Distinctio XXVII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXVII

[Distinctio XXVII.]

 

 Um autem Christus fidem et spem non habuerit…

 

[1.] Ista est distinctio 27, tractans de caritate, quae primo continet, quod licet Christus fidem et spem non habuerit, tamen habuit caritatem secundum quod homo, qua maior esse non valet.

2° quod caritas est dilectio, qua diligitur Deus propter se et proximus propter Deum.

3° quod eadem est dilectio, qua diligitur Deus et qua diligitur proximus, quae Spiritus Sanctus est, et tamen dicitur gemina, propter duo dilecta, scilicet propter Deum et proximum, propter quae duo etiam sunt duo mandata.

4° quod diligere homo debet proximum solum in bono, quia alias eum non diligeret, nec propter Deum, et quod proximus hominis est omnis homo.

5° quod modus diligendi Deum insinuatur, cum dicitur ex toto corde, id est intellectu, sine errore, ex tota anima, id est voluntate, sine mali affectione, ex tota mente, id est memoria, ut omnes cogitationes et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea, que confers illi.

6° quod illud praeceptum non penitus impletur ab homine in hac vita mortali.

7° quod licet sint duo praecepta caritatis, saepe tamen unum ponitur pro utroque, non in merito, quia nec Deus sine proximo nec proximus sine Deo diligi potest.

 

[2.] Unde versus :

D

tradens, quod Christus amet [quia posuit animam suam pro amicis et inimicis, unde dilectionem habuit, in quantum homo, qua maior esse non potest scilicet in creatura], distinguit amorem.

Praeceptum duplicat Deus et frater [id est proximus duplicat, quia una caritas], nec amorem.

Unus amor, sed amata duo, sicut duo dona [id est sicut, bis datus est Spiritus Sanctus, semel in terra, 2° de caelo].    

Quando iubetur amor, modus [quod fiat ex tota anima] insinuatur amoris

Mandatumque [scilicet hoc : dilige Deum ex toto corde] docet, hominem quo currere debet.

 

[3.] Utrum dilectio, qua Deum diligimus, habeat modum ?

Dicendum primo, quod habet modum, in quo consistit, vel ad quem pertingit, cum sit finita, sed non habet modum, ultra quem homini progredi non liceat magis diligendo. Quantumcunque enim Deus diligitur ab homine, semper est magis diligendus. Unde supponendo, quod diligere est bene bonum velle, tunc sicut nemo potest nimis bene velle Deo, sic nemo potest nimis Deum diligere et per consequens cum diligit Deum, non habet modum diligendi Deum, supra quem non liceret ei amplius diligere, cum bene volendo sibi non posset sic sibi nimis bene velle. Si autem nimis Deum diligere, est bene bonum Deo velle sine fine, tunc quilibet et quantumcumque remisse diligat Deum meritorie, tunc recte ille diligit Deum sine modo nec sic potest aliquid recte diligi sine modo nisi solus Deus. Unde quia creaturam rationalem immo totam universitatem creaturarum servire placenter Deo et laudare et glorificare Deum, quantumcumque etiam potest, et Deum esse creatorem creantem et redimentem genus humanum et salvantem universitatem electorum minus est in forma sua, quam quod in se est Deus Trinitas et Deum esse : ergo totum etiam bene velle Deo, etiam quantum possum, minus est, quam me bene velle Deo, quantum possum, quod ipse est Deus.

 

Primo ergo et praecipue debemus velle bene Deo nostro toti Trinitati esse Deum et post esse creantem universitatem, redimentem ac salvantem totum genus electorum, iustissime et pulcherrime puniendo totum cumulum praescitorum ; deinde debemus bene velle Deo, quod serviat et placeat sibi universitas omnium in laudem et gloriam suam. Bene ergo velle Deo, quod ipse sit Deus, est bene velle bonum et cum ipse Deus sit primum et summum bonum, ergo rationalis creatura primo debet diligere Deum, quia primum et summum bonum, deinde debet diligere Deum, quia toti universitati est bonus, et post debet diligere Deum, quod ipse creaturae rationali sic diligenti est bonus ; sic enim Deus diligitur supra omne aliud diligibile, quae dilectio debet omnem aliam dilectionem, ut sit debita, mensurare. Quod si sit ordo eversus, scilicet quod creatura rationalis primo diligat Deum, quia ipsi creaturae diligenti est bonus, et deinde, quia ipse Deus in se est bonus, quis dubitat, quin illa dilectio est cassa atque vana ?

 

Ex isto patet, quod quicunque aliquam creaturam in amore Deo praeponit, ille non vere eum diligit et per consequens est sine caritate, non existens dignitate dignus Domini Iesu Christi, ipso dicente : Qui amat patrem aut matrem etc., non est me dignus.

 

Patet 2°, quod quicumque est in peccato mortali, ille non bene Deum diligit ; patet, quia non bene bonum vult Deo. Si enim bene vellet, tunc ordinate et recte Deum, qui est summum bonum, summe diligeret et per consequens nullam creaturam Deo praeponeret et sic nec in peccato mortali existeret. Oportet ergo, quod qui vere Deum diligit, quod ab omni crimine mundus sit et qui istam rationem dilectionis non capit, scilicet quod Deum super omnia diligat, iustus non erit.