Distinctio XIX — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XIX

[Distinctio XIX.]

 

 

Nunc igitur quaeramus, quomodo per mortem ipsius diabolo, a peccato et a poena redempti sumus…

 

[1.] Ista est distinctio 19 ostendens, quomodo merito Christi sumus redempti a malo.

Et primo continet, quod Christus per mortem suam nos liberavit a dimbolo, quia nos liberavit per eam a peccatis, que sunt vincula, quibus diabolus nos tenebat

2° continet, quod mors Christi nos iustificat, id est a peccatis solvit, quia per eam caritas excitatur in nobis ad diligendum eum, qui tanta fecit pro nobis.

3° quod Christus factus est homo mortalis, ut moriendo diabolum vinceret, quia si homo non esset, non iuste sed violenter homo ei tolli videretur.

4° quod Christus nos redemit a poena aeterna relaxando debitum, a temporali liberavit penitus in futuro.

5° [quod] Christus peccata nostra, id est poenam peccatorum nostrorum, dicitur portasse in corpore suo super lignum crucis, quia per ipsius poenam, quam in cruce tulit, omnis poena temporalis, quae pro peccato homini converso debetur, in baptismo penitus relaxatur.

6° quod Christus vere dicitur redemptor mundi et Dei, id est Trinitatis, et hominum mediator. Et ipse solus in scriptura dicitur mediator, redemptor vero aliquando dicitur Pater vel Spiritus Sanctus et hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem propriae humilitatis. Christus autem propter utrumque propter usum potestatis, quia Deus, et propter exhibitionem humilitatis, quia homo.

7° quod Christus dicitur mediator eo, quod estis medius inter Deum et homines ipsos reconcilians Deo et hoc, dum delet peccata hominum.

8° quod tota Trinitas nos sibi reconciliavit virtutis usu, dum peccata delet, sed solus Filius impletione obedientiae.

9° quod Christus dicitur mediator secundum humanam naturam et non secundum divinitatem eo, quod non fuit mediator inter Deum et Deum.

10° quod Christus medius non esset, nisi esset Deus et sic, nisi esset Deus et homo, extrema, scilicet creatorem, et creaturam, in se suppositaliter uniendo.

 

[2.] Pro quibusdam horum sunt hii versus :

 

T

mors [Christi, id est memorata] diligere faciens meae vincula culpae

Solvit [id est morte] et exinde iustus [iustificatus] sum liber ab hoste.

Nil [id est Christus] debens moritur, ut [id est peccator sanguine suo] debitor eripiatur ;

Deletor [Christus] culpae [peccati] poenam [scilicet per mortem] sic delet utramque [temporalem et aeternam].

In cruce [Christus] qui moritur pro nobis, ille redemptor

Est proprie [Pater et Spiritus Sanctus solum per usum potestatis], redemit quia naturam per utramque obedientiam [scilicet per potestatem divinam et humilitatis obedientiam humanam]

Sed solus [Christus : id est est mediator] mediat ut homo [quia Deus Deum concordare non potest], pacem quae reformat.

 

[3.] Utrum per passionem Christi sumus a peccato liberati ?

Dicendum, quod sic. Pro quo sciendum, quod passio Christi liberat a peccato et remittit peccatum effective et ministerialiter sicut et sacramenta Deus auctoritatem principaliter, fides iustitia et gratia formaliter, quia opponuntur peccato, quoad idem subiectum, sicut debita et conveniens dispositio dispositioni indebite et inconvenienti illius subiecti.

 

Item : passio Christi liberat a peccato et remittit peccatum obiective causando fidem et caritatem Christi, quae formaliter repugnat peccato praesertim mortali. Et dicunt quidam, quod culpae futurae per passionem Christi sunt deletae et non praecedentes. Sed verius dicitur, quod et praecedentes sunt deletae, ita quod virtus passionis Christi tanta est, ut ante se et post se effective ministerialiter et obiective causavit veram fidem redemptionis in praecedentibus Christi passionem, sicut sequentibus, quae fides formaliter iustificavit et liberavit sicut pie credentes. Et quidam pie credentes habuerunt fidem redemptionis explicitam, alii autem implicitam, quae eis suffecit actualis obiectiva causata a Christi passione effective ministerialiter.

 

Et quia passio Christi est accidens et proprie non est activum nisi, aequivoce, igitur potius dicitur, quod Christus secundum illam passionem liberavit et redemit a peccato, a poena et a diabolo. Ita quod gloria ascribatur Christo, qui secundum illud accidens hoc fecit. Dicitur ergo, quod passio Christi delevit nostra peccata, quia Christus delevit per passionem.

 

Et ex his breviter colligitur, quod quadrupliciter peccatum deletur :

uno modo formaliter, sicut albedo delet nigredinem ; et isto modo gratia delet peccata, cum unum oppositorum expellit reliqum.

2° modo effective et sic solus Deus delet peccata.

3° modo per modum meriti effective et ministerialiter ; et sic passio Christi delevit nostra peccata. Per ipsam enim Christus satisfaciendo pro tota natura humana meruit deletionem peccatorum.

4° modo per modum instrumenti : et sic sacramenta delent peccata, quae sunt instrumenta divinae misericordiae salvantis, transfundunt in nos vim passionis.

 

Ex his patet : Cum arguitur : iustificatio a culpa est per infusionem gratiae, sed solum Deus est, qui potest gratiam infundere sicut in I libro 3 et 4 ostenditur, ergo solum Deus potest culpam delere et hominem iustificare, quod non sequitur : Nam gratia delet, passio delet, sacramenta delent, contritio delet, sed ministerialiter effective, Deus autem sicut iustificat effective, sic et culpam delet Christus effective et ministerialiter per sanguinem suum. Apoc. 1 : Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

 

[4.] Utrum passio Christi delevit omnia peccata ?

Et planum est, quod non, quia peccatum diaboli est indelibile. Et dicitur etiam communiter, quod passio Christi, quantum ad sufficientiam delevit omnia peccata hominum, sed hoc solum ad istum intellectum, quod passio Christi sufficiebat delere omnium hominum peccata eo, quod Christus existens verus Deus et verus homo habuit infinitam efficaciam ad merendum et per consequens ad omnia peccata delendum. Sed quia maligni homines ponunt in gratitudinis obstaculum, ideo eorum crimina non delentur. Pro omnibus ergo sanguinem suum per passionem effudit, sed non in omnibus passio effectum accepit, quia non omnes a diabolo et a peccato et a poena perpetua redemit.