Distinctio XXIV — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXIV

[Distinctio XXIV]

Nunc diligenter investigari oportet, quam gratiam…

 

[1.] Distinctio 24 tractans de adiutorio homini contra peccatum a Deo dato :

et primo continet, quod homo in creatione sua accepit potentiam, qua stare potuit et non amittere, quod accepit.

2° habetur, quod homo per talem potentiam potuit malum vitare, sed non mereri vitam aeternam.

3° quod declinare a malo semper vitat poenam, sed non semper meretur palmam.

4° quod secundum Augustinum liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente vel malum ea desistente ; et dicitur liberum, quantum ad voluntatem, quae ad utrumlibet flecti potest, arbitrium autem dicitur, quantum ad rationem, quae habet discernere inter bonum et malum.

5° quod in anima rationali est voluntas naturalis, qua naturaliter vult bonum, licet exiliter, nisi gratia adiuvet.

6° quod animalia bruta liberum arbitrium non habent, quia carent ratione : habent tamen appetitum sensualitatis.

7° quod sensualitas est quaedam animae vis inferior, ex qua motus ad sensibilia est, ratio vero est animae vis superior, quae superius intendit ; et quod ratione homo, bruta excellit et in sensualitate cum brutis communicat.

8° quod spiritualiter sensualitas in omnibus est, ut serpens, inferior pars rationis, ut mulier, superior pars rationis, ut vir, qui dominari debet et mulierem a serpentis suggestione cohibere ; inter quae in anima hominis existit imago coniugii primorum parentum.

9° (ut breviter perstringam) habetur, quod quando peccatum ita in animo concipitur, ut illud facere disponat, vel perficiat, aliquando frequenter, aliquando semel, vel etiam quando delectatione cogitationis diu tenetur, mortale est ; cum vero in sensuali motu tantum est, veniale est et levissimum.

 

[2.] Pro his quibusdam sunt hii versus : A

non proficere, tunc stare cum potuisset

Nec vitando malum meruisset [vitam aeternam], ad hocque nil [hominem] hunc

Traxit, nos nunc, sed mala non faciendo meremur.  

Arbitrium [liberum] ratio [vis animae superior] rectum quoque [id est naturalis voluntas quae dicitur synderesis] velle creato

Dantur in auxilium [scilicet rationem et naturalem voluntatem., inclinantem ad bonum], per quae caveat sibi casum.

Gratia [scilicet coadiuvans illa scilicet rationem et naturalem voluntatem inclinantem ad bonum] si detur eadem, par quisque meretur.

Sunt in peccante [homine sensualitas superior, pars rationis inferior pars rationis] modo serpens, vir, mulierque.

 

Primus versus sic construitur : A, id est 24 distinctio signat, supple : quod homo accepit in creatione potentiam, qua non proficere tunc potuisset, cum, id est quamvis, stare potuisset ; alii autem versas sunt plani et non compraehendunt plane totam materiam distinctionis.

 

[3.] Utrum liberum arbitrium sit habitus ?

Dicendum, quod quamvis aliqui dixerunt liberum arbitrium esse habitum, aliqui potentiam per habitum perfectam non infusum vel aquisitum vel naturalem, per quem facile est in actum suum exire in tantum, ut dominium sui actus habere dicatur, potest tamen dici probabiliter, quod est potentia, qua bonum vel malum eligitur.

Et nota, quod dicit Braguardin, quod potius deberet dici arbitrium liberum, quam liberum arbitrium, quia arbitrium praecedit libertatem, scilicet iudicium rationis acceptionem voluntatis, et dicit, quod arbitrium liberum est potentia rationalis rationabiliter iudicandi et voluntarie exequendi. Et quamvis pulcra sit ista sententia et imaginatio, tamen cum in vi vocis non sit multa intricatio ponenda, ideo dicendum est cum b. Augustino et omnibus aliis liberum arbitrium ita, quod ante ponatur liberum propter voluntatem, quae est tamquam imperator, in acceptione non habens alium supra se, per modum difflnicionis et sententiationis, et demum ponatur arbitrium, quod est in ratione, quae ratio est tamquam assesor imperatoris per modum discretionis. Nam licet ratio dicatur esse sicut rex in regno animae, quoad potentiam apprehensivam, voluntas tamen est superior, quoad electivam ; nam iudicante recte ratione, sicut vero consiliario regni animae, quod luxuria est summopere fugienda, voluntas adhuc est libera, an velit vel nolit luxuriam evitare.

 

[4.] Utrum liberum arbitrium nominet unam potentiam vel plures ?

Dicendum, quod quamvis aliqui dixerunt, quod nominet plures potentias secundum essentiam, sicut totum integrale nominat vel colligit plures partes, potest tamen dici, quod nominat tantum unam potentiam secundum essentiam, scilicet voluntatem, secundum quod in ea manet virtus rationis. Virtus enim potentiae praecedentis manet in potentia sequentis, sicut ex actibus patet ; actus enim appetitive potentiae praesupponit actum apprehensive et virtus apprehensive manet in appetitu ; et ita liberum arbitrium colligit plures potentias virtualiter, sed unam secundum essentiam, quia animam rationalem, cuius pars est ratio, in qua est arbitrium et in qua est voluntas, respectu cuius dicitur liberum, quia ad utrumlibet potest flecti. Et hinc dicit Augustinus, quod liberum arbitrium est facultas et rationis et voluntatis.

 

[5.] Item quaeritur de diffinitione sensualitatis, quae est quaedam vis inferior, ex qua est motus, qui intenditur in corporis, sensus atque appetitus rerum ad corpus pertinencium, quomodo intelligatur.

Ad quod sciendum, quod sensualitas et sensibilitas, vel melius dicendo sensitivitas, differunt : nam sensitivitas omnes partes sensitivae comprehendit, tam apprehensivas de foris, quam apprehensivas de intus, ut aestimativam et imaginativam. Unde sensitivitas est potentia ipsius sensus, qua aptus est sentire, sensualitas autem magis nominat illam partem tantum, per quam movetur animal ad aliquod appetendum vel fugiendum. Sicut autem intelligibile illud, quod apprehensum est, non movet voluntatem, nisi apprehendatur sub ratione boni vel mali, ita apprehensio ipsius sensibilis non causat motum aliquem vel appetitum, nisi apprehendatur sub ratione convenientis vel disconvenientis : hoc autem conveniens, quod sensualitatem movet pro ratione suae convenientiae, est apprehensum a sensu, licet inimicitia lupi neque videndo nec audiendo percipitur, sed aestimando. Et ideo motus sensualitatis in duo tendit : in ea, quae secundum sensus exteriores delectabilia sunt, et secundum hoc dicitur, quod ex sensualitate motus, qui tendit in corporis subiectum, ea, quae nociva vel convenientia corpori, sensus cognoscunt, etiam secundum solam aestimationem. Et sic ex sensualitate dicitur esse appetitus ad corpus pertinendum. Et quia sensualitas dividitur in irascibilem et concupiscibilem, ideo illae duae vires differunt : nam irascibilis est vis, qua sensus movetur ex praesentia obiecti disconvenientis, vel apparenda disconvenientis, vel ex abstractione vel absentia convenientis, vel apparentis convenientis. Patet discurrendo per omnes sensus corporis, et specialiter gustus et tactus, quia hii duo sensus animali sunt magis necessarii, ut patet ex 3 De anima. Vis autem concupiscibilis est vis, qua sensus movetur vel aptus est moveri ex absentia obiecti convenientis vel apparentis convenientis vel ex praesentia per modum delectationis. Et ista vi heu homines valde peccant, volentes omni delectabili sensus pascere ; et vi irascibili peccant etiam multipliciter, nolentes cum Domino quidquam pati.

 

Notandum etiam, quod in nobis est triplex appetitus, scilicet naturalis et sensitivus et rationalis. Naturalis appetitus est, quem imaginatio non gignit, sed praecedit imaginationem, et causatur ex naturalium qualitatum dispositione, ut est appetitus cibi propter indigendam naturae et consimiles. Et hic appetitus non directe subiacet rationi, nisi de quanto antecedenter potest homo praeservare carnem a talibus, a quibus praeservata non habebit motus ad malum, et per consequens nec peccatum. Appetitus sensitivus est, qui ex praecedenti imaginatione sequitur. Unde semper iste causatur ex imaginatione et sensualitate vel perceptione ex sensu vel imaginatione, et est posterior priori. Verbi gratia : moventur alicui genitalia eo non praecogitante nec aliquid praesentiaente, quia est iuvenis recens ; fit ibi appetitus naturalis, non sensitivus. Sed dum moventur ex imaginatione vel praevisione mulieris, tunc est appetitus sensitivus, qui causatur ex sensu exteriori, scilicet visu, vel interiori sensu, scilicet imaginativa potentia. Appetitus autem rationalis est, qui consequitur apprehensionem rationis. Ex his patet, quod sensualitas est completive appetitus, sequens sensum vel imaginationem, natus tendere in delectabile carnis. Et scito, quod appetitus sensitivus aliquando movetur ad obiectum non habitum, et dicitur ille motus desiderium ; quandoque movetur ex obiecto praesenti vel habito, et dicitur ille motus delectatio. Sed quia quandoque desiderium concomitatur spes de obiecto habendo et ex hoc obiectum iam habetur aliqualiter, licet non in re, tamen in spe ; et ideo quandoque etiam delectatio est in sensualitate, quae non est circa obiectum praesens in re, et haec est delectatio incompleta : et iuxta ista tres motus sunt sensualitatis, qui etiam sunt communes portioni mentis, scilicet desiderium, delectatio et delectatio incompleta, sequens spem de obiecto non habito, et delectatio completa de obiecto habito. Est etiam quartus motus delectationis, sequens cogitationem de obiecto convenienti, qua quidem cogitatione obiectum aliquo modo habetur. Forte talis delectatio potest consequi solam apprehensionem obiecti, dato, quod non sit spes de illo consequendo ; sed quia portio mentis ad virtutem spiritualem pertinet, quae est reflexiva super se, ideo non solum ipsa potest delectari in obiecto, sed potest reflecti super istam delectationem consequentem cogitationem suam de obiecto cum spe obtinendi illam sine spe, et in illa delectatione sibi complacere ; et talis complacencia reflexa dicitur consensus in delectationem ; talis autem consensus in delectationem talem respectu obiecti, quod est bonum delectabile sensualitati, formaliter inest portioni inferiori, permissive tamen portioni superiori, cuius est cohibere et regere portionem inferiorem respectu talis obiecti ; motus autem portionis superioris dicitur motus consimilis praedictis motibus, sed circa obiecta spiritualia, circa quae cogitare, delectari et se reflectere habet portio mentis superior.

 

[6.] Sed ut haec lucidius pateant, quaeritur, utrum rationis portio superior sit distincta ab inferiori.

Videtur, quod non.

Nam potentia non diversificatur per diversos habitus, sed portio superior dicitur, prout bono sapientiae perficitur, inferior, prout dono scientiae, ut dicitur in littera.

In oppositum sic : quaecumque sic se habent, quod aliquid est in uno, quod non est in altero illorum, illa distinguuntur. Sed secundum Augustinum 12 De Trinitate cap. 4, imago Trinitatis est in superiori portione et non in inferiori ; igitur distinguitur. Item : distinguuntur potentiae per obiecta (ex 2 De anima), sed portionis superioris obiectum est ens aeternum, inferioris temporale, quae distinguuntur plus, quam genere ; ergo et potentiae distinguuntur.

 

Notandum hic, quod portio superior animae est tota pars mentis, ut includit tres potentias, in quantum respiciunt pro obiecto ens aeternum ; portio autem inferior est tota pars mentis, prout includit tres potentias, ut respiciunt immediate ens temporale. Et sic dicitur pars superior ab obiecto superiori, et pars inferior ab obiecto inferiori, quod directe et inmediate respicit. Tota autem mens dicitur, ut includit tres potentias et respicit totum ens pro obiecto ; sub ente autem primum gradum superioritatis secundum dignitatem simpliciter tenet ens aeternum, gradum inferioritatis simpliciter tenet omne ens temporale et creatum. Ex quo patet, quod secundum respectum ad obiectum debet accipi gradus in ista triplici potentia portionis superioris et inferioris, ut dicunt b. Thomas et Scotus. Secundum alios vero bene rationis portio superior et inferior dicuntur distingui non solum ratione obiectorum, sed etiam ratione mediorum, quia ratio superior versatur circa aliquod temporale per rationes aeternas, ut fornicationem non esse faciendam, quia Deus prohibet et Deus ea offenditur, et aeternaliter vult, ne quis fornicetur. Sed portio mentis inferior versatur circa idem per rationes temporales, ut fornicationem non esse faciendam, quia est inhonesta, quia proximus offenditur, scandalizatur, poena pro ea infligitur per iudicem saecularem, vel penitentia gravis, et sic de ceteris circumstandis sive rationibus temporaliter transeuntibus. Et scito, quod b. Thomas in Scripto et Scotus in Scripto tenet, quod portio superior et inferior sunt tantum una potentia secundum substantiam, sed secundum habitum et actum habent distinctas rationes circa obiecta. Et patet, quod quaestio est vera ; et negatur assumptum factum in contrarium. Unde et Magister dicit, quod humana mens non per essentiam, sed per officia geminatur. Dicit enim in textu : nec eam, scilicet mentem, nisi per officia geminamus.

 

[7.] Quaeritur, quid sit synderesis. Et innuit Magister in littera, quod est quaedam voluntas animae naturalis, qua naturaliter vult bonum.

Pro quo sciendum, quod sicut ratio in speculativis deducitur ab aliquibus principiis per se notis, sicut sunt « omne totum quantitativum est maius sua parte » ; « quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem » et similia, quorum habitus intellectus dicitur, - ideo oportet, quod ratio practica in practicis ab aliquibus principiis per se notis deducatur, sicut est « nullum malum est faciendum » vel « in omnibus est Deo obediendum » vel « omne bonum est diligendum » et horum habitus synderesis dicitur. Unde « synderesis » a ratione practica distinguitur non substantialiter, sed per habitum innatum. Nam synderesis habitum nominat tantum, vel saltim potentiam habitui innatam. Sicut ergo prima principia per intellectum apprehenduntur in speculativis, sic per synderesim apprehenditur bonitas in practicis, vel a nobis operabilibus ; et haec vis convenienter scintilla dicitur, quia sicut scintilla est modicum quid evolans et modice virtutis, sic haec vis valde exiliter et tenuiter vult bonum, nisi gratia adiuvet, ut dicit Magister in littera.

Item : sicut non contingit in speculativis intellectum errare circa cognitionem primorum principiorum, quin semper repugnet omni ei, quod contra principium dicitur, ita etiam non contingit errare in practicis principiis primis, et propter hoc dicitur ; superior rationis scintilla, quae synderesis est, extingui non potest, sed semper repugnat omni ei, quod contra principia naturaliter sibi tradita sit.

Item scias, quod, sicut Aristoteles dicit 7 Ethicorum, ratio in eligendis et fugiendis quibusdam syllogismis utitur ; in syllogismo autem esse triplex consideratio secundum tres propositiones, ex quarum duabus concluditur tertia. Ita etiam contingit in proposito, dum tamen ratio in operandis ex naturalibus principiis circa particularia iudicium assumit. Et quia naturalia principia iure ad synderesim pertinent, rationes autem magis appropriate ad opus pertinent et habitus, quibus ratio superior et inferior disiunguntur, ideo synderesis in syllogismo maiorem ministrat, ratio vero, cuius consideratio est de actu, minorem subsumit, sive sit ratio superior sive inferior. Consideratio autem conclusionis elicite est consideratio conscientiae : ideo conscientia ex praemissis concludit. Verbi gratia : synderesis hanc maiorem ponit : omne malum est vitandum ratio superior hanc assumit : adulterium est malum, quia lege Dei prohibitum, sive ratio inferior assumit istam : adulterium est malum, quia inhonestum et iniustum, conscientia concludit, quod adulterium est vitandum.

 

11  Et iste syllogismus denominatur a conclusione syllogismus conscientiae. Et simili modo fit syllogismus penitentiae sic arguendo : Omnis peccans debet puniri ; sed ludas est peccans, igitur debet puniri ; similiter in syllogismo confessionis sic arguendo : Omnis, qui peccat, debet Deo confiteri ; sed ego sum peccans, igitur debeo Deo confiteri.

Ex iam dictis potest patere, qualiter differant lex naturalis, synderesis et conscientia ; quia lex naturalis nominat ipsa principia iuris, synderesis vero nominat habitum eorum, sive potentiam cum habitu, conscientia vero nominat applicationem quandam legis naturalis ad facienda per modum conclusionis etc.