Distinctio XL — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XL

[Distinctio XL.]

 

Sextum praeceptum est : Non desiderabis uxorem proximi tui…

 

[1.] Ista distinctio ultima, pertractans duo praecepta secundae tabulae,

primo continet quod sextum praeceptum secundae tabulae est : non desiderabis uxorem proximi tui ; et septimum : non concupisces domum proximi tui etc.

2° quod in illis duobus praeceptis positis distinctione 37, scilicet non moechandi et non furandi, ipsa opera sunt prohibita. In his vero duobus extremis prohibetur concupiscentia, ergo ista differunt ab illis.

3° quod lex dicitur conprimere manum et non animum, evangelium vero manum et animum, id est quia in lege evangelii est generalior prohibitio, quoad moralia.

4° quod Apostolus dicit litteram occidentem decalogum, qui non dicitur littera occidens eo, quod mala sit lex, sed quia prohibens peccatum auget [id est occasionaliter] concupiscentiam et addit praevaricationem, nisi liberet gratia, quae non sic habundabat in lege, sicut in evangelio.

5° quod littera evangelii differt a legis littera, quia diversa sunt promissa : ibi terrena, hic superna promittuntur ; diversa etiam sacramenta, quia illa significabant, haec conferunt gratiam ; diversa etiam praecepta, quantum ad caerimonialia, non quantum ad moralia, quae sunt eadem, sed plenius in evangelio continentur.

 

[2.] Haec est summa, cui versificator non posuit versum, quia quidam distinguunt librum hunc in 40 distinctiones, ita quod incipit ibi : Sextum praeceptum est ; sed quia hoc continetur sub distinctione 39, ergo non fecit de illa aliquam specialem in versibus mentionem.

 

[3.] Dubitatur, utrum lex vetus cohibet manum et animum, vel manum tantum.

Sciendum, quod illud peccatum dicebatur lex cohibere, quod puniebat poena temporali. Non puniebat autem peccatum cordis, sed operis poena temporali, quia : de illo iudicare homo non poterat, nisi in aliquo signo exteriori et ideo non cohibebat animum. : Sed nova lex aeternam poenam comminatur, poena autem aeterna infligitur a Deo, qui scrutator est cordium et ideo lex nova dicitur cohibere manum et animum.

 

[4.] Utrum lex vetus iustificabat vel occidebat ?

Notandum, quod iustificare dicitur dupliciter : uno modo iustitiam docere, et sic lex iustificabat, quia decem mandata docebat, in quibus iustitia consistit. Alio modo iustificare dicitur iustitiam effective, principaliter causare, sive facere ; et illo modo lex non iustificabat, immo lex nova non sic iustificat ; et 3° iustificare est ministerialiter gratiam conferre, quomodo sacramenta novae legis conferunt gratiam, per quam fit iustificatio, ut patet primo de baptismo, deinde de aliis, ut sacramento venerabili et poenitentiae ; et illo modo sacramenta veteris legis non conferebant gratiam. Item : vetus lex occidebat per se, quantum ad caerimonialia, in quantum tempore revelatae gratiae mortifera fuerunt. Sed quantum ad moralia occidebat per accidens, in quantum ex ea peccatum prohibente et gratiam non conferente infirmus mortis occasionem sumebat. Sumebat autem mortis occasionem infirmus, quia lex peccatum prohibendo memorationem faciebat de eo illi homini, in quo nondum concupiscentia extincta erat, et ideo magis in ipsum exardescebat, sicut sitiens magis sitit, si aqua sibi ostendatur. Item : occidebat lex, quia specialem reatum peccato occasionaliter addebat, in quantum videlicet qui legem transgrediebatur, non solum peccator erat, immo praevaricator. Praevaricator enim proprie vocatur, qui non solum legem naturalem, sed etiam legem scriptam transgreditur. Non ergo est lex culpanda ex eo, quod occidit aliquem occasionaliter, sicut nec sol reus esse cernitur ex eo, quod quis insipienter ipsum respiciens excaecatur, et sicut Christus non ex eo culpandus est, quia malus populus in eo scandalisatur. Ipse enim venit in mundum, ut qui non vident, videant et qui vident, caeci fiant, Iohann. 9.

 

[5.] Utrum lex vetus sit gravior, quam lex nova ?

Notandum, quod de gravitate legis veteris et novae possumus loqui dupliciter : uno modo secundum se, alio modo per comparationem ad observantes. Si loquamur de gravitate praeceptorum secundum se, sic lex vetus erat magis onerosa, quia ad plura praecepta astringebat, scilicet ad moralia, ad iudicialia et ad multa caerimonialia ; multum enim gravius fuit circumcisio cum caeteris ritibus. Unde Actuum 15 habetur, quomodo quidam descendentes de Iudea dicebant : Fratres, nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnaba adversum illos dicebant Paulus et Barnabas, ut maneret unusquisque, ut credidit, et statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. Et infra : Surrexerunt autem quidam de haeresi Phariseorum, qui crediderunt, dicentes : Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. Convenerunt quoque apostoli et seniores videre de verbo hoc. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres : vos scitis, quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, et nihil discernit inter nos et illos fide purificans corda eorum. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Ecce gravitas legis veteris. Et sequitur inmediate pro levitate novae legis, cum dicitur : Si per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Et Salvator ostendens levitatem novae legis dicit : Iugum enim meum suave est et onus meum leve, Matth. 11 ; et Aquila 1 Iohann. 5 dicit : Mandata eius non sunt gravia, quia tantum moralia faciliter exequenda

 

Patet ergo, quod loquendo de mandatis secundum se legis veteris et legis novae, quod lex vetus est onerosior, quam nova. Item, si loquitur de gravitate praeceptorum novae legis et veteris per comparationem ad observantes, sic iterum absolute lex vetus erat gravior, ut patet ex auctoritate Petri supra dicta. Nam dicit : Neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Item : lex vetus gratiam non conferebat ad mandata implenda, quam confert lex nova ; ergo ex parte defectus auxilii lex vetus erat gravior. Item : quia lex vetus per modum timoris cogebat ad id, quod lex nova ex amore inducit. Unde lex vetus dicebatur lex timoris, quia ad mandata implenda per poenas corporales principaliter inducebat ; sed lex nova dicitur lex amoris, quia ad mandata implenda inducit principaliter per beneficia et speranda. Unde novus legislator Iohan. 13 dicit : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem.... sicut dilexi vos, ut, et vos diligatis invicem, et Iohann. 14 : Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et infra : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

 

Ecce lex amoris sonat per totum, amorem dans mandatum novum, quoad explanationem similiter promittens expresse praemium, quod nunquam in veteri taliter est expressum. Sed obicitur, quod lex nova sit gravior ex eo 1°, quod praecepta sunt magis explicata in ea et per consequens quoad impletionem graviora. Item : lex vetus quaedam permittebat, quae lex nova non permittit - ut libellum repudii ; ergo iterum est gravior. Et quoad ista duo quidam concedunt. Sed primum argumentum solvitur negando consequentiam, similiter et secundum.

 

Et patet dignitas novae legis secundum levitatem supra veterem legem Moysi.

 

 

Sequitur Quartus liber (I).

Sequitur principium in Quartum (D).

Section précédente
Section 41 sur 41