Distinctio XXXVII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXXVII]
Sunt autem et alii plurimi, longe aliter de peccato…
[1.] Ista est distinctio 37, ostendens, quod quidam dicunt malos actus nullo modo esse a Deo, nec esse bonos in eo, quod sunt, et istud est principale et primum distinctionis.
2° quod illi dicunt peccatum esse nihil solum ideo, quia a vero esse separat, ad malum trahit, et sic ad non esse peccatores deducit.
3° quod illud dictum Augustini : Omne, quod est, in quantum est, bonum est, et Deum habet auctorem solum intelligendum est de substantiis et de illis, quae habent naturaliter esse, et non de actibus.
4° quod secundum istos alique res sunt, quae a Deo non sunt, scilicet peccata.
5° quod Magister dictarum sentenciarum iudicium relinquit prudentis legentis arbitrio, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedit.
6° quod omnes tractatores catholici concedunt, quod Deus non est auctor malorum, id est peccatorum, subintelligendo, in quantum peccata formaliter capta.
[2.] Unde pro primo et ultimo sunt isti versus : O
dicunt alii, quod nec, prout est [ens] malus actus,
Pertinet [secundum factionem] ad Dominum, [et ut substantiae et qualitates bonae] sed naturalia tantum ;
Namque mali culpae [peccati] Deus auctor [licet poenae auctor potest esse] non valet esse.
[3.] Quaeritur, utrum Deus sit vel possit esse causa peccati.
Et patet ex dictis circa distinctionem 35, quod quantum ad primum esse peccati, quod est deficere vel deesse, quod non potest esse Deus causa peccati, quia sicut peccatum secundum illam rationem non potest habere rationem boni, sic nec Deus potest illud velle, similiter nec causare. Sed quoad secundum eius esse, quod est bonum, sive profectus, qui ex illo provenit, ut poena iusta, Deus potest esse et est causa peccati, quia in isto secundo esse non includitur defectio, peccatum enim, quoad suum primum esse provenit ex defectu agentis, qui nullo modo potest cadere in primum agens. Unde in actione moraliter mala, quidquid est a primo agente, hoc est bonum ; sed obmissio circumstantiarum secundi agentis causat vel, ut magis proprie dicatur, decausat illam actionem, et sic malificat eam per obmissionem circumstantiarum. Exemplum in positivis : facere elemosinam est actio bona ex vel de genere, quae potest esse bona moraliter ex circumstantiis debite observatis ab agente secundo, ut scilicet faciat elemosinam propter Deum et in bona voluntate, quae est in gratia, et de proprio, et cui debet facere, et sic de aliis circumstantiis, quas si obmittit eo facto facere elemosinam bonam moraliter deficit, quae defectio non originatur a Deo, quia Deus non sic deficit, sed hominis voluntas illa deficit in sic faciendo elemosinam, quia vel est in peccato mortali, vel facit propter vanam gloriam, vel non ex debite acquisito ; Deus autem facit illam elemosinam in bona et ex bona voluntate, et ex proprio, et non propter vanam gloriam, et per consequens a Deo est bona actio et non malitia sive defectus illius actionis.
Et ex isto patet, quod in omnibus actionibus, in quas cadit defectus, cadit ex causa secunda et non ex causa prima ; et quidquid est de essentia vel bonitate sive perfectione in actionibus huiusmodi, hoc originaliter est a causa prima et ut sic reducitur, ut in causam efficientem et secundum defectum reducitur ut in causam deficientem.
Ex quo patet ulterius, quod nos peccatores in omni actione nostra, quidquid defectuose fecerimus, debemus nobis ascribere, et quidquid boni per nos factum fuerit, debemus ad Deum primum auctorem referre, et per consequens de nostris actibus quantumcunque licitis non pompare etc.
