Distinctio XXV — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXV]
Iam vero ad propositum redeamus scilicet ad liberum arbitrium…
[1.] Distinctio 25 tractans de conditionibus liberi arbitrii,
1° continet, quod secundum philosophos liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium ;
2° quod liberum arbitrium est solum futurorum, quae possunt ab ipso fieri vel non fieri ;
3° quod liberum arbitrium aliter est in Deo, aliter in creaturis ;
4° quod liberum arbitrium est in beatis, licet peccare non possunt ;
5° quod in homine notantur quatuor status liberi arbitrii, scilicet ante peccatum et post peccatum ante gratiae reparationem, post reparationem gratiae ante confirmationem, post gloriae adeptionem ;
6° quod homo tripliciter liber sit ;
7° quod liberum arbitrium non est in omnibus aequaliter, quia unus est pronior alio ad bonum, similiter ad malum.
[2.] Unde versus : B
notat, arbitrium quid sit, dicitque, quod ipsum
Pertinet ad sola, quamvis non cuncta, futura.
Et Deus est liber et sancti ; sed modus alter.
Factus homo [in statu innocentiae liber, in statu [lapsus] liber, in statu reparationis libere, in statu gloriae liber], lapsus, reparatus, glorificatus
Arbitrium quadrant, quod culpa prius viciabat,
Quod cogi nequit et culpa poenaque carens est.
Liber tripliciter ex arbitrio fit, ut alter
Ad mala fit pronus, ac ad bona pronior unus.
[3.] Dubitatur, utrum voluntas sit nobilior intellectu.
Arguitur, quod non : potentia, quae per aliam regulatur, est minus nobilis ; sed voluntas per intellectum regulatur eo, quod nihil debet acceptare, nisi quod ratio recte iudicat acceptandum. Unde dicitur voluntas recta, dum est recte rationi conformis, et non recta, dum ab ea deviat.
2° sic : potentia magis limitata videtur esse minus nobilis ; sed voluntas est potentia magis limitata intellectu eo, quod intellectus extendit se ad malum, et non ad ens, voluntas autem non sic, quia solum ad bonum.
3° sic : voluntas de se caeca est, sed intellectus videns ; sed nobilius est universaliter visivum caeco, igitur…
In oppositum sic : voluntas illa praemiat hominem finaliter ; si bona fuerit, praemiat beatitudine ; si mala, damnatione.
Ergo cum Deus non iudicet hominem propter intellectum principaliter, sed propter voluntatem, sequitur, quod eum punit vel praemiat propter voluntatem principaliter, tamquam magis dignum. Sic enim universaliter a recte iudicantibus poena vel praemium datur maiori principaliter et non minori.
Circa istam quaestionem sunt opiniones : una dicit, quod absolute et simpliciter intellectus est nobilior voluntate 1° ratione obiecti formalis nobilioris, quod est ens in quantum ens, quod est nobilius quam obiectum voluntatis, scilicet bonum, 1° ratione prioritatis, 2° ratione simplicitatis ;
2° intellectus dicitur nobilior voluntate ratione actus, a quo dependet actus voluntatis, et non e contra ; modo independens ut huius[modi] est dignius suo dependente. Et sunt pro ista opinione auctoritates :
prima Philosophi 12 Metaphysicae, in qua arguit maximam nobilitatem Dei ratione intellectus ;
2a ratio 4 Ethicorum cap. 8 dicens : Intellectus est optimum eorum, quae in nobis sunt ;
3a Augustini contra Faustum dicens : In omnibus actibus animae contemplatio praecellit : si ergo actus ipsius intellectus praecellit actum voluntatis, ergo et intellectus praecellit voluntatem.
Opposita opinio dicit, quod voluntas est absolute nobilior intellectu eo, quod habet in potentia sua actum ipsius intellectus eo, quod in potentia sive potestate voluntatis est facere intellectum considerare vel cessare ab obiecto. Unde videtur esse sicut imperator super regem, ut dictum est in quaestione distinctionis inmediate praecedentis.
2° ex eo, quia voluntas est liberior in exeundo in actum suum, quia potest velle, quando vult, sed intellectus non potest intelligere, quando vult.
3° ex eo, quod per voluntatem magis unitur homo cum optimo, quam per intellectum, cum voluntate facit se idem esse cum amato. Unde dicunt aliqui et bene, quod unio intellectus cum Deo est quasi unio ipsius visus cum visibili, sed unio per voluntatem est quasi per modum amplexus. Unde et sancti voluntati attribuunt vim unitivam et non intellectui ; ex voluntate enim debet esse duorum is vel plurium quasi unum cor et anima una.
4° ex eo, quod voluntatis actus nobiliori modo terminatur in obiecto. Nam intellectus terminatur ad obiectum per intellectionem, ut aliquo modo est in intellectu, unde intellectio est motus are ad animam, sed actus amoris terminatur ad ipsum obiectum, ut in se est. Totus enim motus voluntatis videtur incipere ab obiecto et redire in obiectum ; et constat, quod in isto reditu amor inmediacius attingit, quam intellectio.
Sunt etiam auctoritates pro ista opinione :
la Anselmi De conceptu virginali, ubi voluntatem vocat reginam animae, attribuens sibi dominium totius regni animae ;
2a est Bernardi De libero arbitrio dicens : Habet aliquid sane voluntas, quocunque voluerit se vertere, rationem comitem et quodammodo pedisequam. Ecce hoc expresse sonat, quod voluntas est quasi domina, et ratio quasi pedisequa : ergo voluntas nobilior.
Quidquid sit de difficultatibus oppositis eligendum, videtur mihi, quod ratio est dignior voluntate ratione regiminis : e contra voluntas est ratione dignior ratione libertatis, quoad acceptationem, quod recta ratio iudicat, sicut dictum est in quaestione praecedentis distinctionis ; et sic mutuo se praecellunt, sed ex diversis causis. Si autem quaeritur, quae simpliciter est nobilior potentia, videtur mihi, quod voluntas ratione praemii et ratione libertatis, ut argutum est prima ratione pro ista parte. Et iuxta hanc opinionem dicetur sic ad argumenta :
ad primum negatur antecedens. Unde quamvis imperator regulatur per consiliarium, non tamen consiliarius est dignior imperatore.
Ad secundum negatur minor.
Ad tertium negatur minor : saepe enim caecus dignior est vidente ; consequenter ad alia argumenta Et ad auctoritates :
ad 1ra de obiecto, cum dicitur : Formalis ratio obiecti intellectus nobilior est, negatur hoc ;
ad 2m, quamvis actus voluntatis dependet quodammodo ab actu intellectus, tamen, quia est ut dominus et finis ipsius actus intellectus, ideo est ipso nobilior, et non simpliciter e contra.
Ad auctoritatem Philosophi primam dicitur concedendo eam, sed per hoc non excluditur nobilitas voluntatis Dei, quin sit tam nobilis ex sua liberrima voluntate, sicut ex suo nobilissimo intellectu.
Ad 2am dicitur, quod intellectus est optimum in nobis, id est ipsa anima intelligens ; vel si capitur ibi intellectus pro potentia intellectiva, tunc dicitur, quod est optimum in regendo nos. Ad auctoritatem Augustini dicitur : contemplatio cum delectatione praecellit, in qua delectatione statim ponitur actus voluntatis, ratione cuius contemplatio est accepta.
