Distinctio XXXI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXXI

[Distinctio XXXI]

Nunc superest investigare, qualiter illud…

 

[1.] Distinctio 31, tractans de originalis peccati traductione.

Et 1° continet, quod peccatum originale traducitur secundum carnem et non secundum animam, secundum Augustinum ad Valerianum.

2° quod caro, quae concipitur in libidinosa concupiscentia, polluitur et corrumpitur, ex cuius contactu anima, cum infunditur, maculam contrahit, qua polluitur et fit rea, id est vitium concupiscentie, quod est originale peccatum, trahit et accipitur vitium concupiscentiae omne peccatum originale materialiter, ut supra dictum est, quia formaliter est solum privatio iustitiae originalis cum debito habendi eam.

3° quod caro nec culpam habet habitualem, nec actum sed causam. Unde anima vitium concupiscentiae non ex se habet, sed ex carne trahit.

4° quod pollutio libidinosa, quam trahit caro ex furore coitus parentum, est causa originalis peccati.

5° quod sicut praepueium manet in ipso genito a circumciso et palea in fructu, qui de purgato nascitur tritico, ita mundatis parentibus in filiis remanet peccatum.

6° quod peccatum originale ideo dicitur originale, quia ex viciosa lege nostre originis, in qua concipimur, concupiscentia, scilicet carnis, libidinosa traducitur.

7° quod noster conceptus non fit sine libidine et ideo nec sine peccato.

8° quod lege conceptionis traducitur originale peccatum, quia nisi corruptio fieret in carne, anima ex carnis coniunctione vitium concupiscentiae non contraheret.

9° quod in concepto nondum animato transmitti peccatum dicitur, non quia peccatum originale sit ibi, sed quia caro ibi contrahit illud, ex quo peccatum sit in anima, cum infunditur ipsi carni.

10° quod utrumque vocatur conceptus et cum caro propagatur et cum anima infunditur, quod etiam aliquando dicitur nativitas, proprie tamen nativitas  dicitur eductio in lucem.

 

[2.] Super quibusdam sunt hii versus : H

culpae fomes est peccatum [originale], quod in omnes

Transit, qui [fomes puros] genitos omnes facit ad mala pronos.

Hoc ex hoc venit, quod Adam [voluntate] praecepta reliquit ;

Posteritas [id est propago] Adae fit materialiter [et causaliter id ex Adam] ex se,

Unde nec aucta cibis caro surget tempore finis [id est in resurrectione],

Sed quae [id est quae est pars ipsius Adae] per veram naturam venit ab Adam.      

Fit caro per coitum viciatque libido [id est foeditas libidinis] parentum

Carnem, post anima per carnem [sicut vinum per vas foetidum] fit viciosa,

Nec prolis [filiorum] vitium tollit baptisma parentum.

 

Nota, quod primi sex versus deserviunt praecedenti distinctioni, sed ultimi tres continent praesentis distinctionis conclusiones principales.

 

[3.] Dubitatur, utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta.

Et videtur, quod non : nam omne agens est dignius patiente. Sed si corpus vitiaret spiritum, ageret in ipsum et per consequens esset dignius ipso spiritu.

In oppositum sic : peccatum originale non causatur per actum deformem parvuli, quia alias esset sibi peccatum actuale et per consequens haberet usum liberi arbitrii, nec causatur a Deo, ne esset auctor vel actor peccati, nec 3° causatur ab Adam, quia si Adam per impossibile esset annihilatus penitus, adhuc contraheret peccatum et modo ab ipso non contrahitur, quia ponitur esse beatus, nec anima existens in peccato infunditur : igitur videtur, quod anima contrahit peccatum a carne infecta.

Item : peccatum contrahimus, in quantum sumus in Adam secundum rationem seminalem, secundum Augustinum 4 super Genesim, hoc est secundum corpus, non secundum animam ; anima enim non est ex traduce, ut supra dictum est, et Magister probat per auctoritates in littera. Igitur quaestio vera.   

 

Notandum, quod anima primi parentis per voluntatem peccans causavit in carne quandam dispositionem morbidam transeuntem in posteros, quae dispositio dicitur fomes peccati, qui est in membris sicut quoddam pondus excitans motus sensuales et inclinans animam ad condelectandum carni et per consequens reprimens a delectationibus caelestibus, iuxta illud Sapientiae 9 : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam.

2° notandum, quod sicut caro primorum parentum fuit infecta illa qualitate morbida, ita seminata ex fervore libidine inficitur, quae libido in actu propagandi inficit ipsum corpus.

3° quod in instanti creationis et infusionis et unionis ipsius animae ad corpus ipsa maculatur a carne. Ita licet maculatio carnis non sit culpa, formaliter, quia caro per se subiectum formale peccati esse non potest, sed est in carne sequela culpae ; est tamen occasio culpae in anima carni unita ; infectio enim talis est, qualis potest esse in carne, et ex ea contrahitur macula in anima, qualem nata est anima recipere, ut licet in carne non sit formaliter culpa, est tamen in anima. Exemplum ponitur de pomo mundo, quod foedatur manu recipientis.

Unde dicit Doctor subtilis in Scripto, quod anima contrahit peccatum mediante carne non ita, quod caro quasi per quandam qualitatem causatam in ea causet istud peccatum originale, sed ex hoc, quod caro seminatur et ex ipsa formatur corpus organicum, cui infunditur anima constituens personam, quae est filius Adae. Ista ergo persona, quia est filius naturalis Adae, ideo est debitrix iustitiae originalis datae ipsi Adae pro omnibus filiis suis et caret ea ; ergo habet peccatum originale. Haec ille.

Sed revera iste doctor, quamvis dicatur subtilis, tamen non dicit modum contrahendi peccatum a carne. Unde dicit, quod ita est, sicut et vulgares dicunt, quod quilibet nostrum est reus ex parte Adae. Sed quomodo contrahit anima peccatum, ibi difficultas posuit nidum. Cum enim anima creatur, ut creditur, sine peccato, et caro sine anima etiam est sine peccato, unde ergo causaliter peccatum venit ? Et exemplum Magistri de vase, quo vinum dulce acefit, non videtur simile eo, quod vas fit acetosum prius, quam vinum infunditur ; non sic autem caro est prius criminosa, antequam anima infunditur, quia non potest in re irrationali esse peccatum, ut Magister met dicit in littera. Etiam cum dicit, quod contrahitur originale peccatum ex libidinosa concupiscentia, si ita est, ergo tunc proles habet peccatum, cum parentes libidinose commiscentur et per consequens prius peccatum originale efficitur, quam anima carni unitur. Et ad hoc videtur sonare dictum Prophetae dicentis : In iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Etiam si omne peccatum originale est ab ipsis primis parentibus, tunc ipsi primi parentes nunc faciunt peccata originalia et cum ponuntur esse beati in patria, sequitur, quod ibi existentes faciunt multa peccata.

Item : cum nemo praeter Deum unit animam carni in primo instanti creationis suae, videtur, quod non ex illa unione anima posset peccatum contrahere, ne Deus foret causa peccati originalis. Et si ex unione carnis corruptae peccatum contrahitur, pono per possibile, quod Deus spiritum S. Petri uniat carni Iudae, quo dato quaero, utrum spiritus Petri contraxit peccatum ex illa unione vel non ? Si contraxit, et non facit aliquis causaliter illam unionem effective, nisi Deus, sequitur, quod causat effective et peccatum ex illa unione resultans, et sequitur ut prius inconveniens. Si vero non contraxit spiritus Petri peccatum ex unione carnis Iudae, videtur sequi, quod nullus spiritus contrahat peccatum originale ex carnis unione, quia ex quo spiritus Petri non contrahit ex carne plus corrupta et magis criminosa, quia aeternaliter damnanda, videtur, quod nec aliqua alia anima. Consequentia videtur tenere a maiori : si enim plus corruptum non inficit, nec minus inficiet, semper intelligendo caeteris paribus.

 

Ad 1m conceditur, quod anima sine peccato creatur, quia munda et bona naturali bonitate, ut dicit Magister in sequenti distinctione, et conceditur, quod caro, dum est sine anima, quod tunc est sine actuali culpa, habet tamen culpam in parente secundum rationem seminalem per concupiscentiam propagatam et tunc ex coniunctione animae cum carne contrahitur peccatum personale sic, quod persona, quae est proles, est actualiter in peccato originali. Et tunc exemplum Magistri videtur sic esse ad propositum, quod vas quodammodo dispositive est acetosum, etsi non formaliter ipsi insit acetositas, sic caro etsi formaliter sine anima non habeat in se peccatum, est tamen dispositive infectiva ipsius animae. Et consequenter cum arguitur : si contrahitur originale peccatum ex libidinosa concupiscentia, tunc proles habet peccatum, cum parentes commiscentur. Conceditur, quod habet secundum rationem seminalem, immo habet in Adam, cum omnes in Adam peccaverunt, propinquius tamen habet in commixtione inmediatorum parentum, sicut habet propinquius in illis esse ; et consequenter conceditur, quod prius peccatum originale efficitur secundum rationem seminalem, quam anima corpori unitur. Et cum ulterius arguitur : Si omne peccatum originale est ab ipsis primis parentibus, tunc ipsi primi parentes nunc faciunt peccata originalia, dicitur negando consequentiam, quamvis conceditur, quod faciunt peccata originalia ; nec exinde sequitur, quod nunc peccant, sicut non sequitur : Deus facit cursum vel lectionem, igitur Deus currit vel legit. Sic etiam non sequitur : Adam facit vel causat peccatum originale Petri vel Iohannis, igitur peccat peccato originali. Tunc ultra cum arguitur : Nemo praeter Deum unit animam carni in primo instanti creationis suae, intelligendo de unione effectiva : conceditur ; et negatur, quod ex illa unione anima non posset peccatum contrahere ; et cum infertur : Deus est causa mali primo negatur consequentia ex eo, quod illa unio non de per se est causa peccati.

2° posset dici, quod Deus esset causa mali non sub ratione mali, sed prout malum est occasionaliter bonum, sicut peccatum occasionaliter dicitur esse felix, dicente b. Gregorio : O culpa nimium beata. Tunc ad casum ultimum : forte non est admittendus, cum repugnat spiritui Petri in perpetuum beatificato uniri carni Iudae in perpetuum damnatae, et repugnat spiritui Petri maculari propter gratiam confirmationis. Admisso tamen casu dicitur, quod non contraheret peccatum spiritus Petri ex unione, et tunc negatur consequentia ; et quando arguitur, quia si non contrahit ex carne magis corrupta, a forciori nec ex minus corrupta, diceretur ibi, quod verum esset, si spiritus Petri esset capax peccati ; modo non est propter gratiam confirmationis. Sed [ut] veritatem fatear, in casu huiusmodi nescio certitudinaliter, quid fieret. Et patet veritas quaestionis.