Distinctio IV — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio IV]
Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus Sancti, investigatione dignum nobis videtur, quare in Scriptura Spiritui Sancto hoc opus saepius tribuatur et de ipso Christus conceptus et natus memoretur…
[1.] Ista est distinctio 4, tractans de assumptionis causa efficiente, quae
1° continet, quod quamvis tota Trinitas Christi humanitatem produxit, tamen Spiritus Sanctus principaliter nominatur, quia Spiritus S. est caritas et donum Patris et Filii et ineffabili caritate Verbum Dei caro factum est et ineffabili Dei dono Filius Dei formam sibi univit.
2° quod, licet Filius Dei Christus dicatur conceptus et natus ex Maria et de Spiritu S., non tamen dicitur Spiritus S. filius, sicut dicitur Mariae filius, quia aliter est de Maria et aliter de Spiritu S.
3° quod modus iste, quo Christus dicitur natus de Maria Virgine, sicut Filius et de Spiritu S. non sicut filius, insinuat nobis gratiam, qua in filios gratiosissime adoptamur.
4° quod Christus secundum hominem conceptus et natus potest dici de Spiritu S., quia eum fecit ; per gratiam enim Dei et operationem Spiritus Sancti de carne Virginis est assumptum, quod Verbo est unitum.
5° quod Apostolus dicit Christum factum secundum carnem ex semine David Rom. 1, et [aliud] ad Galat. 4 dicit eum factum ex muliere.
[2.] Unde versus :
D
magis in scriptis datur incarnatio Verbi
Sancto Spiritui, quod vim designat amoris.
Nascitur ex matre Christus, de Pneumate sacro.
Illa tamen mater, non ille pater, sed in illo
Gratia signatur, quod homo Verbo sociatur.
Paulus sic factum monstrat, sine semine natum.
[3.] Dubitatur, utrum officina incarnationis Christi debet principaliter Spiritui S. appropriari ? Et patet, quod sic. Nam in opere incarnationis maxime apparet divina bonitas, quae appropriatur Spiritui S. ; igitur officina incarnationis appropriatur sibi, opus vero creationis Patri, in quo ostenditur Dei potentia, opus gubernationis Filio, in quo opere relucet maxime sapientia, quae Filio appropriatur.
[4.] Utrum Christus possit dici Filius Trinitatis ?
Et videtur, quod sic.
Nam Christus orans dixit : Pater noster, qui es in caelis et cum ibi ly Pater non supponit solum pro persona Patris personaliter, sed essentialiter pro essentia, quae est tres personae, igitur Christus totam Trinitatem vocavit Patrem. Item : si quilibet homo-non-Christus est filius Dei ratione creationis et quilibet homo-non-Christus existens in gratia praedestinationis dicitur filius totius Trinitatis, igitur a pari, cum Christus sit univoce homo nobiscum et frater noster, debet dici ratione creatae humanitatis et ratione praedestinationis Filius Trinitatis.
In oppositum est Magister in littera dicens, quod Christus, quamvis dicatur esse de Spiritu S., non tamen dicitur Spiritus S. filius.
Notandum, quod hominem Christum fecit Pater, Verbum et Spiritus S., cum opera Trinitatis ad extra sunt indivisa ; et iuxta illam factionem homo Christus sive humanitas Christi est eodem modo a tota Trinitate, sicut quilibet alius homo. Item : hominem Christum secundum gratiam praedestinationis adoptavit tota Trinitas, sicut quemlibet alium hominem praedestinatum, et ratione factionis sive creationis omnium hominum dicitur quaelibet divina persona Pater iuxta illud Deut. 32 : Numquid non ipse est Pater Tuus, qui possedit et creavit te et fecit ?
Sunt autem causae, quare Christus non dicitur Filius Trinitatis : 1a, ne sequaretur confusio relationum ; 2a, ne nomen Patris ad plures transeat personas et iterum sequatur confusio ; 3a, ne videatur Christus esse pura m creatura : non ergo Christus dicitur filius Spiritus Sancti, nec sui ipsius, nec tocius Trinitatis. Unde Magister facit magnam difficultatem, quare cum dicatur Christus natus et conceptus de Spiritu S., non dicitur filius Spiritus S. sicut dicitur filius Mariae Virginis, ex eo, quia conceptus est in Maria Virgine, et natus est ex ea. Sed pensando solum has praepositiones de et ex faciliter difficultas tollitur. Nam cum dicitur Christus est conceptus de Spiritu S. ly de dicit causam efficientem hominis Christi, et non causam materialem ex eo, quod Christus homo non est de Spiritu S., ut de Maria, sic, quod pars Spiritus S. vel totus Spiritus S. in Christi humanitatem compositive concurreret : hoc est enim impossibile, ut notum est. Sed cum dicitur Christus natus est ex Maria Virgine, ly « ex » dicit causam materialem Christi hominis eo, quod humanitatis Christi sanguis Virginis, qui est vel fuit pars Virginis, fuit materia, ex qua corpus sacratissimum est factum. Unde si ly « ex » aliquando additur respectu Dei vel alterius personae divinae, tunc non signat causam materialem, sed causam efficientem, ut ibi Rom. 11 : Ex quo omnia, aliquando causam originis sive personam ut ibi : Qui ex Patre Filioque procedit. Et istam distinctionem insinuat Ambrosius in 2 libro de Spiritu S. dicens : Quod ex aliquo est, aut ex substantia, aut ex potestate est eius. Ex substantia, sicut Filius, qui a Patre, et Spiritus S., qui a Patre Filioque procedit. Ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo et in utero habuit Maria ex Spiritu S. ? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus S. in carnem et ossa conversus est. Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate eius concepit, quis neget Spiritum S. dominicae incarnationis esse auctorem ?
Ecce his verbis ostendit Ambrosius, quod Christus homo non est de substantia Patris vel Spiritus S. per conversionem, ut est ex Mariae Virginis sanguine, nec est de substantia Spiritus S. secundum humanitatem, quia tunc secundum humanitatem esset aeternaliter consubstantialis, quod falsum est. Sed est de Spiritu S., quia ex operatione et potestate Spiritus S. a Virgine est conceptus. Et tunc ad 1m dicitur, quod quamvis in oratione dominica nomine Pater designatur essentia divina et sic Trinitas, tamen non debet dici Christus filius Trinitatis propter causas assignatas. Unde notanter ipse Christus docens discipulos dixit : Sic orabitis : Pater noster, quasi diceret : Vobis pertinet vocare quamlibet personam et Trinitatem Patrem ratione suae creationis, mihi autem non congruit, ne in vobis fiat confusio personarun. Et ex pari ratione negatur consequentia in secundo argumento
[5.] Utrum Virgo Maria debet dici mater Dei ?
Et videtur, quod non, quia tunc esset causa Dei, cum omnis mater est causa praerequisita ad esse sui filii. Sed consequens falsum videtur esse, quia tunc Deus esset causatum et sic dependens et posterius aliquo, quod videtur esse inconveniens.
In oppositum est vox Ecclesiae dicens et cantans, quod ipsa est Dei genitrix.
Dicendum, quod quaestio est vera. Ad rationem uno modo negatur consequentia propter rudes et multiplicitatem consequentis, sed 2° et melius videtur debere concedi consequentia et consequens Et quando arguitur : tunc sequitur, quod Deus esset causatum et dependens et posterius aliquo - conceditur consequentia. Nam Deus est homo et sic causatum et dependens et posterius divinitate. Sed ex illo non sequitur, quod Deus, ut huiusmodi, vel Deitas causaretur vel dependeret ab aliquo vel esset posterior aliquo ; nec potest negari, quin Virgo Maria sit causa humanitatis Christi, sicut ratio probat. Sed ex illo non sequitur, quod Virgo Maria sit causa divinitatis, quamvis sit causa Dei, quia Christi secundum humanitatem.
