Distinctio XXXVI — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXXVI.]
Solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, ut separatim non possint possideri ab aliquo ; sed qui unam habet, omnes habeat…
[1.] Ista distincctio 36 tractans de virtutum connexione primo continet, quod omnes virtutes sic se habent ad invicem, quod qui una caret, nullam habet, et qui unam habet, omnes habet.
2° continet, quod non quivis virtuosus omnes virtutes aequaliter cum alio virtuoso possidet, sed aliqua virtus minus habetur ab uno virtuoso, quam ab alio, ut aliqui dicunt, sicut pacientia in, Iob emicuit, humilitas in David. Alii dicunt verius omnes virtutes et simul et, pares esse, in quocunque sunt, ut qui in una par extiterit alteri, in omnibus aequalis erit.
3° quod propter differentiam actuum et exercitiorum exteriorum ipsas virtutes magis vel minus habere quis dicitur, cum tamen omnes simul et aequaliter habeat, quantum ad mentis habitum et earum essentiam, in actu vero aliam magis, aliam minus habet.
4° quod peccata non dicuntur paria.
5° quod omnia moralia in lege et prophetis tradita reducuntur ad decem praecepta ; et illa decem ad duo praecepta caritatis.
6° quod caerimonialia clarescente veritate cessaverunt velud umbra, verumtamen secundum spiritualem intellectum, quem continent, ad caritatem referuntur.
7° quod inimicus iustitiae est, qui timore poenae non peccat, amicus vero, qui amore non peccat. Legis ergo et omnium scripturarum plenitudo est Dei et proximi dilectio.
[2.] Pro aliquibus horum sunt hii versus :
N
ubi [in quo homine aliquae] virtutes sunt [simul], omnes atque pares sunt [atque, quoad mentiis habitum] ;
Actu dissimili [id est differenti vel inaequali], sed non hoc de vitiis dic [scilicet quod sint simul et paria].
[3.] Quaeritur, utrum virtutes morales sunt connexae ita quod habita una habeantur omnes. Notandum primo, quod Augustinus in Epistola ad Ieronimum, quem allegat Magister in ista distinctione dicit : Ut generaliter breviterque conplectar, quam de virtute habeo notionem, virtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. Et alibi dicit : Virtus est amor ordinis. Et ille diffinitiones breves sunt et bonae et in unum concurrunt. Qui enim diligit, quod diligendum est, ille habet amorem ordinis ; et e contra, qui habet amorem ordinis, ille diligit, quod diligendum est.
2° notandum, quod virtutes morales sunt, quae dicuntur politicae ex eo, quia disponunt vitam humanam ad opera exteriora et pugnant contra vitia. Et quatuor illarum dicuntur cardinales, quia in ipsis tota vita hominis debet verti, sicut hostium in cardine. Et sunt iste : prudentia, fortitudo, iustitia et temperantia, de quibus supra dictum est.
Sunt autem aliae octo, quas Aristoteles in diversis locis ponit Ethicorum et Magnorum Moralium, scilicet magnanimitas, liberalitas, magnificentia, philotimia mansuetudo, quae alio nomine dicitur sodalitas, veracitas (sive veritas) et eutrapelia. Omne enim bonum, circa quod versantur mores hominum, aut est bonum utile aut honestum aut delectabile. Si ergo homo habet se bene illi circa utilia simpliciter et absolute, sic est liberalitas ; si vero cum quadam excellenda circa magnos sumptus virtuose faciendo, sic est magnificentia ; si vero circa bonum honestum, videlicet circa honores, hoc vel circa magnos et arduos, sic est magnanimitas vel circa honores mediocres, sic est philotimia ; si circa bonum delectabile, hoc tripliciter : quia vel fit in exteriori conversatione cum aliis hominibus secundum actum virtutis irascibilis, sic habetur mansuetudo ; vel secundum actum potentiae concupiscibilis, sic habetur amicitia ; vel secundum actum potentiae rationalis, quia vel homo habet se placide et virtuose in dictis, sic est veritas (sive veracitas), aut habet se virtuose in factis sive gestis, sic habetur eutrapelia, per quam homo habet se placide in ludis seu iocis, et dicitur ab « eu », quod est bonum, et « tropos », quod est conversio, quasi omnia convertens in bonum.
3° notandum, quod virtutes morales connecti intelligitur multipliciter : vel ratione finis, vel ratione principii, vel quantum ad tempus, vel ratione status perfecti, vel quantum ad habitus. Ratione finis ultimi sunt connexae, quia omnes simul ad beatitudinem tendunt. Secundo ratione principii sunt connexae, quia omnes ex gratia fluunt sicut potencie. 3° ratione status perfectionis sunt connexae eo, quod nulla virtus perfecte habetur, nisi singulae habeantur. Si enim quis est prudens, tunc habet prudentiam, quae est virtus aptans media ad iustitiae conplementum, quibus mediis sufficienter positis sequitur, quod reddit unicuique, quod suum est et per consequens est iustus. Et cum homo non potest ire ad contemplationem unius iustitiae ad aliam, oportet eum habere fortitudinem sic aggrediendi vel agendi, cum fortitudo, quae est virtus cardinalis, sit virtus ad constanter et hilariter operandum. Et hinc fortitudo dicitur quartum donum Spiritus Sancti Isaie 11. Nec sufficit virtuoso habere talem fortitudinem, nisi cum hac habeat temperantiam, fortitudinem regulantem ; sicut enim habens fortitudinem corporis, sed carens modo operandi, fortitudinem illam destrueret infallibiter, sic habens fortitudinem moralem, nisi habuerit temperantiam, citissime deviaret ; nec est ista temperantia, ut mihi videtur, virtus sumendi cibaria, sed generaliter virtus applicandi fortitudinem moralem ad opus cum morali modestia.
Et patet, quod quicunque habuerit unam istarum quattuor, habet quamlibet, cum ut sic necessario sunt connexae. Et patet veritas quaestionis.
Sunt autem rationes illius connexionis virtutum :
Prima ratio est largitas Dei dantis, qui non dat unam sine alia.
2a ratio : quia sicut unum quodque membrum humani corporis indiget aliis membris, sic est in virtutibus.
3a ratio similitudinaria, quia sicut in cithara si una corda non fuerit tensa, non erit harmonia perfecta, ita nec in anima erit harmonia spiritualis perfecta, nisi singulae affuerint virtutes.
4a ratio est, quia contra singula vitia sunt aliquae virtutes, igitur omnes oportet habere virtutes, ut omnia vitia impugnentur. Et pensa, quod licet similes sunt omnes virtutes, tamen aliquae dicuntur matres virtutum, non quod habitus virtutis generet habitum virtutis, sed ut motus motum. Sicut dicit Bernhardus : Lectio parit cognitionem, cognitio amorem, amor frequentiam, frequentia familiaritatem, familiaritas fidutiam, fidutia facilem impetrationem. Secundum hunc modum quatuor dicuntur matres virtutum, scilicet fides origine, quia motu fidei surgunt motus aliarum virtutum, caritas educatione, prout Magister dicit in praesenti distinctione : cum caritas sit mater omnium virtutum, in quocunque mater ipsa est (scilicet caritas) et cuncti filii eius (id est virtutes) recte esse creduntur. Prudentia vero es mater omnium virtutum regimine, humilitas autem conservatione.
Et scito, quod ad conservationem virtutum ista quatuor concurrunt, scilicet dispositio praeparans, habitus informans, operatio probans, praemium coronans.
Item scito, quod tres sunt bonae conditiones virtutis : prima tentationis remotio, secunda actuum multiplicatio, tertia in bono delectatio. Prima conditio ipsam virtutem in radice firmat, secunda quasi floribus ornat, tertia sapore fructuum delectat.
Scito etiam, quod caritas est quasi forma virtutum, unde cum ipsa caritate omnes virtutes simul infunduntur, quantum ad habitum, sed non ad actum.
[4.] Utrum virtutes sint aequales ?
Dicitur, quod non : una enim est dignior alia, ut caritas fide Unde Philosophus 5 Ethicorum dicit, quod iustitia est virtutum praeclarissima. Item : una virtus ad plura se obiecta extendit, quam alia, sicut prudentia ad plura extendit se, quam temperantia. Concedi tamen potest, quod omnes virtutes ratione obiecti ultimi sunt aequales, sed ex se non.
[5.] Utrum peccata virtutibus supradictis opposita sint connexa ?
Videtur, quod non, quia peccata sunt sibi opposita, ut illiberalitas et prodigalitas, quae sunt extrema liberalitatis, et sic de aliis vitiis oppositis. Sed cum nulla opposita ad invicem sunt connexa eo, quod si essent connexa, possent simul inesse eidem, quod est contra conditionem oppositorum, ergo quaestio falsa.
In oppositum arguitur sic : sicut se habent virtutes ad invicem, sic et eorum opposita vitia ; sed virtutes sic se habent, quod sunt connexae, ergo et vitia sunt connexa. Maior patet per regulam oppositorum, minor est praecedens quaestio et consequentia tenet ex sufficienti similitudine, ergo quaestio vera.
Notandum, quod in peccato mortali sunt duo, scilicet aversio ab incommutabili bono - et quantum ad hoc omnia peccata mortalia sunt connexa eo, quod omne peccatum mortale avertit peccantem a bono incommutabili. Item : in peccato mortali est conversio ad bonum commutabile - et quoad illud secundum genus sunt connexa, sed quoad bonum, ad quod specialiter fit conversio, non sunt connexa eo, quod alius convertit se ad bonum utile, alius ad bonum honestum , alius ad bonum delectabile.
Sunt etiam peccata virtutibus supradictis opposita connexa quoad subiectum, in quo sunt. Qui enim peccat per iniustitiam, peccat et per imprudentiam, infortitudinem et intemperantiam eo, quod destruens unam virtutem radicitus destruit consequenter omnes ; et sic qui in uno fit reus, factus fit omnium reus. Nam qui prodigus est, et illiberalis sive parcus est : prodigus dans bona aliis vitiose et parcus nolens uti bonis ad se virtuose. Unde diabolus est maxime parcus sibi, quia non vult debite uti bonis a Deo sibi datis, et est etiam maxime prodigus, cum pro parva illicita extollentia dedit regnum Dei. Similiter habent se homines mortaliter peccantes : et patet, quod vitia, quae dicuntur extrema eiusdem virtutis, ponunt et insunt eidem, sed non respectu eiusdem. Et sic solvitur argumentum factum in contrarium.
Et istud bene notavit b. Gregorius ponens, quod qui reus est uno peccato mortali, reus fit multorum. Et ad hoc sonat dictum Iacobi Apostoli cap. 2, quo dicit : Qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Nam qui luxuriatur, ille habet Deum alienum, quia plus scortum, quam Deum diligit ; deinde nomen Dei in vanum assumit, sumens sibi nomen Christi, quia Christianus a Christo. Et quoad istud sonat illud dictum Augustini et b. Cypriani in forma eadem dicens : Frustra Christianitatis nomen sortitur, qui Christum in moribus non imitatur ; nec tertio sabbatizat, cum a peccato mortali non cessat ; nec Patrem suum Christum nec matrem suam sanctam Ecclesiam honorat ; etiam occidit, animam propriam et furtum facit subtrahens Dei honorem…
Et sic descendendo ad septem crimina : Nam superbit, quia Deum spernit sibi non obediens ; avarus fit, quia in suo non contentus divina rapit ; luxuriatur, ut dictum est in proprio actu ; invidus est, quia de continentia mulieris dolet ; irascitur, dum sibi mulier ad placitum non consentit, vel irascitur sibimet, licet insensibiliter, quando propriam animam occidit ; crapulosus et sic gulosus est, quia carem illicitis actibus satiat ; accidiosus est, quia Dei servitium luxuriando negligit.
Ecce quali cathena diabolus sua vitia contexuit - ideo vocantur vincula et secundum Augustinum cathena et funiculi, quibus ignari homines colligantur. Patet ergo, quomodo homo peccat uno peccato directe et consequenter fit reus aliorum peccatorum, licet non secundum actum proprium et directe etc.
