Distinctio IX — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio IX

[Distinctio IX.]

 

 

Praeterea investigari oportet, utrum caro Christi et anima una eademque cum Verbo adoratione debeant adorari…

 

[1.] Ista est distinctio 9 in qua tractatur de quibusdam, quae ex unione nature divinae et humanae videntur convenire ipsi naturae humanae.

Et 1° continet ista distinctio, quod latria est cultus soli Deo debitus, qui graece dicitur theosebia, id est Dei cultus, vel eusebia, id est bonus cultus, latine vero dicitur pietas.

2° continet, quod praeter latriam est duplex adoratio, scilicet dulia et hyperdulia. Dulia, quae potest purae creaturae exhiberi, hyperdulia vero soli humanitati Christi eo, quod ratione unionis hypostaticae humanitas Christi est super omnem creaturam veneranda.

3° continet, quod quidam dicunt humanitatem Christi non esse adorandam latria, sed hyperdulia. Alii autem dicunt ipsam cum Verbo una esse adoratione adorandam.

 

[2.] Unde versus :

I

caro cum Verbo cultu veneranda sit uno.

 

[3.] Dubitatur, utrum aliqua pura creatura sit adoratione latriae adoranda ?

Arguitur, quod sic. Nam humanitas Christi est adoratione latriae adoranda, et ipsa humanitas Christi est pura creatura : igitur quaestio vera.

 

In oppositum sic : omnis latria est adoratio soli Deo debita : igitur nulli purae creaturae est exhibenda. Consequentiae tenet, quia ex opposito consequentis regulariter potest sequi oppositum antecedentis et antecedens patet ex defnitione latriae. Dicitur enim latria cultus soli Deo debitus.

 

Pro quaestione est notandum, quod adoratio idem est quod reverentia, quae potest et bene et male fieri. Est autem adoratio triplex debite exhibenda, scilicet latria, quae soli Deo est debita, dulia, quae est reverentia puris debita creaturis, et hyperdulia, quae est reverentia debita Christo, qui secundum duplicem naturam est simul creator et creatura. Sicut enim sunt aliqua incommunicabiliter in Deo, ut omnipotentia, omniscientia et efficacissime omnivolentia cum ceteris proprietatibus Deo propriis : sic aliqui sunt honores sibi appropriatissime tribuendi. Et ex alio latere aliqua sibi analogice conveniunt, ut dominatio, potestas, dignitas et similia.

 

Sic correspondenter sunt duo modi adorationum, personis honorabilibus tribuendi : primus soli Deo competit, qui dicitur latria ; secundus secundarie competit creaturis, in quantum relucet in illis imago Dei, sed principaliter competit Deo, ad cuius imaginem creata sunt, ut homo et angelus - et ista adoratio vocatur dulia. Honor autem humanitati Christi debitus vocatur hyperdulia vel dulia superior. Et cum omnis talis honor exhibitus creaturae solum sibi competit, in quantum ad imaginem et similitudinem Dei facta est, patet, quod tali reverentia Deus sit principaliter honorandus et secundarie creaturae rationales, ut virtutes et dignitates, participant. Et istud praetendebat Salvator dicens diabolo Matthei 4 : Dominum Deum tuum adorabis, scilicet latria, et illi soli servies, scilicet principaliter dulia.

 

Et patet, quod idolatria committitur dupliciter, scilicet active et passive. Active scilicet per illum, qui exhibet honorem Deo debitum creaturis, sive latria sive dulia creaturam principaliter adorando. Passive autem assumendo vel aspirando ad honorem Deo debitum. Et sic omnis superbus et per consequens omnis peccans mortaliter est idolatra, tum quia in amore praefert aliquam creaturam creatori, tum etiam, quia superbiendo aspirat, ut non subiciatur superiori, quod Deo est proprium. Et utroque modo diabolus idolatravit : 1° nolendo subici Deo, 2° volens adorari se a Christo.

2° notandum est secundum Originem super Exodi 2 super illo textu : Non adorabis ea neque coles, quod adoratio et cultus differunt. Nam dicit : Cultus pertinet ad affectum mentalem, sed adoratio ad reverendam corporalem. Colere, inquit est toto mentis affectu et studio illi, quod colitur, mancipari. Sed adorare potest quis invitus vel fictus, faciendo signa sensibilia sine mentis correspondentia.

Potest autem adoratio fieri multipliciter tam opere quam sermone. Opere caput inclinando, corpus incurvando, genu flectendo, brachia extendendo, manus expandendo, totum corpus prosternendo, caputium deponendo, turificando, offerendo, sacrificando vel aliud simile faciendo, quod variatio hominum adinvenit. Fit autem adoratio communiter : 1° nunc peccata confitendo, nunc orando, nunc gratias agendo, nunc laudando. Primum fit ad malum habitum amovendum, secundum ad bonum futurum adquirendum, tertium ad bonum habitum recompensandum, et quartum ad Deum pro continuatione benevolentiae debite collaudandum.

 

Istis notatis conclusio sit ista : Caro Christi sive humanitas Christi in se considerata non est adoratione latriae adoranda. Patet ista conclusio per Glossam super illud Psalmi : Adorate scabellum pedum eius, quae dicit : Caro Christi non est adoranda illa adoratione latriae, quae soli Deo debetur, Attamen caro Christi, quia est Verbo unita suppositaliter, est hyperdulia adoranda. Et hoc innuit auctoritas Augustini, ostendens exemplariter, quomodo purpura vel diadema regis, ut sunt separata a rege, non sunt adoranda, sed coniuncta regi ; hoc est, quia rex in illis adoratur. Sic humanitas Christi in se considerata per intellectum, quamvis non separata realiter, non est adoranda latria, quamvis Christus homo est adoratione latriae adorandus.

 

Conclusio 2 : non licet adorare imaginem Salvatoris latria. Probatur : non licet alicui adorare imaginem Salvatoris adoratione sibi indebita. Et quia omnis latria est adoratio indebita imagini Salvatoris, sequitur veritas probanda. Minor sic arguitur : omnis adoratio latriae est soli Deo debita. Nulla adoratio soli Deo debita debetur imagini Salvatoris, cum nulla talis imago sit Salvator. Ergo minor vera. Item : eo ipso, quod quis adorat latria, confitetur illud essentialiter esse Deum. Ergo si licet alicui adorare imaginem Salvatoris latria, licet ei confiteri imaginem talem esse essentialiter Deum. Et cum eo ipso, quo talis imago est, ipsa est essentialiter aliud a Deo, sequitur, quod liceret ei confiteri aliud a Deo esse Deum.

 

Item : omnis licita adoratio imaginis Salvatoris est dulia.  Nulla dulia est latria ; ergo nulla licita adoratio imaginis Salvatoris est latria. Patet consequentia cum minori et assumptum per hoc, quod omnis licita adoratio imaginis Salvatoris est adoratio debita creaturae. Patet etiam ista conclusio ex praecedenti conclusione. Nam si humanitas, ut huiusmodi, non est adoranda latria nec imago Christi. Patet etiam ista sententia per Holgot super illo textu : Omnibus mobilibus mobilior est Sapientia, Sapientiae 7. Non, inquit, docendi sunt simplices, ut sic in lapidibus et lignis Deum adorent, propter similitudinem ad idolatriam, quamvis possit homo adorare Deum sub pia intentione in quacumque re sine peccato, quia cum habere possit speciem mali, melius est a talibus adorationibus abstinere.

 

Item : super illo textu : Infelices autem sunt etc., Sapientiae 13, dicit : Quia in hac lectione vituperantur adoratores imaginum, sit ista dubitatio litteralis utrum liceat Christianis aliquas imagines adorare. Et videtur quod non, quia Exodi 2 dicitur : Non facies tibi imaginem neque ullam similitudinem. Si non licet facere, multo fortius non licet adorare. Item : de nullo alio vituperantur in scriptura idolatrae, nisi quod adoraverunt opus manuum suarum, sicut patet in hac lectione. Sed imagines sunt opera manuum hominum, de auro, argento, lignis et lapidibus : ergo non licet illas adorare. Item in Canone scripturae nihil tale legitur esse doctum. Ergo superstitiosum videtur tales ima]gines introducere.

 

 

Ad oppositum est ritus Ecclesiae et Damascenus IV Sententiarum cap. 8, quod intitulatur De sanctis imaginibus ubi allegat dominum Basilum dicentem, quod honor imaginis ad prototipum pervenit, id est ad exemplar. Subdit ultra dicens : ad istam quaestionem respondet S. Thomas super 3 libro distinctione 9, quod imago potest dupliciter considerari : vel secundum quod est res quaedam, vel secundum quod est imago. 1° modo nullus honor sibi debetur, sicut nec ligno vel lapidi. 2° modo idem motus est in imaginem et imaginatum : et ideo idem honor et unus honor debetur imagini et illi, cuius imago est. Sed contra istam responsionem obitio 1° quia latria honor soli Deo debitus est ; sed nulla imago Deus est : ergo nulli imagini debetur talis honor. Ergo contradictionem includit dicere, quod latria sit honor soli Deo debitus et tamen debeatur imagini Christi et Christo. Si quidem idem honor debetur imagini Christi et Christo, idem honor debetur lapidi et Christo et per consequens idem honor debetur Deo et creaturae. Praeterea : qui [adorat et] honorat aliquid honore latriae, confitetur illud esse Deum. Ergo si aliquis posset licite honorare imaginem cultu latriae, potest protestari et confiteri aliud a Deo esse Deum. Ideo aliter potest dici, quod nulla adoratio debetur imagini nec licet adorare imaginem.

 

Vera enim adoratio consistit in spiritu, devotione et amore summo et istam nullo modo debemus in aliquam creaturam dirigere. Quia tamen propter imaginem Christi excitamur ad adorandum Christum et coram imagine adorationem nostram facimus, dicitur large sumendo, quod imaginem adoramus. Unde videtur mihi dicendum, quod nec adoro imaginem Christi, quia signum nec quia imago Christi, sed adoro Christum coram imagine Christi, quia est imago Christi et excitat me ad adorandum Christum. Et sic expono Iohannem Damascenum libro IV cap. 8, ubi videtur docere, quod imagines sanctorum debent adorari. Hoc intelligo sic, quod propter imaginis repraesentationem licet mihi coram imagine sanctum, cuius est, orare. Et eodem modo intelligo S. Thomam et Basilium et totum Ecclesiae ritum. Nec video bene esse dictum, quod eodem honore honoretur imago et Deus, cuius est imago.

Haec Holgoth.

 

Ecce iste doctor plane tenet, quod imago Christi non est latria adoranda ; et consequenter nec aliae imagines sunt adorande. Et pro isto est b. Gregorius in Registro 9 epistola 69 scribens ad Serenum episcopum : Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses omnino laudamus, fregisse vero reprehendimus. Aliud enim est picturam adorare, aliud per picturae historiam quid adorandum addiscere. Idem ibidem libro 10 epistola ad eundem episcopum sic scribit : Si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare vero imagines modis omnibus omnino veta. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant et in adoratione solius Trinitatis prosternantur. Eadem sententia patet ibidem libro 14 epistola.

 

Item S. Clemens in Itinerario : Imagines visibiles nos ad honorem invisibilis Dei adoramus, quod certissime falsum est ; si enim vere velitis imaginem Dei colere, homini, bene facientes veram in eo Dei imaginem coleretis. In omni enim homine est imago Dei, non tamen in omnibus Dei similitudo est, sed ubi benigna, est anima, et mens pura. Si ergo vere velitis honorare imaginem Dei, nos vobis, quod verum est, aperimus, ut homini, qui ad imaginem Dei factus est, bene faciatis, honorem et reverentiam deferatis, esurienti cibum, sitienti potum, nudo indumentum, aegro ministerium, peregrino hospitium et in carcere posito necessaria ministretis. Et hoc est, quod vere delatum putabitur. Haec autem in tantum, ad honorem Dei cedunt, ut qui ista non fecerit, si potuit, contumeliam imagini divinae intulisse credatur. Quis enim iste honor Dei est per lapideas et ligneas formas discurrere et, inanes atque exanimes, figuras tamquam numina, adorare et hominem, in quo vere imago, Dei est, spernere ? Immo potius certi estote, quod si quis homicidium facit aut adulterium et quidquid in homine vel, pene vel, iniurie geritur, in his omnibus imago Dei violatur.

Haec S. Clemens.

Ad idem est Decretum De consecr. dist. 3 cap. Venerabiles, quod imaginibus non debemus servire nec in illis spem ponere.

 

Ecce ex iam dictis patet, quod non sunt imagines adorandae. Scribit etiam Epiphanius Cyprianus ad Iohannem Constantinopolitanum in epistola, quam b.  Hieronymus transtulit et ponitur inter epistolas suas 51, et illam sic scribit : Inveni, inquit episcopus, velum pendens in foribus Ecclesiae, tinctum atque depictum imagine Christi crucifixi. Cum ergo vidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi velum et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. Et sequitur : Praecipue in ecclesia Christi huiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi.

Haec ille.

 

Ex dicto b. Gregorii habetur, quod praecipit, omnibus modis omnino imagines, [non] adorare ; et 2° habetur, quod in adoratione solius Trinitatis prosternamur.

Ex dicto autem b. Clementis habetur, quod homo est imago Dei potior quam lignea vel argentea. Et sic foret homo potius quam imago huiusmodi adorandus.

 

Sed contra dicta instatur : nam iuxta illud Psalmi 98 : Adorate scabellum pedum eius, secundum Nic. de Lira, id est archam, quae figurabat humanitatem Christi ; igitur licet imaginem adorare. Item : ad Hebreos 11 refert Apostolus, quod Iacob fide moriens singulos filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius. Ecce dicit adoravit fastigium, id est summitatem virgae Ioseph, figurantis regnum Christi. Item : populus Israeliticus adoravit serpentem aeneum, qui Christum figuravit ; ergo… Item : Abraham legitur adorasse hominem Genesis 18. Item : canit Ecclesia : Tuam crucem adoramus, Domine ! Item : canit Ecclesia in die Palmarum coram imagine crucifixi : Ave, rex noster !

 

Et arguitur pro illa parte sic : Licet honorare eodem osculo, genuflexione, eadem capitis inclinatione imaginem crucifixi, sicut Christum. Sed illud osculum, genuflexio et capitis inclinatio sunt latria sive adoratio : ergo licet eadem adoratione adorare Christum et imaginem eius.

 

Ad auctoritates dicitur, quod non illa signa, sed signata per illa signa adoraverunt, sicut Holgoth dicit : Unde sicut patres antiqui bibebant aquam de petra et manducabant de manna et non adoraverunt illa, sed credebant futurum Christum, de quo bibebant et manducabant, dicente Apostolo I Cor. 10 : Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt et omne secundem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra : petra autem erat Christus. Sicut adoraverunt Christum in signo patres Veteris Testamenti, sic nos adoramus Christum in signo et non signum. Unde, omnia illa debent exponi ad signatum et non ad signum. Unde dicens ecclesia haec verba : Ave rex noster, non adorat ipsam imaginem cum his verbis, cum non dirigit illa verba ad imaginem et specialiter nec intentionem, sed ad suum signatum. Similiter cum dicit : Tuam crucem adoramus, Domine, dirigit verba ad Christum, signans, quia ipsum Christum crucifixum adorat per crucem.

 

Et pro argumento notandum est, quod, ut supra dicitur secundum Origenem, adoratio consistit in spiritu, devotione et amore summo. Quod innuit Salvator dicens Iohannis 4 : Veri adoratores adorabunt te in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum in spiritu et veritate. Spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate, oportet adorare.

 

Unde sicut latria, quae debetur soli Deo ratione summae bonitatis, potentiae, maiestatis et dominii, sumitur tripliciter. Aliquando pro eo, quod exhibetur in obsequium, ut est sacrifitium, genuflexio, oratio, decapuciatio, et sic de aliis. Aliquando vero sumitur pro exhibitione huismodi munerum. Tertio pro habitu, quo exhibetur obsequium aliquod huiusmodi. 1° modo latria est materia virtutis ; 2° modo, actus ; 3° modo, vinus. Pari modo adoratio, sumitur tripliciter et nullo istorum modorum, debetur imagini, sed imaginato

 

Ex quo patet, quod quamvis coram imagine Christi vel alia cuiuscumque sancti licite possunt, homines genu flectere, orare, offerre, candelas ponere et sic faciunt : non tamen in nomine imaginis, sed in nomine illius, cuius est, imiago, illa debent facere, sicut et imago non propter se, sed propter imaginatum est coram hominibus sculpta, posita vel depicta. Secundo patet, quod non sequitur : ille homo coram imagine orat : igitur imaginem orat. Similiter non sequitur ; ille osculatur imaginem, igitur ille osculo adorat imaginem. Unde licet tale osculum sit materia latriae, non tamen ipsum est latria vel dulia. Sicut licet distributio, qua homo distribuit uno tempore virtuose et alio tempore vitiose temporalia, sit materia operis virtutis, non tamen ipsa est virtus, cum omnis virtus sit per se bona. Ex quo tertio patet, quod falsum est, quod adorans Salvatorem osculando imaginem eius eadem adoratione, quae est osculum, adoratio Salvatorem et imaginem eius, cum nullum tale osculum, sit adoratio, licet sit materia adorationis. Quarto patet, quod licet fideli multa signa adorationis exteriora coram imagine Christi vel alicuius sancti facere, quibus non licet eas adorare, vel quae non licet eis exhibere.

 

Patet istud de peccatorum confessione, de oratione obtinendi veniam peccatorum vel beatitudinem, de gratiarum actione et aliorum diversorum munerum oblatione. Unde quia imago Christi vel alia alicuius, sancti non offert se nobis pro se, sed pro illo, cuius est imago, ideo omnis reverentia, quae fit vel ex hibetur coram imagine, illa exhibetur imaginato.

 

Et quoad istud sonat superius data auctoritas Basilii, quae dicit, quod honor imaginis ad prototypum, id est ad exemplar pervenit, quia honor factus coram Christi imagine transit ad Christum, qui est exemplar imaginis.

Sed obicitur sic : imagines dicuntur sanctae, igitur sunt adorandae. Hic dicitur, quod non valet consequentia, quia pari ratione quaelibet biblia esset adoranda. Sicut enim litterae sanctarum veritatum vel voces sunt sanctae ex hoc, quia significant sanctas veritates, ut patet de litteris, quas vocamus sacram scripturam : sic ex pari imagines dicuntur sanctae ex eo, quod significant sanctos.

 

Et hinc est, quod Luciferi imago vel Herculis non dicitur sancta, quia significat non sanctum Luciferum vel non sanctum Herculem, si in infidelitate finivit, nec imago Iudae dicitur sancta, quamvis representet unum de discipulis1 [Domini], Iesu Christi.

 

Qualiter autem adorandi sunt praelati aut domini saeculares, tactum est superius, quia caute, adoratione quae dicitur dulia, quae secundum Augustinum 10 De civitate Dei est servitium, quod servus exhibet homini dominanti, in recognitionem sui dominii. Illa enim debetur creaturis, in quantum in eis relucet imago Dei, sed principaliter convenit Deo, ut dictum est, ad cuius imaginem creata sunt, ut homo et angelus. Et de ista adoratione dicitur Genesis 21 : Serviant tibi populi et adorent te tribus ! Sic Abraham adoravit Genesis 23, Iosue etiam adoravit angelum Iosue 5. Et Mardocheus timens, ne erraret in ista adoratione, noluit adorare Aman superbissimum. Unde Hester 13 dixit : Scis, quia non pro superbia et contumelia, aliquaque glorie cupiditate fecerim hoc, ut non adoraverim Aman superbissimum. Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem, sed timui, ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorem excepto Deo meo. Et Salvator Matthei 4 dicit : Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Et Iohannes Evangelista cum voluit adorare angelum, prohibitus est. Unde Apoc. 19 : Cecidi ante pedes eius (scilicet angeli) ut adorem eum et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Et sequitur : Deum adora !

Ecce, altissimum theologum de adoratione angelus Domini informavit.

 

Ex iam dictis potest patere, qualiter fidelis debet se in adoratione habere quoad Deum et consequenter ad eius creaturas, cavens ab idolatria et errore.