitur negando antecedens : nam eandem rem Deus diligit et odit ; diligit communicando ei bonum nature et odit subtrahendo ei gratiam ratione culpae. Ad secundum negatur secunda pars assumpti : Deus enim diligit rem sine affectione accidentali, sed effectione, quae causatur a Deo in creatura.

 

[4.] Utrum Deus diligat ab aeterno creaturas ?

Dicendum, quod sic, pensando, quod verbum diligendi non ponit semper effectum in propria existentia. Unde et nos dicimur aliquem diligere, quando proponimus ei aliquod bonum communicare, quamvis actualiter non communicamus ; Deus autem ab aeterno proposuit creaturis bonum communicare, et ex tempore communicavit ; ideo dicitur, quod Deus diligit creaturas ab aeterno et ex tempore.

 

[5.] Utrum Deus diligat omnia aequaliter ?

Dicitur, quod voluntate aeque intensa omnia diligit, quia in dilectione sua respectu cuiuslibet rei habet infinitam efficaciam in diligendo. Et tamen ex parte effectus non diligit omnia aequaliter, quia maius bonum donat quibusdam creaturis.

 

[6.] Utrum Deus magis diligat iustum praescitum, quam peccatorem praedestinatum ?

Dicendum, quod non. Nam simpliciter loquendo Deus maius bonum vult pecccatori praedestinato, quam iusto praescito. Sed ut nunc maius bonum est in iusto praescito, quam in peccatore praedestinato. Unde simpliciter concedendum est, quod Deus magis diligit peccatorem praedestinatum, quam iustum praescitum, cum simpliciter magis bonum vult peccatori praedestinato quam iusto praescito eo, quod primo vult vitam aeternam effectualiter tribuere, alteri vero non vult, quamvis vult quemlibet hominem salvum fieri.