Distinctio XXXI — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXXI.]
Illud quoque non est praetermittendum, quod quidam asserunt caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere nullumque damnandum hanc aliquando habere…
[1.] Ista est distinctio 31, tractans de caritatis firmitate et permanentia.
Primo continet, quod caritas potest deperdi ab homine.
2° quod imperfectio caritatis, qua hic diligimus, evacuabitur in patria et aucta manebit ; fides vero et spes evacuabuntur penitus, scientia vero evacuabitur secundum actum et modum suum, qui pro nunc est, et alium modum retinebit.
3° quod Christus habuit caritatem iuxta modum patriae, non viae, quia eundem ordinem diligendi implevit, qui servatur in patria, non in via, quo modo diliguntur solum electi ad beatitudinem.
4° quod dilectio, qua Deus nos diligit, non est alia, quam illa, qua nos diligimus Deum ; et eadem dilectione Pater et Filius et Spiritus Sanctus se diligunt et nos.
[2.] Pro aliquibus istorum sunt hii versus :
H
dicit, quod amor habitus perdi queat et quit.
in Christo fuit caritas patriae non viae, quae solum voluit electis, quod Deo placet
Electos solos sicut se Christus amavit.
[3 ] Utrum caritas semel habita ab homine possit amitti ?
Quid sit caritas, dictum est circa primum distinctione 10 et 17. Est tamen adhuc sciendum, quod duplex est caritas, scilicet praedestinationis et praesentis iustitiae. Caritas praedestinationis est caritas, qua Deus aeternaliter diligit praedestinatos ; et illa caritas, sicut est aeterna, sic nec incipit, nec desinit esse ; et per consequens illa caritas non excidit iuxta dictum Apostoli I Corinth. 13. Caritas autem praesentis iustitiae est caritas, quae est qualitas creata, qua homo secundum praesentem iustitiam est carus Deo, et illa, cum non sit aeterna, secundum existentiam incipit esse et etiam potest desinere esse in homine pro dato, tempore, et per consequens habita potest amitti. Et iuxta primam acceptionem processit Augustinus et alii, quos Magister adducit in textu. Sed iuxta alteram acceptionem procedit ipse Magister. Et patet, quod in illa aequivocatione procedentes utrique verum dicunt et non contradicunt mutuo.
Et simili ratione dicitur de libro vitae, qui est Dei notitia de hominis vita, in quo quidam scripti sunt secundum praescientiam praedestinationis, sicut sunt illi, qui vitam aeternam sunt habituri, et illi sic scripti nunquam delentur ; alii scripti sunt secundum praesentem iustitiam, sicut sunt praesciti, qui pro dato tempore sunt boni, et illi delentur de libro vitae, sicut Iudas. Unde liber vitae habet duas paginas : unam scientiam praedestinationis, in qua scripti sunt omnes electi, qui nequaquam deleri possunt, ut dicit Augustinus ; aliam praesentis iustitiae, in qua scribuntur saepe praesciti, et illi deleri possunt, de quibus dicit Psalmista : Deleantur de libro viventium, id est praedestinatorum etc.
