Distinctio VI — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio VI]
Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis…
[1.] Ista distinctio 6 est de his, quae unionem divinae naturae et humanae naturae concomitantur.
Et 1° continet, quod una opinio dicit in Verbi incarnatione hominem quendam ex anima rationali et humana carne constitutum, ex quibus duobus omnis homo verus constituitur, et ille homo cepit esse Deus.
2° quod secunda opinio dicit hominem illum non ex anima rationali et humana carne subsistere tantum, sed ex natura humana et divina, id est ex tribus substantiis, scilicet divinitate, carne et anima constare, et hanc Christum facere et unam tantum personam fuisse ante incarnationem simplicem, sed in incarnatione factam conpositam ex divinitate et humanitate, nec est alia persona, quam prius, sed prius tantum Dei erat persona, nunc autem Dei et hominis.
3° continet, quod tertia opinio ponit personam ex naturis conpositam et hominem assumptum sive etiam substantiam aliquam ibi ex anima et carne conpositam vel factam negat, sed haec duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae vel naturae unita dicit, ut non ex illis duobus vel tribus aliqua substantia vel persona componatur, sed illis duobus velut indumento Verbum est vestitum. Et ista in aliquibus propositionibus patebunt in 7 distinctione.
[2.] Propter quod pro ista distinctione et sequenti sunt isti duo versus :
F [sexta]
species habitus
G [id est septima]
tres ponit tibi sensus [intelligentias],
Quomodo dicatur Deus ens, quod factus homo sit.
[3.] Quia iste opiniones intellectum simplicium obnubilant et taedium magnum ipsis simplicibus generant, ideo non est necesse ipsas multum discutere, sed quod tenent concorditer et catholice, illud breviter explicare. Dicitur ergo breviter, quod iste tres opiniones in his quatuor veris punctis concordant :
1° quod ponunt tantum unam personam in Christo, ut evitent errorem Nestorii, qui in Christo posuit duas personas ;
2° ponunt duas naturas contra errorem Euthicianorum ponendum tantum unam ;
3° ponunt duas naturas assumptas a Christo, carnem et animam, contra Manicheos negantes Verbum assumpsisse veram carnem.
4° ponunt naturam assumptam non praeextitisse ante asumptionem contra errorem Origenis, qui (ut dicit b. Ieronimus) posuit animas omnium hominum in principio creationis mundi fuisse creatas. Si ergo quis nequit difficultates opinionum circa bene dictam incarnationem discutere, quia difficile est, teneat puncta cum sancta Ecclesia et vivat bene et tunc intelliget. Unde Magister allegat Augustinum in De modo incarnationis, qui dicit : Si quaeritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc, quod factum est, conversum atque mutatum, sed carne, ut carnalibus congruenter appareret, indutum : ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima ; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo et bona operando ; difficilia enim sunt haec. Ecce sententia bona Augustini. Vive ergo bene, qui vis incarnationem concipere recte. Nam dicit Bernardus : Vis intelligere unionem ? Esto sanctus et intelliges. Et Gregorius dicit : Custodia mandatorum aperit, intelligentiam secretorum.
[4.] Dubitatur hic, utrum persona Christi sit composita.
Et videtur, quod sic, ut dicit secunda opinio et multae auctoritates Augustini et Damasceni.
In oppositum est Richardus 2 principali q.3 dicens, quod persona Christi non est composita.
Sciendum, quod secundum Richardum compositum causatur ex partibus, ex quibus causatur actualis subsistentia totius et tamen ipse partes non habent propriam actualem existentiam in suo toto, sed subsistunt per actualem subsistentiam totius. Unde dicuntur partes ideo actualiter subsistentes, quia totum ex illis compositum actualiter subsistit. Et quia persona Christi non est conposita ex divinitate et humanitate eo, quod divinitas non potest esse pars alicuius, nam dicit Augustinus in Libro contra Maximinum : Christus una persona est geminae substantiae, quia et Deus est et homo est, nec tamen Deus pars huius personae dici potest, alioquin Filius Dei Deus antequam susciperet formam servi, non erat totus et crevit, cum homo divinitati accessit. Ecce Deum dicit non esse partem illius personae. Ubi vult Augustinus, quod si Deitas esset pars, tunc non esset prius Christus ita perfectus, sicut post assumptionem humanitatis, cum omne totum est qualibet parte sui perfectius ; etiam sequeretur, quod aliquid esset prius temporaliter persona Christi, quia Verbum, sive Deus esset prius persona Christi, si esset composita : nam ipsa componeretur solum temporaliter post incarnationem et Deus aeternaliter et per totum tempus usque incarnationis instans ipsam praecederet ; ergo ex his videtur, quod persona Christi non est proprie composita. Vocando autem conpositionem unionem naturarum in supposito, vere conceditur, quod Christus est compositum ex divinitate et humanitate, sicut homo alius est compositum ex spiritu et corpore. Pro quo sonat dictum Athanasii in Symbolo cum dicit : Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus hoc est : sicut ex anima rationali, quae est Spiritus, et carne unus est homo, ita ex Deitate et humanitate unus est Christus. Et patet, quomodo intelligendi sunt negantes Christi personam post incarnationem esse compositam, quia primo modo. Alii vero concedentes oppositum in voce concipiendi sunt secundo modo.
