Distinctio IX — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio IX]
Post praedicta superest cognoscere de ordinibus angelorum…
[1.] Distinctio IX tractans de novem ordinibus angelorum, quae
1° continet, quod novem sunt ordines angelorum secundum Dionysium.
2° quod ordo angelorum dicitur multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae sublimantur.
3° quod in angelis sunt omnia dona communia, nam omnes ardent caritate et sunt scientia pleni, sicut superiores ipsa dona plenius receperunt.
4° quod quilibet ordo angelorum illius rei causetur nomine, quam plenius accepit in munere respectu inferiorum vel respectu donorum.
5° quod praedicta distinctio ordinum non fuit in angelis a sua creatione, sed post confirmationem facti sunt ; et in isto Magister a multis non tenetur.
6° quod angeli eiusdem ordinis non omnes sunt aequalis dignitatis.
7° quod non erit decimus ordo hominum in caelo.
8° quod homo salvaretur, etiam si angelus non peccasset.
9° quod tot homines salvabuntur, quot angeli remanserunt, secundum Gregorium.
[2.] De his sunt isti versus :
I
sibi propter nos nomen capit ordo novenus
Illius doni, quo praeeminet inferiori.
Post casum [malorum] dantur [stantibus] cum [prius omnes caruerunt] donis nomina ; lapsi [daemones]
Doni nomen habent [quia secundum [Apostolum] dicuntur potestates tenebrarum], quod, si starent, habuissent.
Ordinis unius non omnes esse pares dic.
Lapsi tot numero sunt, ut foret integer ordo,
Quod supplent homines, numero quos stantibus [in numero] aptes.
Nota ibi : lapsi doni nomen habent, scilicet aequivoce, et secundum quid, quod nomen doni habuissent vere et realiter, si perstitissent. Unde dicuntur secundum Apostolum ad Ephesios VI principes et potestates tenebrarum. Vere magna distinctio et aequivocatio esse potestates et principes tenebrarum ad id, quod est esse potestates et principes sanctorum gratia Dei illuminatorum.
[3.] Pro intellectu distinctionis quaeritur, quid sit hierarchia. Et patet, quod secundum b, Dionysium in libro De caelesti hierarchia cap. 10 secundum antiquam translationem hierarchia est divinus ordo scientia et actione deiforme, quantum possibile est, similans et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei ascendens similitudinem. Ex qua diffinitione potest 2a ista dari : Hierarchia est ordinata multitudo caelestium spirituum gradu potestatis distincta, sciens et agens et deiforme, quantum est possibile, similans et hoc est per causam finalem, scilicet similitudinem Dei formae ; et sonat hic similans passive et active respectu deiformis, id est recipiens a Deo illuminationem passive, et iterum in alterum transfundens active, et utrum[que] fit propter deiformitatem. Unde hierarchia graece dicitur sacer principatus latine a hieros (quod est sacrum) et archos (= principatus), quasi sacer principatus. Unde quia sanctitas non inest formaliter, nisi naturae rationali, quae triplex est, scilicet divina, angelica et humana, sunt sacri principatus tres et sic tres hierarchiae.
Prima et summa est potestas Trinitatis simplex et una sine gradu et differentia, in qua licet non est potestas principandi unius sub altero, est tamen potestas principandi unius personae ab alia.
2a et media est potestas angelica ad similitudinem primae facta gradum habens, scilicet perfectionis et dignitatis, et sic differentiam sustinens et comparationem admittens.
3a est potestas humana ad similitudinem angelicae facta et sub ea constituta. Et quia in omni principatu requiritur 1° gradus potestatis, 2° creaturarum rationalium principi subiectarum multitudo, 3° finis intentus a principe, cui subiecti debent intendere, ut patet per Philosophum XI Metaphysicae de bona dispositione exercitus ad bonum ducis : in caelesti autem principatu finis intentus est assimilatio ad voluntatem Dei, quem angeli consequi non possunt, nisi per ordinatam actionem, ad quam requiritur potestas, ut sufficiens, et scientia, ut dirigens. Propter quod sic describitur hierarchia : Hierarchia est rerum rationalium sacrarum ordinata potestas in subditos debitum tenens dominatum ; et haec diffinitio ostendit, quod hierarchia convenit ecclesiae militanti, sicut et angelis. In angelis autem malis et hominibus damnatis, quia non sunt res sacrae et nec est ordo inter eos, sed sempiternus horror inhabitans, ideo non est inter ipsos hierarchiarum distinctio. Nam Magister dicit in littera, quod ordo est multitudo spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae assimilantur, sicut natui alium donorum participatione conveniunt ; et mali non in aliquo munere gratiae assimilantur. Patet, quod in eis non est ordo hierarchicus ex defectu.
Insuper est sciendum, quod tres sunt hierarchiae angelorum : superior, infima et media, quae iterum triplicatae continent novem choros vel ordines angelorum.
Sicut namque, qui terreno imperio deserviunt, habent se trifariae : quidam enim ex illis inmediate imperatori assistunt, alii autem negotiis aliis praesunt et tertii beneplacitum imperatoris opere perficiunt ; primi debent habere dilectionem imperatoris ferventissimam, 2° cognitionem limpidissimam, 3° conversationem placidissimam et quietissimam - sic a simili in hierarchia prima est caelesti.
Et hinc primus ordo primae hierarchiae dicitur Seraphin, qui interpretatur incendium sive ardens vel incendens, quia angeli illius ordinis ferventissime et sic ardentius diligunt Deum, quam caeteri inferiores.
Secundus ordo dicitur Cherubin, qui interpretatur plenitudo scientiae, quia angeli limpidius cognoscunt divina secreta, quam angeli inferioris ordinis.
Tertius est ordo Thronorum, quia in ipsis tamquam in placidissimis et quietissimis sedibus suae maiestatis Deus residens ipsis mediantibus voluntatem sui beneplaciti defert ad inferiores.
Secunda hierarchia etiam in tres dividitur ordines, quia iuxta illud, quod in imperiali praesidentia etiam tria requiruntur, scilicet iniungendi auctoritas, exequendi virtuositas et resistendi strenuitas :
a primo sumitur primus chorus sive ordo secundae hierarchiae secundum b. Dionysium Dominatio sive ordo dominationum. Ad dominos enim spectat habere auctoritatem praecepti et aliis inperare.
Secundus ordo secundum b. Dionysium est Potestates, secundum Bernardum et Gregorium Principatus, quorum est exequi virtuose potestates, namque dicuntur, quia talium interest resistere potestati maligni spiritus.
Tertius ordo dicuntur Virtutes : secundum b. Dionysium virtus enim est ultimum de potentia ; et dicuntur Virtutes in operando miracula ad mortalium hominum informationem.
Tertia hierarchia etiam tres continet ordines ad divinam exequendam potissime voluntatem. Talis autem execucio triplicatur : nam prima est quoad regiones et provincias, secunda ad personas principaliores et tertia universaliter ad quoslibet homines.
Igitur primus ordo secundum b. Gregorium et b. Bernardum dicitur Virtutes, sed secundum Dionysium Principatus ; et ille ordo sumitur a prima dictarum conditionum, scilicet praeesse regionibus et provinciis ; de quo ordine videtur fuisse Michael, qui quandoque fuit princeps synagoge, nunc autem princeps ecclesie militantis.
Secundus ordo vocatur Archangelorum, de quorum numero dicitur fuisse Gabriel, minister dignissime create persone Mariae, Virginis gloriosae, b. autem Dionysius videtur sentire, quod fuerit de Seraphin. Et forte non obstat, quod idem angelus in numero secundum diversa attributa sit de diversis ordinibus, scilicet seraphico et archangelico. Unde idem angelus, secundum quod excellencius ardet in Dei amore, est de Seraphin, et secundum quod est angelus alti consilii missus ad personam creatam dignissimam, esset archangelus ; sicut mater Christi est de ordine virginum et de ordine coniugum secundum ao aliam et aliam rationem. Et Petrus apostolus est de ordine apostolorum et de ordine martyrum secundum aliam rationem.
Tertius ordo illius hierarchiae vocatur ordo Angelorum propter conditionem tertiam, scilicet propter executionem ad quoslibet homines, de quo ordine videtur fuisse Raphael, qui fuit custos minoris Thobiae.
Ex iam dictis patet, quod attendendo gratiam et angelorum naturam sic ordinatam etiam post diem iudicii manet illorum natura, gratia et gloria. Si autem considerantur solum secundum eorum officia, quoad inferiorem partem mundi gubernandi, non manebit sic ordo et distinctio angelorum, quoad actualem gubernationem, quia tunc non sic actualiter gubernabunt. Item sciendum, quod distinctio hierarchiae angelicae uno modo attenditur secundum ea, quae essentialiter respiciunt hierarchiam, quae sunt tria, scilicet scientia, ordo et actio.
Et ideo triplex hierarchia : una penes scientiam, scilicet suprema, 2a penes ordinem, haec media, 3a penes actionem et haec infima. Prima attenditur penes scientiam divinam, media penes potentiam ordinatam, 3a penes actionem administrativam. Distinguuntur adhuc aliis modis hierarchiae, quos non est necessarium enarrare. Item scito, quod divisio hierarchiarum et ordinum non est divisio totius universalis, nec integralis, sed totius aggregati in partes.
Vel potest dici, quod uno modo divisio est totius universalis in sua particularia ; non enim potest negari hierarchiam esse aliam Seraphicam, aliam Archangelicam.
[4.] Item nota, quod Seraphin et Cherubin, terminata in n, sunt neutri generis et numeri pluralis, et ponuntur pro uno collegio unius ordinis ; Seraph et Cherub sunt masculini generis et numeri singularis, et quodlibet signat personam unius ordinis ; Seraphim et Cherubim, terminata in m, sunt numeri pluralis et masculini generis et ponuntur pro pluribus personis eiusdem ordinis.
Item scito, sicut dicit b. Dionysius VII cap. [De] caelesti hierarchi[a], quod purgatio, illuminatio et perfectio est divinae scientiae assumptio ; ad scientiam vero tria pertinent, sive concurrunt : unum expulsio privationis oppositae, scilicet ignorantiae seu nescientiae, alterum impressio, seu coniunctio luminis, cum quo sit possibile rem cognosci, 3m est quasi terminus et complementum, scilicet cognitio actualis rei per lumen illud. Quoad remotionem privationis dicitur purgatio ; sed quantum ad cognitionem luminis dicitur illuminatio, et quoad cognitionem sequentem dicitur perfectio. Unde secundum b. Dionysium angeli proprium est purgare, illuminare et perficere ; purgare : alium angelum non a fece, quia nullam habet, sed ab ignorantia, seu nescientia ; illuminare : a confusa notitia ad distinctam ducere ; et 3° perficere : actualiter scientia distincta illustrare ; per lumen enim receptum a Deo mediante angelo superiori intellectus inferioris angeli liberatur ab ignorantia, a notitia confusa et perficitur notitia clara, non sic, quod angelus superior lumen ponat in angelum inferiorem, sed quod lumine suo fortiori lumen debilius fortificet. Sicud si quis non potest videre in lumine lunae, apposita candela potest videre. Unde quia aliquid dicitur aliud illuminare 1° lumen infundendo ut sol aerem illuminat, 2° lumen afferendo ut candelam afferens, illuminat stubam, 3° obstaculum removendo ut aperiens fenestram in die, 4° faciendo invisivo dispositionem congruam et amovendo contrariam, ad quod sequitur lucis receptio, ut medicus sanans oculum debilem dicitur illuminare. 1° modo solum Deus angelum vel spiritum humanum illuminat, quia solum ipse potest lumen naturale gratiae vel gloriae in angelo vel homine creare, et sibi illud imprimere, vel se ipsum ad cognitionem offerre intuitivam. Sed aliis tribus modis potest angelus superior inferiorem illuminare et sic purgare et perficere, ut est dictum. Sed haec, si bene vixerimus, postea cognoscemus.
