Distinctio III — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio III

[Distinctio III]

 

 

Quaeritur etiam de carne Verbi, an, priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato et an talis assumptai fuerit a Verbo

 

[1.] Ista est distinctio 3, tractans de conditione carnis assumptae,

et 1° continet, quod iuxta sanctorum attestationes oportet carnem Verbi, priusquam conciperetur, fuisse peccato obnoxiam, sicut fuit reliqua Virginis caro ; sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, ut ab omni contagione peccati uniretur Verbo, pena tamen, non necessitate, sed voluntate assumentis remanente.

2° quod Spiritus Sanctus praeveniens in Mariam eam prorsus a peccato purgavit et a fomite peccati liberavit penitus, ut quidam dicunt, vel fomitem ligavit, ne posset prosilire in peccatum.

3° quod sicut Adam peccante, qui in lumbis eius erant, peccaverunt omnes, ita Abraham dante decimas Melchisedech, qui in lumbis eius erant, secundum rationem seminalem per concupiscentiam carnis descenderunt, secundum quam rationem non erat in eis caro Christi, sed secundum originem tantum et ideo Christus non peccavit, nec est decimatus.

4° quod Verbum assumpsit carnem similem peccato non in culpa, sed in poena et ideo non peccatricem.

5° quod totum plenum corpus Verbi conceptum fuit et postea crevit.

 

[2] Versus :

 

B

sicut caro Virginis est obnoxia culpae [originali],

Dic, quod sic [sed non sic assumpta est, quia prius mundata] ante conceptum sit caro Verbi,

Sed mater tota mundatur Pneumate [Sancto Spiritu], per quod

Fomes abiit, recepit [ex Spiritu Sancto] vim Virgo Deum generandi,

Et caro [humanitas] concipitur simul et Verbo sociatur.

Adam peccante peccant omnes sine Christo.

Sic Abraham dante decimatur in illo Levi,

Non Christus [decimatur], [qui est] sine concubitu generandus.

Est poena [in poena] tantum nostrae [carnis] similis caro Christi.

Concipitur [in instanti] plenum [ut perfectus homo] corpus Verbi, tamen ipsum

Crescens fit maius sex quadraginta diebus.

 

[3.] Unde innuit Magister glosans Augustinum, quod caro, ex qua Christus humanitus factus est, quam cito fuit sanctificata et separata a reliqua carne, scilicet matris Virginis opere Spiritus Sancti, tam cito fuit cum anima coniuncta et Verbo Dei unita, ut esset perfectus et verus Deus, perfectus et verus homo. Quam autem magnum fuit illud corpus dominicum post instans conceptionis, ipse scit, qui pro pectoribus incarnari voluit. Magister tamen dicit, quod membrorum dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis in tantum tenuis fuit et parva, ut humano visui vix posset subici. Et ponit Magister in fine auctoritatem Iohannis Damasceni, quod Verbum a propria corporeitate non recessit et totum incarnatum est et totum est incircumscriptum, minoratur corporaliter et contrahitur, et divinae est incircumscriptum non extensa carne eius cum incircumscripta divinitate ; et concludit dicens : In omnibus ergo et super omnia erat et in utero sanctae Dei genitricis existebat, sed in ipso actu incarnationis. Ex quibus nobis patet, quod corporeum et incorporeum idem sunt, quia homo et Verbum Christus. Item : circumscriptum et incircumscriptum similiter idem sunt : Item : quod non sequitur Verbum est ubique et homo est Verbum, igitur homo est ubique sicut non sequitur : hoc tempus est ubique et hoc tempus est dies : igitur dies est ubique. Et ulterius patet, quod Deitas, quamvis idem sic supponit cum humanitate, tamen eam non extendit ad omnem locum, sicut quamvis species sive natura humana est idem suppositum cum Sorte, quia ipse Sortes, non tamen [est] ubi est natura humana specifica, ibi est Sortes. Patet etiam, quod Verbum est ubique per potentiam, essentiam et praesentiam, in bonis per habitationem, in Virgine Maria fuit per actum incarnationis et humanitus conclusus, in humanitate est per unionem hypostaticam, in vitulo per significationem et in beatis per habitationem gloriosam.

 

[4.] Utrum Virgo Maria fuit in utero sanctificata ?

Dicitur, quod sic.

Cum enim ipsa post suum Filium aliis sanctis sit sanctior, quomodo ille, qui ex ea carnem assumpsit, eam in utero non sanctificavit ? Unde si Iohannes Baptista et Ieremias sanctificati fuerunt in materno utero, multo fortius b. Virgo. Quando autem et quam cito sanctificata est, ipse scit, qui eam sanctificavit. Sed credibile est, quod cito post unionem animae, sed non ante, ipsam sanctificavit. Quidam tamen decertant inutiliter, quod sit concepta in peccato, alii, quod sine peccato. Sed rogo : ad quid valet illa disceptatio, nisi ad vaniloquium et ad odii fomentum presumptuosos agitans sine scripturae solido fundamento ? Unde de necessitate est alteram partem in contendentibus taliter deficere et mendatio insistari. Sed pia mens sistens in occulto Dei mysterio comittensque veritatem absconditam humiliter ipsi Domino, non se illicite agitans, expectabit revelationem Domini nostri Iesu Christi. Unde si celebratur Virgiinis conceptio, debet referri ad rem conceptam, non ad conceptionem formaliter dictam, scilicet ad actum, quo mater eam concepit ; et digna erit celebratio sine contentione. Si autem celebratur pro conceptione, id est pro actu concipiendi, tunc celebratio causabit litem inter inaniter disceptantes. Quid ergo mihi restat, nisi Deo committere et ad sanctorum dicta doctorum humiliter declinare ; unde semper mihi videtur contendo superflua, ubi non evidenter scimus pro vel contra deducere, et quod caucius est secundum regulam Apostoli a contentione huiusmodi abstinere. Oportet enim disputantem et quaestionem quaerentem, ut hoc meritorie faciat, prospicere ad haec tria : 1° ut Dei gloria augmentetur, 2° quod falsitas et sophistica superbia destruatur, 3° ut ignota veritas detegatur ; omne autem aliud, quod in disputatione theologica amplius est, a malo est. Et illud pretendit b. Augustinus 2 de doctrina Christiana 31, ubi dicit : In disputationibus cavere rixandi libidinem et ostentationem frivolam puerilem.

 

[5.] Utrum Verbum assumpsit humanitatem mediante gratia ?

Si sic, tunc prius fuisset gratia, quam humanitas assumpta. Consequens falsum. Si vero non, tunc prius fuisset humanitas assumpta, quam gratia, quod iterum est falsum.

 

Notandum, quod duplex est gratia unionis : 1° increata, qua Verbum voluit aeternaliter humanitatem illam sibi hypostatice copulare, 2° gratia est creata, qua humanitas illa est sic grata Deo. Et ista gratia, licet sit natura vel origine posterior, quam subiectum, quod est humanitas : non tamen est possibile, quod dicta humanitas ipsam temporaliter precedat sic, quod mereatur gratiam unionis, sicut Augustinus innuit Enchiridion 27, cum non sit possibile ipsam manere per instans temporis non assumptam, et per consequens nec non gratiose unitam ; sed quam cito instanter humanitas assumpta, tam cito instanter fuit unionis gratia. Et sicut in aliis hominibus praesupponitur gratia praeveniens ad meritum, sic in Christo gratia unionis praesupponitur naturaliter ad Christi meritum, etsi meritum pro instanti unionis naturaliter consequatur. Et iste videtur esse sensus Augustini 14 de civitate Dei : In rebus inquit per tempus exortis summa gratia est, quod Deus in unitate personae homini nullis praecedentibus meritis copulatur ; non sic, quod gratia sit medium in corpore vel anima colligans unionem, sed quod ista unio sit gratia non praeventa habitu disponente. Unde illa unio, cum sit relatio rationis, est posterius subiecta humanitate quoad genus causae materialis ! Sed cavendum est de posterioritate temporis aut prioritate ad consequentiam ex eo, quod omnia ista pro omni tempore Christi sese mutuo consequuntur.

 

Quidam autem, cum quaeritur utrum Verbum assumpsit humanitatem mediante gratia dicunt, quod duplex est medium, scilicet necessitatis et congruentiae ; necessitatis medium est medium, per quod fit aliquis effectus, tamquam per tertium, sine quo [non] potest fieri, ut visio non potest fieri sine medio transparenti, ut aere vel aqua et huiusmodi. Medium autem congruentiae est medium, ratione cuius congruum est aliqua extrema produci ad aliquam unionem, sicut mulier nobilis mediante nobilitate congruitatem habet, ut sit sponsa regis ; cum tamen rex sibi unitur, magis sibi unitur sicut coniugi, quam sicut nobili. 3am etiam medium dicitur colligantiae, per quod extrema ligantur ad invicem, sicut duo corpora mediante glutino ; modo Verbum unitur carni mediante gratia, similiter mediante anima, non sicut medio necessitatis, nec colligantiae, sed medio congruentiae. Congruum enim valde est, ut Verbum non carnem inanimatam, sed animatam sibi uniret ; similiter non humanitatem sine gratia, sed cum gratia, quae omnia simul tempo realiter et instanter sunt simul in Christo. Et hinc dicit Magister secundum Damascenum, quod ista quattuor fuerunt simul tempore, videlicet carnis conceptio, animae creatio, utriusque coniunctio et utriusque assumptio. Et tantum de illo etc.