Distinctio XV — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[DISTINCTIO XV]
Dixit etiam Deus : Producant aquae reptilae animae etc.
[1.] Ista distinctio 15 primo continet, quod opus quintae diei est formatio piscium et avium, quibus ornantur duo elementa, quia piscibus terra et avibus aer.
2° quod opus sextae diei sunt animalia, quibus terra ornatur et quod omnia animalia creata fuerunt innoxia ; sed propter peccatum facta sunt noxia.
3° quod ea, quae de corporibus animalium maxime mortuorum nascuntur, cum animalibus creata non fuerunt, nisi materialiter et potentialiter ; ea vero, quae ex terra vel aquis nascuntur, vel ex eis, quae terra gignentae orta sunt, tunc creata fuisse, non incongrue dici potest.
4° quod omnibus creatis atque factis novissime factus est homo.
5° quod quidam dicunt res esse creatas atque distinctas per intervalla sex dierum, quibus scriptura Genesis 1 consentire videtur, atque etiam magis approbat ; alii dicunt partes principales esse factas simul, scilicet caelos, stellas et elementa, herbas vero et arbores solum materialiter. Et haec Augustinus Super Genesim nititur approbare.
6° quod die septimo Deus requievit, id est cessavit, ut novam creaturam, scilicet secundum genus, non faceret ulterius, cuius materia vel similitudo, id est forma, non praecesserit ; sed usque nunc operatur non cessando sustinere et gubernare.
7° quod singula, quae Deus fecit, erant bona, universa vero simul valde bona.
8° quod Deus die septimo opus suum complevit, id est ipsum benedixit et sanctificavit, vel quia in die septimo opus suum completum et consummatum vidit.
9° habetur, quod septimum diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mystica benedictione et sanctificatione eum dotavit.
[2.] Et iam dicta in hiis versibus quodammodo continentur
P
mala per culpam [quoad poenam] fiunt animalia [pulices] quaedam ;
Materialiter [id est secundum materiam] est vermis cum corpore factus.
Per se [supple : a Deo, non in alio, sicut fiunt vermes] sunt facta, quae gignit terra, vel unda.
Ponit opus primum varie sententia Patrum.
Septima [die Deus] complet opus, quia [supple : illud opus] completum fore monstrat ;
Vel fortassis opus [septime diei] benedictio dicitur eius.
[3.] Dubitatur, utrum omne volatile et omne reptile de aqua principaliter sit formatum ?
Videtur, quod non.
Nam sicut piscis naturaliter vivit in aqua et de aqua, ut ostenderet, quia est principaliter formatus ex aqua, sic quaelibet avis volat in aere et vivit principaliter de terrae germinae et non in aqua et de aqua : ergo naturaliter ostendit, quod sit principaliter creata ex terra et aere.
In oppositum est Magister, dicens : De eadem materia, id est de aquis, pisces et aves creavit, volatilia levans in aera et natatilia remittens gurgiti.
Notandum, quod reptile dicitur quasi raptile, quod se rapit : hoc autem contingit multipliciter : quoddam enim rapit se virtute costarum, ut serpens ; quoddam vi quorundam anulorum, ut animalia anulosa ; quoddam vi oris, ut quidam vermes, qui ore terrae m affixo totum corpus trahunt ; quoddam vi pennularum, ut pisces.
Et universaliter omne animal videtur reptile, cuius corpus non multum a terra elevatur per instrumenta motus. Volatile autem dicitur proprie omne animal, quod vi pennarum a natura sibi datarum in aere naturaliter facit motum.
2° notandum secundum Augustinum libro 3 Super Genesim 6 et 8 capitulis, quod aqua in proposito accipitur, pro natura seu massa humidi, cuius quaedam pars est unda labilis, alia pars est aura flabilis. Et prior pars aquae est inferior et grossior, posterior pars superior et subtilior, scilicet aer pinguior vaporibus aqueis mixtus. Et de prima harum facti sunt pisces, de secunda aves.
His notatis dicitur, quod non omne volatile vel reptile est de aqua principaliter formatum, quoad substantiam suam, sed de terra principalius, quae est materiae propinquius elementum. Aliqua autem plus habent de terrae materia secundum speciem suam, aliqua minus, quamvis in omnibus viventibus corporeis terraea materia praevaleat, sicut videtur ex proprietate gravitatis comprobari, eo quod omne animal mortuum deorsum tendit, quasi ad suum locum naturalem et ad matrem suam, post materiam primam principalius et primo requisitam. Unde aves, quamvis habent operationem suam in aere, quietem tamen querunt cum nutrimento in terra ; similiter et pisces, quamvis operationem suam habent in aquis, tamen post fatigationem natationis oportet, quod quiescant in terra, similiter et quaerant nutrimentum. Omne enim, quod indiget nutrimento, indiget terraeno nutrimento, quamvis dicant aliqui de salamandra, quod viveret de igne ; sed non potest hoc esse, cum oportet omne nutrimentum esse mixtum. Si ergo salamandra vivit in igne, non oportet dicere, quod nutriatur solum igne, sicut non oportet, si piscis vivit in aqua, quod solum nutriatur de aqua : immo nec posset piscis in aqua pure elementari vivere ad longum tempus. Et patet, quod non sequitur : avis principaliter vivit in aere, ergo principaliter facta est ex aere, sed sequitur : ergo principaliter data est ad operationem exercendum in aere. Sed diceres : quare nullus ornatus ipsius ignis describitur, sicut terrae, aque et aeris dicitur ? Quia ille ornatus hominibus non pateret, sicut nec ipse ignis elementalis patet ad sensum, sed illa, quae ornant terram, aquam et aerem, patent nobis ad sensum visus et tactus. Etiam quia secundum Philosophum libro De proprietatibus elementorum impossibile est aliquod animal in igne vivere, nisi forte ad modicum tempus, sicut dicitur de salamandra. Ulterius patet, quod singula animalia habent in se naturam quatuor elementorum, cum necesse est omne animal habere sensum tactus, ex 3 De anima ; qui sensus est perceptivus quatuor qualitatum, quae radicantur in quatuor elementis. Et quia omne corpus animalis est ex quatuor elementis, quorum duo sunt passiva, scilicet terra et aqua, et duo principaliter activa, scilicet aer et ignis, patet, quod passiva praevalent in eis, quantum ad molem, ut magis ex illis fiant, sed activa praevalent, quantum ad operationem.
Quomodo autem elementa manent in ipsis animalibus et consequenter in aliis mixtis, dissensio est inter philosophos. Nam Avicennae opinio est, quam recitat Commentator 3 Caeli et mundi, quod elementa manent in mixto secundum substandam, sed [non] secundum qualitates remissibiles. Commentator autem dixit, quod forme elementares essent mediae inter substantiales et accidentales et sic haberent proprietates utriusque et sic posse intendi et remitti sicut accidentales et manere in mixto secundum esse remissum, sicut qualitates. Scotus autem dicit, quod nullo illorum modorum remanent eo, quod non est necesse pluralitatem formarum ponere, cum una sufficiat aeque bene. Philosophus autem in 3 Caeli postquam dixit, quod elementa manent in mixto, subdit : salvatur enim virtus eorum. Et forte vult Philosophus, quod solum potentialiter elementa in mixto remanent ; et hinc dicit, quod forma mixti est perfectior et actualior, quam forma elementi : sicut ergo remanent vegelativa et sensitiva in intellectiva, quia potentialiter, sic forma elementi in mixto secundum illam imaginationem. Et dato, quod elementa quatuor secundum actum manerent in homine in formis propriis, tunc homo actualiter esset illa quatuor elementa. Sed iuxta positionem Aristotelis non sic esset quatuor elementa, sed ex illis quatuor, et ista sentencia est communis.
[4.] Utrum omnia creata facta sunt propter hominem ?
Videtur, quod non, quia tunc homo fieret finis ultimus omnium creatorum. Consequens falsum, cum solum Deus sit finis ultimus illorum.
In contrarium videtur illud Genesis : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut praesit piscibus maris et volatilibus caeli etc.
Sciendum, quod homo, cum sit rationalis, habens libertatem arbitrii, potest omnes creaturas cognoscere factas ad honorem Dei et exhinc laudare Deum et per consequens per eas sibi mereri sic eas in Deum ordinando. Et quia duplex status hominis reperitur, scilicet innocentiae et lapsus, ideo dupliciter creaturae propter hominem dicuntur factae, omnes tamen ad eius profectum. Quamvis stultus homo dicit, quod venenosa non sint facta ad profectum hominis, sicut dixerunt Manichei, quorum errorem b. Augustinus volens elidere libro 1 Super Genesim contra ipsos Manicheos dat exemplum : Quod si in alicuius artificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta, quorum causas ignorat et multum est insipiens, superflua putat ; iam vero, si in fornacem incautus ceciderit aut ferramento se vulneraverit, noxia sibi estimat multa, quorum usus quoniam novit artifex, insipienciam eius ridet. Sic in hoc mundo quidam audent multa repraehendere, quorum causas non vident. Multa enim etsi dominii nostri non sunt necessaria, eis tamen completur universitatis integritas. In statu ergo innocentiae fuerunt ordinata animalia ad utilitatem hominis quadruplicem :
1° ad manifestandum hominis imperium, dum sibi obedirent ;
2° ad decorandum eius habitaculum, dum secum permanerent ;
3° ad exercendum hominis sensum, dum in eis multiformem sapientiam inveniret ;
4° ad affectum eius accendendum, quoad Deum, dum inferiora sic amorose Deo obedire similiter et sibi conspiceret. In statu vero lapsus animalia mansueta ordinantur ad utilitatem quadrupliciter, quia quaedam ad relevandum hominis indigentiam ordinantur ad cibum sicut vaccae, scrophae et caetera huiusmodi ; quaedam ad vestiendum, sicut oves ; quaedam ad obsequium, ut equi, asini ; quaedam vero ad solatium, ut aves cantantes. Animalia vero venenosa secundum Augustinum libro 3 Super Genesim ordinantur quadrupliciter : quia vel poenaliter hominem ledunt vel salubriter exercent vel utiliter probant aut ignorantem docent. Ex hiis patet, quod pulices, musce et huiusmodi animalia sunt nuntii Dei positi homini ad poenam poenitentiae, 2° ad admonitionem, ne homo obliviscatur futurae gloriae et recordetur poenae perpetuae. Qui enim haberet in memoria illud Isaiae 14 : Subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes, et illud Isaiae ultimo : Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, non multum murmuraret contra Deum, quare vermes huiusmodi creavit, sed humiliter sustineret pro poenitentia punctiones eorum, cogitaret de poena perpetua et caveret exinde peccata. Et hinc sanati bestiarum morsus tollerarunt patienter, frigora, sitim, labores, ut poenitentiam iniunctam a Domino adinplerent. Sed heu nos sumus sancti mirabiles, qui nec dico martyria vel gravia tormenta pati volumus, sed iniunctam a Deo poenitentiam, quae est tollerantia frigoris, caloris, sitis, esuriei, laboris, vigiliae, punctionis vermium… totaliter vellemus abicere, si possimus. Sed laudetur Deus, quod quamdiu hic vivimus, talia pati nos oporteat, ut bonorum patientia comprobetur.
